장음표시 사용
11쪽
quam autem semel in sacro lavacro per sidem condonasti nobis omni vdelicta , attamen quonia donec hanc
carnem mortalem circumferimus ,
& gratiae tuae thesaurum portamus iti*asis fictilibus , quotidie per infirmitatem humanam peccantes, quotidie egemus tua misericordia, quae Eobis noscat lapsus nostros,ne exeidamus a charitate tua , sed perseveremus in ea pace , qua tibi per unigeniti tui sanguinem reconciliati sumus: ac pa riter dones , ut quemadmodum tu misericorditer condonasti nobis omnia delicta nostra, ita nobis invi-eem condonantes quotidianas offensiunculas mutuam internos pacem, eoneordiam , & charitatem alamus.
Neque enim te Deum pacis propitium habere potest, qui proximo HIO infensus est. Sed quoniam dum interim militamus in his tabernaculis, malitiosus ille tentator, a cuius tyrannide nos in libertatem asseruisti per filium tuum Iasu M, non desinit omnes admovere machinas,quo
12쪽
ERAs. R TE R. 'nos in servitutem retrahat , oramusne nos tuo praesidio destitutos tradas in manus. illius,qui sitit exitium animarum nostrarum , sed per fidem αcharitatem perseverantes in consortio benignissimi filii tui perveniamus ad eam vitam, ubi nullae sunt offensiones , nec ullum a Satana pericu- Ium. Amen. Ad Filium. GEneris humani conditor ac redemptor Iesu Christe, qui dixisti: Ego sum via, veritas, & vita: Via, - doctrina,praeceptis,& exemplis: veritas in promissis, vita in praemio: oro te per ineffabilem tuam charitatem, qua te totum servandis nobis impendere dignatus es, ne patiaris me unquam aberrare abs te, qui via es: nec unquam diffidere promissis tuis , quiveritas es, & praestas quicquid polliceris: nec in ulla aliare conquiescere, quoniam vita es aeterna, ultra quam nihil est quod desideretur, neque in coelo neque in terra. Per te didicimus certum dc expeditum iter ad ve-
13쪽
ram salute, ne diutius in huius mundi
labyrinthis oberraremus. Tu nos exacte docuisti, quid credere, quid sperare, in quo coquiescere debeamus. Perte didicimus, quam ex primo illlo Adam fuerimus infeliciter nati. Perte didicimus, .non esse spem salmis, nisi per fidem in te. Te unicam esse lacem , quae praeluces omnibus per huius seculi desertum, perque nostrae mentis noctem a tenebris Aegyptiorum proficiscentibus, ad illam beatam terram , quam promisisti n-bus, tuamque mansuetudinem imita tantibus. In nobis enim nihil erat praerer profundam caliginem, qui neque calamitatem nostram videre poteramus, neque unde mali remedium petere debebamus. Tu dignatus es in toram descendere, dignatus nostram naturam assumere , ut doctrina tua discuteres ignorantiae nostrae caliginem , praeceptis tuis dirigeres pedes nostros in viam pacis: vitae tu exemplis straxisti nobis viam ad immortalitatem, ac tuis calcatam vestigiis, salebrosa & aspera commo dam
14쪽
ER A s. Ro TE R. dam levemque nobis reddidisti. Ita nobis via factus es , quae nescit errorem, in qua ne lassesceremus tua benignitas nos magnis certisque promissis fulcire dignata est. Quis enim possit delassari, secum reputans , per tua vestigia ingredienti paratam esse vitae coelestis haereditatem ZErgo dum in hoc itinere sumus , spem certam nobis baculi loco esse voluisti, qua sustentemur. Nec his contenta suit tua bonitas, sed agnoscens imbecillitatem nostrae carnis, interim solatio tui Spiritus subinde reficis vires nostras , quo ad te curramus alacriter. Atque ut tu nobis factus via propellis omnem errorem , ita factus veritas tollis omnem diffidentiam. Denique nobis factus vita, das hic peccato mortuos vivere perSpiritum tuum omnia vivificantem , donec in resurrectione prorsus abolira omni mortalitate, semper tecum &in te vive- .mus, quum Christus erit nobis omnia in. omnibus. Vita enim aeterna est
nosse, Patrem & Filium & Spiritum
15쪽
Ia PRECATIONES Quem nunc per fidem videmus tantum in speculo & aenigmate, tunc autem cominus Domini gloriam speculantes transformabimur in eandem imaginem . Proinde obsecro clementissime servator , ut adaugeas famulo tuo fidem , ne vacillem unquam in coelesti tua doctrina : adauge . obedientiam , ne unquam deflectam a praeceptis tuis: adauge constantiam, ut tuis ingrediens vestigiis . nec Satanae blandimentis illiciar. , nec terriculamentis deliciar: sed in te, qui solus es vera via, perseverem usque ad mortem.
Adauge mihi fiduciam , uot tuis fretus promissis , nunquam segnescam in studio pictatis , sed a tergo relictorum oblitus , semper ad persectiora contcndam. Adauge gratiam in metuam, ut indies magis ac magis in meipso mortuus, vivam agarque Spiritu tuo, nihil metuens praeter te, quo nihil maius aut potentius, nihil amans praeter te, quo nihil est amabilius , in nullo glorians praeterquam in te, qui vera es gloria sanctorum omnium,
16쪽
nihil expetens praeteli te, quo nihil est melius: nihil desiderans praeter te, qui plena perfectaque es felicitas, cum patre &Spiritu Sancto per omnia
. saecula. Amen. Ad Spiritum Sanctum.
AD orande Spiritus, qui triadem
illam omnipotentem absolvis, Epatre filioque procedens, utrique per omnia aequalis, sola personae proprietate differens , qui tua bonitate con donas peccata resipiscentibus , qui tuo Sancto afflatu purificas hominum mentes , consolaris afflictas, moerentes casta laetitia exhilaras,nubilas tua luce serenas, errantes dirigis in omnem veritatem , frigentes .accendis igne charitatis, pacis glutino concilias dissidentes, variis donis instruis ac ditas eos qui per te nomen proficentur Domini Iesu, cuius actui vivunt Omnia, quae vere vivunt, cuius
deliciae sunt verseri in simplicium pectoribus, quae tibi pro templis ipse
cQnsecrare dignatus es: Tu ere quaeso in me tuae benignitatis munera,& iu-
17쪽
r PREeATIONE Idies auge quod largiri dignatus es, ut te gubernatore magis ac magis in memoriantur carnis affectus , gliscat vitae coelestis desiderium, te praelucente sic transeam per caliginosum huius mundi desertum, ut nec Satanae vitiis inquiner , nec ullis erroribus involvar, qui dissonant ab inviolabili veritate, quam tui numinis instinctu nobis tradidit Ecclesia catholica , qui cum Patre & Filio vivis & regnas in q-ternum. Amen.
num regina , quae nobis Evae ta- tuae virginis maledictionem vertisti in benedictionem. Salve matrum pudicarum decus, salutem omnibus peperisti. Gaude Angelorum & hominum gloria , quae coelestium gaudiorum fontem citra virginitatis iacturam enixa es. Cuius modestissima pudieitia tam grata fuit supremo numini, ut ex tot virginum millibus te singulariter adamarit, unanique iudicarit idoneam, E cuius eastissimis Visce-
18쪽
viseeribus Dei filius orbi redimendo
nasceretur. Eximii favoris illud est argumentum,quod quum Deus adsit omnibus piis, nulli tamen sese propius aut mirabilius copulavit quam tibi. Pater te sibi sponsam delegit, Spiritus coelestis te totam implevit. Filius E virginei corporis tui substantia corpus humanum assumere dignatus est, in uteri tui latebris menses decem gestari, tuo lacte pasci, tuo confoveri sinu: quumque Deus esset ac Dei filius , tamen virginis filiustum eme, tum dici sustinet. Quem admodum autem Dominus singulari modo tecum fuit, ita per te nobiscum etiam peculiariter eme coepit. Primum plusquam triginta annis interris visus, &honio cum hominibus conversatus. nunc. per Spiritum suum inhabitans corda piorum, nosque sua viva carne reficiens, &facin-
sancto sanguine potans, in Euchariastia. Agnoscit 'orbis universus Sequanto honore te dignatus si Deus, & quantum ipse bonorum per te ac creerit, eoque duo nomina prae caeteris
19쪽
PREcATIONE Steris veneratur, Iesu filii tui, ad quod sese inflectit omne genu coelestium, terrestrium, dc inferorum : & Mariae virginis, ad cuius mentionem hilarescunt ae recreantur omnes animae Iesu nomen diligentium. Ille tanquam Sol omnium Sanctorum gloriam suo splendore velut obscurat. Tu inter universas laudatas mulieres non ali ter luces, quam Luna pleno orbe inter minora sydera. Adeo vero tui nominis splendor cum filii gloria coniunctus est, ut quoties auditur adorandum I a s u nomen, simul occurrat Mariae beatissimae matris memoria. olim filio pro nobis patienti dolorum fuisti particeps: nunc in eoelis regnanti assides, dignitatis & gaudiorum socia. Amen.
Dilaeulo ad Christum. nunquam oceidens, qui tuo salutifero conspectu gignis, servas, alis, exhilaras omnia & quae in coelis,& quae in
20쪽
'E RAs. RO TE R. IT in terris , illucesce quaese propitius animo meo, ut discussanoae criminum ac nebulis errorum , te intus praelucente cirra offensionem per Omnem vitam incedam,& tanquam in die decenter ambulem,purus ab Operibus tenebrarum . Qui cum Patre& Spiritu Sancto vivis & regnas in Omne aevum. Amen.
D Omine Iesi Christe, euius inex
haustae benignitati debemus omnia, qui diei clarissimam lucem bonis iuxta ac malis ad obeunda actionum munia tribuisti, noctis amieum silentium ad quiete reficiendas corpusculorum vires, &ad diluendas animorum curas, leniendosque moerores clementer dedisti, quum te diis ligentibus haec omnia tu ipse multo stelicius praestes intus , quibus ad omnes pietatis functiones fidei gratia multo clarius praeluces quam sol mundo refulget, quos tua promissa non sinunt unquam lassescere , tui. Spi-