Fulgor Fulginii in splendoribus sanctorum sive quà beatitate coelitum, quà Sanctimoniae laude illustrium personarum Fulgineae Civitatis propalam edit sacra, quae cogitavit elogia cum suis notis r.p.d. Julius Ambrosius Lucentius ..

발행: 1703년

분량: 251페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

181쪽

IS 2

Diplomate anno r373. plures ordinis huiuscemodi resermationi subegit, & de thesauris Divinae largitatis maximis i dulgentiis ditavit quoscumque Paulus ea observantiae flamma incalescentes suo sub regimine haberet. Dei, ordinisque tam belle zelanti honorem adfuit ordinis Generalis Miniaster , delegata eidem omnimoda in ejusmodi re rmatos de observantia facultate, cujus in arctissima custodia pervigildum esset, & in labenti aetate arctissimae austeritatis observa tissimus Fulginii in S. Francisci Conventu aerumnarum seriem clausit in gaudium Domini Dei sui exceptus die II. S Ptembris anno I 39 I. artatis octuagesimo primo , baptismalis innocentiae cultor assiduus , quam illibate servavit in virginitatis purissimo lilio . Et haec apud Fulginates , & Romanos summa gloria Trinciae , Ursineque familiar, quod ex his prodierit tantus vir Seraphicae virtutis instatirator, quae mod5 Christianum orbem implet, & Coelum Beatorum gaudiis cumulat. Classis hujus protinus prodiere SS. Bernardinus Senensis , & Ioannes de Capistrano : qui inchoatum de obse vantia a Paulo opus, ad illud ampliandum non modicet insudarunt. Pauli extincti corpus cxpositum, & a confluente populo summo in honore habitum in eo Franciscano Templo reconditum fuit. Pauli hujus eximia cum laude plures ordinis scriptores meminere, quem post Patriarcham Franciscum prae caeteris fructificasse non dubitant asserere, & Beati titulo ab omnibus condecoratur . Gon Zaga in Hist. Seraph. de eo haec enunciati Beatus Paulus de Trinciis laicia, Alustrissimi D. Mini de inclis Fulginei Domini consanguineus an I3 68. insiluit Reformationem Observantiae regularis in loco P sis,floe Burliani in colle Florido. De eo madingus , Ugheil. &alii apud Iacobil. tom. a. SS. Umbriae . Praeter historiam Trinciae familiae . Ejus visenda imago supereminet portae Claustrali S. Mariae Angelorum Assisiensis agri, cum subjecto Stemmate Trinciae , Ursinaeque Romanae familiae, unde tantus prodiit Seraphici ordinis Fulgor. B. HIE-

182쪽

B. HIERONYMUS DE APTIs

Fulginas ordinis Praedicatorum.

Succestsione prolis de Aptis inclytum germen

Uenerare Fulginium. HIERONYMuS quas inde mortales tulit exuvias Sancti mam in Aulam invexit Praedicatorum ordinis

Et Dominici Agni

Vellere convestivit aures.

Mox in Antistitim exemplar Ex ove lectisma Caeli Passor fratrum delectus

Hanc praecellentiam virtutis; probavit Provocare amulatione sancta Rigidioris observantia documenta. Hoc illi pastoritia pondus Humeris suis alios in caelum levare.

Quo tandem ipse EiVirtutibus f prodigiis fulgeto us pervenit Invenitque plura coeuntia secum sidera Ex germine suo.

V Nota

183쪽

sterna Monaidesca Urbevetana, aeque nobilissimis progenitoribus, natus est Fulginii Hieronymus a no I 3 o. Perusiae Monachum induit Orcinis Praedicatorum, in literis humanioribus, divinisque summe prosetit, & inter praecipuos Theologos ordinis acclamatus est.. Contubernales Viros sanctissimos sortitus, inter quos adnumerantur gloria coelitum illustres B. Nicolaus. de Bevania ,. & B. Petrus Alberinus Nobilis Romanus , qui dum Magisterio perfungeretur Sacri Apostolici Palatii, Marsicano Gregi datus est Pontifex . Hieronymi praecipuum studium erat, quo facilius Perdisceret vitam Sanctorum ad imitationem AEgyptii Antonii, e celebrioribus religiosae vitae cultoribus, quasi e Iectissimis storibus, sicuti apes inde succos mellifluox hauriunt, ita ipse ex illis perfectiores virtutes extrahere , quibus animus depastus ad altiora evolaret: Fulginium venit, praeseditque fratribus Conventus illius S. Dominici, in quem ad hujus

Civitatis Angelicas excubias Dominicanos suos, quorum ex ordine erat Fr. Papa ronus E Paparona gente nobili Romana Episcopus dum esset Fulginas, introduxerat an. Ia 69. floruit in eo regimen cum vitae sanctimonia Hieronymi,refloruitque vigor disciplinae Regularis, quam ad primaevum S. Dominici fervorem excitavit deinde e Petri Cathedra B. Pius V. mox auNere S. Dominici cultum Fulginates pro ejus instituti M nialibus, Coenobiis excitatis S. Mariae de Populo anno I 29 S. eoque S. Mariae Vallis viridis anno I 3oo. quod deinceps in unum coaluit cum eo S. Mariae de Populo, hisque adjecit Hieronymus ut asseritur Moniales Tertii ordinis Dominiacam , vulgo nuncupatas de Poenitentia . Haec inter cum ejus sanctimoniae fama increbresceret, ad celebre moderandum SS. Ioannis, & Pauli Venetiarum Asteterivin vocatur ; ibi statarius

184쪽

statarIus exemplo , & praeceptis ordines duxit ad aeternae vitae pascua arctiori sub nexu regularis observantiae r accedentium ad se ex ea amplissimi dominatus Urbe pulsatus, nemianem passus est ad propria reverti, si non corde erga Deum succenso, culparum saltem rubore suffusum t ex eleemosinis ultro elargitis coenobium mirum in modum ampliavit. Deniaque saevissime dum grassaretur pestis , qua precibus Divinam indignationem auuertere satagens , qua personali servitio omnibus subvenire studens, eodem ipse morbo tactus, a B. Roberto de Neapoli sui ordinis , quem paulo antea ad

hujus vitae exitum animaverat, nec non S. Patriarcha Dominico , & Iesu Crucifixo e Coelo sibi apparentibus consori tus in eo extremo agone Victor de cunctis mundi illecebris,& Doemonum molitionibus ascendit in Coelum in pervigilio S. Martyris Romani Laurentii anno I 393. Defuncto parentarunt solemni pompa Dux, Senatus, & Proceres Venetiarum ;& illico pia Religione coepit frequentari Corpus a Deo inruraculis illustratum . Historici ordinis Beatitatis titulum ei adscribunt, in Fulginatens Conventu,in Cathedrali Templo, de Aula Fulginei Magistratus ejus imago visitur splendoribus exornata, de quoJacobili. tom. a. Nec Hieronymus est unicum germen gentis nobilissimae de Aptis , quod stiper sy-dera palmites suos extendit. Dubium sane an nitidius in ea fulserint sanguinis claritudo, seu virtutum, sanctitatisque ornamenta . Videsis, quae de Aptiis hisce hausit decora Saxo- vivense Archisterium in suis Praesulibus, & quae nos pronum ciamus in nostro post Ughellum opere Italiae Sac. cum verba

facimus de Vincentio de Aptis Balneoregiensi Episcopo,nunc Urbe vetanae Ecclesiae praeclarissimo Antistite.

185쪽

Ordinis Minorum apud Fulginates

Tertiarius Laicus.

Ad Caelum evolantem per semitas Sanctorum

Intuere Antonium

Hungaricis e sedibus Cespite forti imarum Gentium avulsus . Roma substitit Piaculari Anno Et expiatum sordibus

In terra Sanctorum Caelum contemplatus

A isiati Francisco

unanimus esse cupiens. Similem cum eo In cinere cilicio vitam ducit

Charitatis Stigmatis oe ipse inustus

timis non extimis tit ille.

Dei re proximi illaqueatus amore Fulgida qua Cali essent Laquearia quarit Et Fulginis invenit, Ubi

186쪽

Sobolem eosiciens gravatam pondere terra

Flagrat ut inflammet igne calesii Et astuantem Superni sub Elaminis Umbra

Ctirat aegrotos Innocuosique e lactantium tibere abstrahens Docet innoxias inambulare Vias . Tantarum parens Virtutum Corporis ceu nebula extincZione

Spiritu refulget Inter Seraphim Olympi.

Notae

HUμο ηοηuM animos sibi devinxerat Bonifacius VIII. Romanus Pontifex intestina ejus Regni bella sedando expeditione Apostolici Legati a lat re Cardinalis Ostiensis; habuitque exinde universam Hungariam Sedis Apostolicae fiduciariam,& omnium primus Romanorum Pontificum edita constitutione ad Magnum in Urbe celebrandum Iubilaei annum excitavit Christianum orbem,& suos praecaeteris semper transmisit populorum choros Hungaria. Anno illo, qui a Christo nato enumerabatur I3 o. aD fuit Antonius, ultro arctatus acrioris poenitentiae modulis, qui delicium omne pro Christo supplicium in terra purpurara sanguine Apostolorum Principum , & tot millium Sanctorum Martyrum existimans in carne sua, Tertiariorum amictu Laicus homo sub clientela Sancti Assisiatis Francisci Romae

187쪽

circumcingitur,& corde unus eum Franc Isto esse cupiens, AL si situm venit,& sacra Francisci invisens,ubi natus,ubi denatus sit, atque charitate ex Deo erga proximum flagrare,sarcinam pretiosam esse ducens, Fulginii consedit ann. I 37 I. in Xenodochio , quod abunde te statur Fulginatensium pietatem, cum patens sit sub invocatione S.Spiritus excipiendis aegrotis omnibus , & recenter natis , quorum parentum pudor, seu vafricies, vel quippe egestas a proprio repellit ubere : In eo Antonius non hospes c Pannoniae finibus adveniens, sed veluti Civis, & Patritius miserabilium inter Fulginates , percitus P neumatis estu, conspicitur ab omnibus, se convoluere ςgris, ipse plus unus omnibus inservire omnibus ; coelesti solari eloquio ; vulnera lambere lingua, sanos reddere terris, vel salvos transmittere ad coelos: tenellos natos, quos a mamma

disiungunt nutrices , pectore excipit ipse suo, & salubriori pastu lac de Coelo potat, coelestibus disciplinis instruens , ut crescant in aeternam salute in . Pontificum CIementis IV., &Nicolai itidem IV. Xenodochium hoc Romano S. Spiritus cum suis pertinentiis cum unitum, associatumque fuerit fir- inissimis diplomatibus , infantes illos , quos Fulginii incuna-hula non caperent, & ipse in Romana suis brachiis, humerisque alacer transuehebat. Denique cumulis Virtutuui onustus , operibusque miris, suisma in vitae integritate obiit, laboribus nunquam fractus, tertio Idus Maii ann. 1398. Defuncti corpus Fulginatensium excoluit pietas in ejus Xenodochii Ecclesia , ibique sepelivit. Lucem aspexit iterum anno I 6o8., & integrum repertum in Principis Arae sinu ab

omnibus veneratur, omnibus lucidissimum exemplar indefessae aemulationis circa aegrotantium curam . De eo Martyrolog. Francisc. haec habet: Fulginii in Umbria B. Antonii Hungari , Tertiaris, Confessoris admirandae pietatis, charitatis, ct humilitatis Viri. De eodem Albertus Ponterbiensis,

188쪽

B. PLACIDUS FULGINAS

Ordinis Ambrosiani.

ELOGIUM XXXII.

Piacide qui etivit Vivit sane vita beata . id es enim beatitudinem consequi

Curis quam procul a noxis. Ducere V itam λHanc Fulginas PLACIDUS Speculatus in terris assecutus es in Coelis Et gustandam aliis dedit. Seque ut probaret vere placidum DiῬi Placidi Romani ter Anachoretas s Caeli Cives

Pure felici fimi

Coluit nomen oe omen susinuit Et simul cum ipso conquievit in Caelis. O Ambo Beati. Incolumes per tela perque hostes ire Si placido incesserint animo

189쪽

HOWx xis, & aeque opulentis genitoribus natus est

Placidus Fulginii anno I 338. Dum Maceratae legum studiis incumberet, binos Religiosos hospitio excepit ejus ordinis, quem Apostolorum dixere a S.Barnaba Mediolani instituti, & Ambrosiani ad nemus deinceps , cum ejus instaurator fuerit S. Ambrosius. Hospites suos cum a disset de mundi contemptu , & de Divinis mirabiliter et quentes , divenditis libris , omnique supellectili, & pretio in pauperes disperso, Lauretana Virgine primum salutata , mox Romam ingressus in Ecclesia S. Clementis ejus instituti

habitum assumpsit. Haec interiin audita per nuncium Patrui morte apud Recinetensem Civeatem, illuc se contulit, &juxta demortui dispositionem prope & extra muros ej usdem loci Coenobium excitavit sub invocatione utriusque Joannisan. I 37 o. cui primus omnium praeesse jussiis est. Plures, qui beatiorem vitam capessere exoptabant, Placido se tradidere , quos omnes suo exemplo succis aspergens Evangelicae perfe-itionis, sui instituti preclaros perfecit asseclas, quos intere nituere B. Philippus Civis Firmanus, qui Maceratae Coenobium posuit, B. Guardatus a Visse Spoletinae Dioecesis , &ipse hujus Congregationis fundamenta jecit in oppido Uisse,& B. Bartholoinaeus Recinetensis. Expressit in se Placidus

eximiam Sanctorum lenitatem , orationis studium , in victu

parcitatem, & omnem corporis macerationem . Lauretanae Domus cultor praecipuus ad eam confluentes peregrinos profusa caritate omnes excipiebat. Praecipuum Patronum excoluit S. Placidum, ad cujus gloriam & ipse transiit die s. Junii ann. I 398. Corpus excepit Recinatensis Cathedralis, sed inde ab Angelis effossum,ad sui Coenobii Ecclesiam delatum fuit, ubi conquiescit sub ara majori, a longiori ejus loci incolatu Recinatensis dicitur, praesumiturque ab accolis Recinatensis

190쪽

Ciὐk De eo perrarIus In Catal. ss. kal. die s. Iunii. Et apud Iacobilium, in eo corrigendus, quod hujus obitus diem illum esse scribat, qui plurimis transactis seculis adscribitur apud Messanenses S. Abbati, & MarWri Placido, cujus est solemnis quinta octobris.

Quinque Sanctimonialas Angeli monitu

Fulginium veniunt, re novum S.Luciae Sacrarum Virginum , reclusorium excitarit. i

In summo fulges fulgore Fulginium

Evangelica rutilante lampade 'Ad Sponsi vocem, siuinque Viragines Unde coronentur titi prudentes Virgines Sinu dum excipis tuo cuinque adimis astra polo. Tuas Virgineas ut lampades

Inseras risClaudis inter iamina limina sacra Ubi metuenda inferis Virginum acies Obstringit Lucia Uirgo Magna

SEARCH

MENU NAVIGATION