장음표시 사용
11쪽
eturna manu Versare, ea ubi maxima est Sententiarum Vis et venustas ad verbum
discere, ut etiam absoluta lectione, mens tamen aliquid in promptu haberet, quod illi seu delectationem, seu utilitatem renovaret. Quae quidem utrum otia Sint, Severioris ingenii homines disputent: mihi vero certum indubitatumque erit, lare neminem, qui hac sine ope, et, ut ita dicam, Supellectile quae ab hujusmodi otiis comparatur, aut absolutae doctrinae ac sapientiae famam assequi, aut uberes fructus in Ecclesiastico munere possit asserre. Quum enim sacerdotis sit populum instruere, illum a pravis consuetudinibus removere, et exhibitis sanctitatis exemplis ad virtutem impellere, quumque in civitatibus praecipue coetus hominum non ea tantum multitudine constet, quam humilitas generis et conditionis ab expolitiori animi disciplina prohibuit, verum et ea quae ProPter
12쪽
eruditionem et Scientiam apud sanos viros in pretio habetur et est; quis inficiari poterit ordinem orationis, elocutionis proprietatem , sententiarum Vim, Ornamenta et cultum necessarium Summopere eme; atque
ita, ut rei gravitati et loco conveniat, et ab iis potissimum sontibus deducatur, qui quocumque tempore apud Omnes gentes principem locum obtinuerunt 3 Hinc plurimi Ecclesiae Patres in hoc potissimum solliciti fuerunt, hoc posterorum curae et Studio demandarunt, ut praeclarissimos tum OratoreS, tum poetas aSSidue perlegerent, imitarentur attente, atque ex illis nobiliora quaeque, et splendidiora excerperent: ad Hebraeorum exemplum, qui ex Aegypto avirum , argentum, et Vestes idolorum abstinierunt, quibus veri Dei templum exornarent; ad David exemplum, qui e vagina Goliat gladium eduxit, quo ipsius Goliat
caput obtruncaret. Dissiligoo by Corale
13쪽
Sic quasi inter privatos parietxs aliis quidem, non tibi ignotus per biennium
Vitam agebas: tantum interim eruditionis et doctrinae thesaurum cumulaturu' quo in publicam tandem lucem egreSSuS, tum literis et moribus, tum nomini tuo et gloriae maximo certissimoque esses emolumento: similis auro scilicet metallorum pretiosissimo, quod in obscuris montium latebris venas dissundit, quae mox effossae atque arte repurgatae, et in elegautes sormas deductae, ipsis etiam viris principibus decori et ornamento Sunt. Revcra qualis quantusque esses Bavariae Regis sapientia, cujus tunc temporis in ditione Rhaetia erat, clare perspexit; nec paSSa mi Te diutius delitescere, et copiosissimos a quisitae doctrinae fructus ad tui solius animi solatium recondere; quin imo te in Prose Sorum numerum cooptavit, et Religionis praecepta in Brixinonensi Gymnasio docenda
14쪽
tradidit, ubi quum angustis fisa ibus tuam sapientiam et prudentiam contineri vidisset, idem munus Oeni ponte a te suseipi Voluit, caeterisque eiusdem Gymnasii scholis praefecit. Quod quidem, Europae rebus instauratis, et in pristinam Austriae ditionem Rha
tia redacta, optimus noster Imperator FRAN-CIs s non Solum ratum habuit, probatumque, Sed etiam, ut benignissime ostenderet quantum apud eum gratia valeres, te omnium Rhaetiae Gymnasiorum moderatorem iussit. Ohi vere sapientes, atque hinc praecipue populorum patres principes illos, qui optimis praeceptoribus et moderatoribus juventutem instituendam curanti Ohi beatas illas cistates, quibus tam pretiosum munus obtigeriti Ohi selices juvenes illos, quorum adolescens aetas Virtute ipsa atque ipsa sapienIta duce procedat liQuorsum enim magnificentia urbium, quo
Sum agrorum ubertas, quorsum tempesta-
15쪽
tum benignitas, quorsum deliciarum Omnium, quae in natura sunt, Varietas et copia, Si naturae ipsius prodigium, homo scilicet, incultus foedissime torpeat P Ipsae sapientiMimorum virorum leges, ipsa Religionis praecepta deficerent absque provido optimarum institutionum cultu, quo animi nostri emolliuntur, virtutum praeceptis imbuuntur, ad grandia excitantur. Quamobrem, si immortalitati traditi fuerunt Praxiteles, Phidiae, Canovae, quod sculptis
et ad vivum spirantibus hominum imaginibus templa civitatesque decoraVerunt ;quis honor illis habendus erit, qui non fictas hominum effigies et simulacra, Sed homines ipsos ad lemanitatem et virtutem informant, ac certo et mirabili quodam magisterio familias et patriam nobilitant, fulciunt magistratus, Religionem tuentur, virtutemque in animis hominum inserunt, alunt, aeternantp Atque hoc genus laudis
16쪽
utrum tibi tribuendum sit, non ego co
ram profitebor, quum id juvenes omnes, quit Te praeceptorem, et moderatorem habuerunt, quum familiae, magistratus et templa concorditer testentur. Quum enim iis dotibus, quae animum hominis nobilem reddunt, Te large natura ditaverit, quum SO-lertia et labor reliquum omne addiderit, quod a literarum scientiarumque disciplinis hauritur, Omnes naturae et artis Ductus uberrimos non alio nisi in publicam utilitatem contulisti. Quo enim consilici
ea assabilitate et modestia usus es, quae adeo suaviter omnes tui animi motus mo- .deratur P nisi ut eorum omnium, qui maximopere virtutibus et prosectu eminerent nisus magnanimos confirmares, et tibi paterna admodum benevolentia devincires. Quo consilio ea sagacitate, qua vel in timas animorum latebras perscrutaris et internoscis nisi ut nascentia vitia extirpa-
17쪽
res, germinantes virtutes educeres. . Quo
consilio istoribus nunquam vigiliisque pepercisti ut latissimos literarum scientiarumque campos insatiabili gaudio percurreres nisi ut ditissima doctrinae segete collata adolescentibus adjumento esses et exemplo. Hoc satis fuisset ad laudem tui muneris; non autem erat ad sollicitudinem tui animi. Liceat mihi, quaeso, Praesul Amplissime, liceat hodierna die in publicam lucem proferre, quod a Te cautissime et occulto peractum Scimus. Sunt enim non pauci, qui propriam expolitionem in studiis ab tua liberalitate repetendam satentur. Eos enim, quibus res familiaris augusta erat, optima vero indoles, ingenium acerrimum,eOS Saepissime aere, aere, inquam, tuo liberaliter sustinuisti, et ad gloriorum studiorum metam tua quasi manu pertraxisti: in solis exemplum, qui dum radiorum vi adolescentes arbores educit, auget, ampli
18쪽
scat; iisdem mox radiis, quum nimio aestu illas pallescere et elanguere Videat, Vapores in altum trahit, qui in nubes cogantur, et vivificis imbribus deficientes vires in
Quum Te talem in studiorum moderatione exhiberes, facile dictu est quanta Τe omnes exiStimatione, quanis amore Prosequerentur. Iamque Tu satis beatus iis p rissimis voluptatibus, quibus recte iactorum conscientia animos allicit, nunquam a suscepto munere recedendum cogitabas. Quum amplissima Caesaris mens atque benignitas, quae suorum virtutes sicili benevolentia complectitur, atque rependit, debita et ampla tuis meritis praemia parabat. Quum enim in tentamine ad cathedram Τheol
giae moralis in Archigymnasio Oenipontino
strenue contendisses, dum, laurea certaminis adjudicata clarissimo aemulo, qui tecum in agone contenderat, castris cede-
19쪽
obas, ex inopinato sapientia Caesaris Te rvisinum Episcopum designavit. Sic dum minora petebas, dignus majorum repertus,
Majora dixi. Quid enim Episcopali di
gnitate majus, sive ejus sistigii nobilit tem, sive auctoritatis amplitudinem, sive honorum Splendorem recenseasP quid optabilius , si ea ipsa vitae commoda, quae sere Omnium cupiditates Extimulant, ab illa non desint 2 Aedium nitor, vestium nobilitas, famulatus copia, praediorum ubertas, clientum frequentia et obsequium illos fortunare videntur, quibus tantus honor obtigerit. Quae autem plurimorum animos allexissent, tuos . Sensus turbare, commiscere, anxietatibus, tristitiis excutere. Non enim Episcopale munus pendebas ab honoribus, sed a sanctitate; non a Cen su, sed a curis; non a laudibus hominum,
sed a verbis Christi: Ego elegi Mos, ut
20쪽
etitis, et fructum afferatis. Anxius, ambiguus, ancepS inter metum periculi, et coelestium praesidiorum spem animo haerebas. Te amicorum consilia in collatum munus impellebant ; Te oneris gravitas, et humilitas tua retinebant. Vicerunt tandem amicorum Voces, imo Dei. Lenitas tui animi paruit: Episcopus suisti. Quod, ubi
Τarvisium renunciatum suit, quo jam meritorum tuorum fama perVenerat, omneS
desiderio tui inflammari, omnes laetitia maxima esserti. Nec immerito: jam Tu plenus Deo commissam tibi provinciam suscipis: et quae potissimum utilia sint tuo gregi meditaris ; dum autem illum Episcopali salutatione compellas, quae primum Tibi gerenda sint vides: Pax vobis. Non ignorabas aliquo partium studio gregem tuum actum suisse: timebas ne quid reliquum in illo contrariarum cupiditatum insideret: vidubas nil sancti, nil honesti,