Desid. Erasmi Roterodami Precationes quibus homines assuescant cum Deo loqui. Item precatio dominica, digesta in septem partes iuxta septem dies, eodem auctore

발행: 1641년

분량: 144페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

haec quidem naturae fragili permole. sta, ied & tu pro me graviora passus

es,& ego longe graviora merui , qui toties metui gehennam. Nostisamen humanς conditionis fragilitatem a. que veluti clemens ille Samaritanus. vulneribus nostris infundis vinum e- mordens vitia nostra, sed addis oleum tuet consolationis, quo quq nobis sunt intolerabilia toleremus. si visum est addere doloribus, adde & patientiae dono, velisque has corporis afflictiones mihi cedere in remissionem delictorum meorum. Aut si tua paterna

pietas hac miti eastigatione contenta est,tempestatem hanc excipiat serenitas, ut tibi utroque nomine gratias agam,& quod inutilem famulum cle- menter emendaris, & quod afflictionis amaritudinem consolationis duueedine sustuletis illic rationem habens necessitatis hic non immemor

nostrae infirmitatis. Tibi laus & gratiarum actio in omne aevum. Λmen . .

32쪽

E R A s. Ro et E R. In Gravi Morbo.

D Omlhq Iesu, uniea salus vivenia

sium, aeterna vita morientium, tuae sanctissimae voluntati me totum .ium submitto tradoque, sive hane animittam in huius corpusculi domi. cilio diutius commorari placeat ad tibi serviendum, sive ex hoc saeculo de migrare velis, certus non posse perire, quod tuae misericordiae commis, sum est , carnem hanc fragilem aemiseram aequo deponam animo , videlicet spe resurrectionis, quae mihi illam reddet multo feliciorem. Animam quaeso ut adversus omnia te tamenta tua gratia corrobores: contraque omnes Satanae assultus cinge me iculo tuae misericordiae, quo olim martyres tuos adversus horrendos eruciatus , ae mortes crudelissimas

invictos reddidisti, vide qua nil in me mihi sit praesidii , in tua inenarrabili

bonitate tota est fidueia. Nihil habeo meritorum aut bonorum operu quod allegem apud te, malorum heu nimis

B 1 multum

33쪽

3o PRECATIONES multum video,sed per tuam iustitiam confido me in numero iustorrum censendum. Tu mihi natus es, mihi sitisti, milii esuristi, mihi docuisti, mihi orasti, mihi ieiunasti, mihi tantum bonorum operum in hac vita peregisti, mihi tam acerba passus es, mihi in

cruce pretio sana aurinam tuam in mortem tradidisti. Prosint mihi nunc quae sponte donasti, qui te totum mihi donasti. Tuus sanguis abluat maculas criminum meorum, tua iustitia tegat iniustitiam meam. Tua merita me supremo iudici commendent.Ingravescente malo adauge gratia tuamne vacillet in me fidesine titubet spes, ne refrigescat charitas , ne terrore in ortis decipiatur humana infirmitas, sed posteaquam mors occuparit

oculos corporis, mentis tum a te non deflectantur, quumque linguae usum ademerit, cor tamen instanter ad te clamet: In manus tuas Domine commendo spiritum meum , cui honor &gloria sine fine. Amen.

34쪽

Poenitentin

Summe rerum omnium eonditor

quum mecum reputo, quam maiestatem meis peccatis offenderim, horreo temeritatem meam : quum

considero quam benignum ac munificum patrem reliquerim, detestor ingratitudinem meam : quum animadverto a quam beata libertate Spiritus, in quam miseram servitutem me coniecerim, damno amentiam meam totusque mihi displiceo, nec aliud ob ioculos versaturnis gehenna , &desperatio, videlicet terrente conscientiam nostram tua inevitabili iustitia. Sed ex adverso quum contemplor' immensam illam tua misericordiam, quae iuxta Prophetae , testimonium, exuperat omnia opera tua, quaque teipso quodam modo maiores, quum undique sis omnium maximus, mox affulgens laetior quaedam aura spei recreat animum meum. Quur enim desperem ab eo peccatorum veniam, qui in literis Propheticis toties. ultro

B invitae

35쪽

31 .P R A E A T ION E's invitat peccatores ad poenitentiam, clamans se nolle mortem peccatoris, sed magis ut convertatur & vivat 3 uiri quam parata sit apud te venia resipiscentibus, multis parabolis no , bjs inculeavit unigenitus tuus, velut drachmat perditae de inventae ovis aber re humeris reductae: sed eviden

tius filii prodigi, cuius imaginem in

me prorsus agnosco. Impie reliquiparentem amantissimum, omnem iulius substantiam nequiter prodegi, &dum carnis obsequor cupiditatibus, tuorum prae prorum oblitus in turpissimam servitutem vitiorum memet iuvolvi, & ad extremam inopiam re- dat tu sum, . nec video. quo confugiam , nisi ad Deum a quo profugi. Recipiat tua misericordia supplicem,

quem hactenus errantem leniter pas sus es.Indignus sum qui ad te attol lam oculos meos , aut qui patris nomine re compellem,sed tu quaeso digneris ad me flectere oculos tuos. Tuus enim intuitus facit, ut peccator mortuus reviviscat, perditus redeat

ad eor. Siquidem hoc ipsam quo mihi

36쪽

E R A s. ROTE R. 33 mihi nune displiceo, tuo debeo conspectui : procul abs te dii aganteiri intueri dignatus es, mihique oculos reddidisti, ut viderem in quantis versarer malis, occurristi 'elietae innocentiae, memoriam ac desiderium aspirans. Non peto complexum &osculum servus omni supplicio dignus, non postul8 stolam & annulum pristinae dignitatis insignia , quae proieci , non oro ut in filiorum tuorum honorem me recipias: abunde magnum erit, si me inter extremae sortis servulos tuos admiseris, stigmaticos & E fuga receptos, ut saltem aliqua in parte tuorum haeream, quandoquidem in domo tua mansiones multae sunt. Non me pigebit in hac vita haberi inter abiectos , poenitentia torqueri, luctu serdidari , modo ne abs te separer in aeternum. Obsecro te pater, & obtestor per mortem

. unigeniti tui dilecti , imparti mihi Spiritum tuum , qui purifieet cor

meum, suaque gratia confirmet , ne relabar eo per incogitantia mea,unde sum a tua clementia revocatus. Ame.

37쪽

PRECATIONES Sumpturi eoum Dominicum.

O Vae lingua, aut quae mens tibi

digne ratias 'gere valeat Do- a se Iesu, pro inestabili tua in nos charitateὶ qui ut hominem perditum

redimeres, homo fieri dignatus es, omnisque nostrae conditionis iniurias in te recipere, denique in ara crucis agnus omnis expers macular hostia pro nobis fieri sustinuisti, poenas nostris peccatis debitas exoluens , ut ν nos patri reconciliares , quin & vivens & moriens te totum nobis impendisti, donasti, dedicasti. Nee his contenta fuit tua benignitas , sed ne quando nobis obreperet tantae charitatis oblivio , aut ne languesceret. nostra de te fiducia , etiam nunc in coelis regnans subinde reficis animas nostras cibo corporis tui,& lacro Ian. guinis tui poculo exhilaras: purificet . quaeso Spiritus tuus cornaeum, nec ad coelestes epulas , & ad mensam ipsis etiam Angelis tremendam acce

dam indignus, sed te diffuso in men

38쪽

ERAs. ROTER. 3ytis meae viscera,grandescam in te, ac vegetior fiam spiritualibus incremetis, quo perseverem iis beata societate mystici corporis tui , quod sic unum tecum esse voluisti, quemadmodum

tu cum patre unum es,conglutinante spiritu Sancto, cui laus & gratiarum saetio in omne aevum . . Amen.

Fidelissime custos hominum Iesu

Christe , qui Samaritani nomen non recusasti , impiorum blasphemia . in nostram vertens salutem, sub cuius 'eustodia nil est periculi, sine cuius custodia nihil est usquam tutum.qui per Angelum tuum prq sperasti iter t- qui Abrahae, ac filii Thobiae, omniumque tibi syncero corde fidentium 'da precor ut tuis austiciis haec prosectio 'mihi Relix sit ac fausta, ac rebus eae sententia gestis , corpore pariter at- . que animo perveniam ac redeam in columis, tuaeque bonitati gratias a- iam cum omnibus , qui me salvum

e sse gaudent aut gavisuri sunt. Aliud B 6 quod

39쪽

36 PRECATIONES quod tibi nuncupem votum non habeo servator hominum , qui cum pa- tre & spiritu Sancto vivis & regnas in

omne aevum. Amen.

Navigaturi.

Domine Iesu qui mortalem adis

huc in terris carnem gerens', ad discipulorum preces solo verbo im-1nanes ventorum tumultus. compescuisti, subitoque turbatas undas in magnam vertisti aranquillitate, qui que super undas liquidas perinde ut in solido ainsulasti, nimirum Rex &ponditor omnium, sive quae in coelis, sive quae in terris , sive quae in mari sunt, tu nobis quaeso pro geminis ge-tiu* Castoribus vere prosperum ac salutare sidus in hac navigatione enfulgens, ut in omni elemento,tuae misericordiae gratias agamus, cui honor de imporium in omnia secula. Amen. Inituri

40쪽

' ituri Praelium. ω λ

OMnipotens Rex Sabaoth , hoe

est exercituum, qui per angelos tuos ad id delegatos provinciarum tum bella , tum paces administras, . quique David adolescenti & animum& vires addidisti, ut pusillus, inermis, bellique rudis , immanem Goliath funda a oriretur ac deiieeret, si iusta de causa, si coaeti militiam hanc militamus,primum illud precor, ut hostium animos convertas ad studium

pacis, ne quid Christiani sanguinis effundatur in terram, aut terrorem que

panicum appellant iniicias, aut certe quam minima sanguinis iactura minimoque innocentium incommodo victoria contingat iis, quorum causa tibi probatior est, ut cito finito bello, tili, concordibus animis cantemus . triumphales hymnos. Qisi regnas in omnibus &super omnia. Amen

SEARCH

MENU NAVIGATION