장음표시 사용
21쪽
nil firmi, nisi in benevolentia et animorum
conjunctione Sperandum esse: Pax MObisia
Hinc te erga omnes sicilem praebere; hine gratia et beneficiis animos allicere; hinc aures querelis denegare; hinc virtutes et merita amplexari; hinc To assabilitatis, comitatis, modestiae exemplum exhibere; hinc pacem, quam Ore edixeras, opere, Virtutibus, sermonibus confirmare: Pax Mobis. Sic veluti serenitate coelo, tranquillitate aeri restituta, Tu laetior et tutior gregem in pascua educebas, illud potissimum corde gerens, ut eos fructus divino Pastori offerres, quos a Suis Procum ratoribus et vicariis expostulat. Ego elegi Mos, ut eatis, Et fructum afferatis. Est autem ubertatis et prosperitatis sundamentum , ut custodes Vigiles sint, salubria pabula, loca tuta, ut opportunis institutionibus eos alas, qui in deficientium cuStodum vicem cooptentur, ut subdit
22쪽
in officio contineas, Omnes Vero quam ma
ximo seri potest tibi amore divincias. In
quo quidem utrum lotus fueris, nemo est ex Tarvisinis, qui non viderit. Quos enim praepositos pascendo gregi reperisti, eos benevolentia et Iaudum stimulis ad munus inflammare; quos novos praesecisti, e ex multis caute seligere, expendere diligenter, ut certa gregis custodia esset et incrementum. Quamquam vero probatissima tibi soret eorum virtus et diligentia, non Semper in iis acquieseere, sed ident, dem commissos greges et pascua Vel rem tissima invisere, ut, si quid incautum, Vesnocuum irreptiSSet, removeres; Siu omnia Pro era, ea meritis laudibus stabilires et augereS. Qua Vero cura et sollicitudine
non tenebaris ob illud, ut ita dicam, Viridarium , in quo iuvenes ad Ecclesiae Spem et ad suturam Christi gregis custodiam Miuntur P Nihil aliud prosecto unquam fuit,
23쪽
, si quod magis curares atque foveres. Mores, studia, solatia ipsa Τe totum habebant; et, si quos arguere fortassis necesse suisset, hoc remotis omnibus a Te fiebat, ut, quasi a se ipsis, non ab auctoritate ducti viderentur resipiscere; si quos laudare, hoc libentissime coram omnibus a Τe fieri cupiebas, ut Virtus meritum praemium ha-
beret, et caeteri spe simili vestigia honorum Sequerentur. Quid dicam de admirabili illa tuae vitae honestate, qua, Vel invitos, in tui exemplum trahebas P Quid de tua liberalitate, qua in occulto egenis Succurrebas, palam Vero conspicuos homineS tua consuetudine ac mensa ipsa frui patiebaris P Quid de illa eximia sermonis, morumque SuaVitate, qua Saepe et saepius nitebaris tegere dignitatem tuam, ut liberius adstantes tua comitate et humanitate recreareS. Ipse, ipse ego testis, Praesul Am-
Pli.Sime, qui, quae dixi, pro admirabili
24쪽
benignitate tua et Videre potui, et summopere diligere; quamobrem omnes virtutes tuas animadvertens clare intellexi, quam merito tui jacturam Tarvi sint conquerantur, fortunam nostram invideant. Sic Episcopus sit sui populi pater, non ab dignitate, sed ab animo; sic populi se filios
profitentur, non metu, Sed benevolentia; sic quaedam veluti familia beatissima exi tit, quam animorum concordia, pax, et lactitia exhilarat, atque arctissimis amoris
vinculis in diem conjungit. Quod si commissi tibi gregis commodo atque utilitati inservire tantopere valuisti, quum adhuc novus gravissimum Episcopi munus gereres; quid nunc jam ad eundem usum et disciplinam peritus praestabis P Si dimeillimis temporibus Tarvisinae Ecclesiae Pastor electus ea prudentia, modera tione, virtute Τe praeditum exhibuisti, ut Omnium animos et voluntates in tui unius 4
25쪽
amorein et existimationem converteres; quid pro tui animi magnitudine et humanitate in hac Veronensi Ecclesia, ubi pacata et ordinata sunt omnia, observantiae et benevolentiae tibi conciliaturum putabis 2 Si denique ea Sedes, a qua nuper decessisti, gloriosa quidem et conSpicua, verum hac quam modo aSSequutus es, tum amplitudine concessi iuris, tum urbis nobilitate longe minor, tam Validos generOSO tuo animo stimulos addidit, ut nullis laboribus et anxietatibus parcens eam probitatis sapientiae, et benignitatis tuae monumentis illustrares; quibus consiliis egregia tua indoles, quibus stimulis in hac praeclarissima Urbe non urgebitur, in qua tum commissus grex numero major, tum a jure conceSSa auctoritas et facultas latior, tum sapientissimorum insigniumque magistra-
tuum praeSentia spectabilior, tum denique in omnimoda scientiarum, literarumque
26쪽
eruditione praestantissimorum civium copia frequentior animum, non dicam appetentem gloriae, sed sui muneris obeundi cupidum, ad majora acuit, excitat, impellit P Suscipe igitur, et gere Commissum
Antistitis munus tam bono animo, et Consilio , quam certa spe et securitate tibi demandatum esse gratulamur. Agedum no strae hujus Veronensis Ecclesiae rector, et moderator accede ea mente, ut Prospera, immo forentissima omnia futura certo sciaS. Haec est enim ea Ecclesia, quam Eupre
pii, Zenones, totque alii primae aetatis Episcopi, quos divinis honoribus pros
quimur, doctrinis et sanctitate illustrarunt; quamque usque in hanc diem praesenti, firmoque praesidio illustrem esse Voluerunt; haec, quam Gihertus, et propiori aevo Maus m enus sapientissimis constitutionibus editis, sanctissimisque vitae moribus firmatis celebritati commendarunt; quamque hic
27쪽
Sacerdotum ordo, ratus disciplinam, si dium, sedulitatem esse veluti pretiosissimum patrimonium ab illis immortalibus viris suae fidei commissum, tum ingenii monumentis, tum probitatis et pietatis mxemplis et exornare enixi Sunt, et ex rua re contendunt. Atque utinam mihi tantum esset ingenii, tanta in dicendo vis atque sacultas, ut, dum haec, quam cernis, Ecclesia, splendidissimo cultu undequaque exornatam se hodie exhibet, Ecclesiam alteram, quae non a Pretioso marmore, non ab aere sculpto, pictisque tabulis et seri- eis aureisque ornamentis, sed ab omni vi tutum genere firmitatem, amplitudinem, et decus acquirit, tuae menti digne sistere, et singulari tuae benevolentiae digne commendare possem l Sed potius ab hoc periculoso freto Orationis meae Vela Contra ham, ne aut Sacrae nostrae Societati nimium indulsisse, aut religione aliqua, quae di-
28쪽
cenda erant, Praeteriisse videar. Utrum Vero morum innocentia, utrum disciplinae amor, utrum discendi cupiditas, utrum saerarum rerum exercitatio et cura adhuc
vigeat, Tu ipse per te videris, Tu ipse
testaberis. Ego omnia brevi praecidam, et hoc unum dicam: Tui juris nunc Sumus, optime Antistes: tibi in castris Christi stipendia facimus; quidquid operis nostrum eSt, tuum est. Tu pater patris Vocem emitte, nos filii obedientiam et amorem filiorum praestabimus; Tu signifer vexilla arripe, nos fidentes sequemur; Tu ad labores, ad pericula jube, nos lubentes aggrediemur. Hac scilicet virtute Veronensis Ecclesia semper stetit, nec adhuc in nostris pectoribus oblivione deleta sunt illustria majorum exempla. Si ipsi in verbo Dei explanando solliciti, si ad sacrum tribunal patientes, si in egentibus juvandis liberales, si in miseris solandis perhumani,
29쪽
si in componendis dissidiis prudentes, si
in omnium virtutum genere, si in omnium studiorum disciplina et cultu praestantissimi, nos ex tot virtutibus non vanam haereditatem gloriae nobis devenisse, sed
quid pro viribus in hac Ecclesia Dei gerendum sit, statutum et praeceptum fuisse ducimus. O magnae et selices majorum animae, quorum nomina Religio et virtus, quorum ingenia ipsa scientiarum et literarum fama tutaturi en nepotes, qui Vestris praeclarissimis vestigiis inhaerere contendunt. O illustres et piissimae sanctissimorum Episcoporum exuviae, quibus, dum vita fuit, solum regendi, juvandi, tutandi gregis vehemens studium peramantissima pectora extimulaviti en vobis Episcopum, qui vestras virtutes in hac Ecclesia Perpetuare optat et parat. O arae, et Sedes non immerita laetitia ex inusitato cultu, et ornatu gestientes, en vobis saustis-
30쪽
Sima omina, quibus sanctitas et gloria Veronensis Ecclesiae acquiescat. Sic ad multos annos Deus servet gregem Pastori, Past rem gregi, sicut in omnibus et singulis copiosam virtutum messem non defuturam hujus faustissimi diei laetitia certissima spe pollicetur.