Fulgor Fulginii in splendoribus sanctorum sive quà beatitate coelitum, quà Sanctimoniae laude illustrium personarum Fulgineae Civitatis propalam edit sacra, quae cogitavit elogia cum suis notis r.p.d. Julius Ambrosius Lucentius ..

발행: 1703년

분량: 251페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

211쪽

tanensi tertiariis S. Clarae nomen dedit , quas inter omni vi tute profecit; sed ex ea Eustochium progenita, vana cum praecelleret adolescentulas alias corporis pulchritudine, derat ipsa dolosam hanc speciem , quam in animae perniciemalit adamare consuescunt:quare hanc deturpare studiis omniabus intenta, jejuniis, variisque corporis macerationibus, de pulit omnem venustatem, veluti callidi hostis escam ad ins nos decipiendos mortales. Et quod concupierat amplexa Christi connubium in ejus puritate decessit Messanae die a a. Ianuarii I 86. Coecilia vero altera die ineuntis anni Isoci ex humanis sanctissime decessit,in iraculis, gratiitque coelesti bus pluribus cumulata. De ea Martyrol. Francisc. sub titulo Beatae,ejusque visuntur imagines splendoribus exornatae,.C dex M. S. Monast. S. Luciae . Marcus Utilponen. in Chron. Ord. Min.p. 3. l. 7. c. 9. Tollignanus in Catal. BB.Ord.& lib. I. hist. Seraph. Valerianus lib. a. de SS. foeminis ord. Min. Ci-marellus, & alii apud Iacobit. Corpus septennium post effossum incorruptum elatum est . Genitrix ejus pari ianctitatis exitu inter Moniales,pauperibus opibus distributis,sub nomine Sororis Leonardae vitam clausit hanc mortalem.

Uenerabilis Soror

LUCIA VIRGO FULGINAS

Monialis, & Abbatissa ordinis

Minoriam.

Tu major te semper ipsa videris Fulginea Civitas Lucis

212쪽

Lucis cum laude dum tibique triumphas Digna di fundens tua lumina mundo 'Tuis nitescit

Augusta Perusia clara fulgoribus Ad splendorem dum habet

FULGINEAM LUCIAMVua et eluti Lucina de Coelo Seraphicis V irginum choreis Tota effunditur ..

scentulam excepit inter Moniales suas S. Luciae Monasterium , ubi cum ad miraculum proficeret virtutibus in omnibus religiosae observantiae, delecta est a B. Coecilia pro reformando coenobio Clarissarum Monti&Lucis Perusiae , ut in Beata Coecilia proxime enarravimus, & in eo Opere cum prae caeteris honorem Zelare Divini Sponsi videretur universo eo Virginum caetu acclamante novae reformationi

Abbatissa praesedit annis viginti sex . Dedita nocturnis, &diurnis piae religionis exercitiis, & in omnia misericordiae opera profusissima , plurimis dignata coelitus gratiis cons pulta est cum Christo die V. Decembris anno salutari I 99. quinquagesimo primo incolatus Perusini coenobii. Hanc titulo Beatae celebrat Franciscana Ephemeris .. Eodem anno ordinante Alexandro VI. duodecim sanctimoniales Fulgin iis coenobii S. Luciae adhuc in eo vitam agente B. Coecilia traductie sunt ad informandum Sanctimoniales S. Mariae de

213쪽

Collemata prope, & extra muros Perusinos noviter institutas opera Franciscae Longae Perusinae Tertiariae. De his Wadi gus ad ann.I499. & alii apud Iacobil. tom.3. fol. I s.

B. FRANCISCUS A BRIX in

Consessor ordinis Minorum apud Fulginium.

ELOGIUM XLI.

Erisiensis FR A N CISCI

Clarescunt gesta Fulginii

Hic Seraphici Protoparentis Nomen tenuit insitutum π mores. Adeo pauperum amans ut in annona flerilitate Ad confluentium alimoniam

Edulium omne sibi suisque subtraheret

Sortitus inde primogenita Caeli Divinam dum habuit providentiam Sui suorumque solicitam Religiosam ad mensam immisisPisoribus superni Patris familias . Nec minori prodigio Saluti animarum prospiciens

Factus suimet hostis

Donec

214쪽

Donee flagris jejuniis N lacrymis

Impiorum duritiem emolliret Et precibus pretium Fecisse poenitentibus agnosceret. Ita confossus telo Divina charitatis Latus ad gaudia coelorum properavit .

motae s

BE et v s Franciscus Brixiae natus , sucri natales coelesti sorte innovavit professus institutum Seraphici Francisci , cujus tam belle praeclare gesta aemulatus est , ut in eo S. Patris imago reflorescere visa fuerit. In Umbriam missus, & fratrum contubernio SS. Annuntiatae Cesarum praesidere jussus. Paupertatis, puritatisque rigidissimus cultor , & in animarum salute procuranda sollicitus, se quibusque arduis poenis pro iisdem in holocliaustum se Deo offere- . bat. Hinc ad ipsum confluere conterminae gentes , sive ad probrorum excussionem in sacramentali poenitentia , sive ad animi, corporisque languores curandos. Interim in summa frumenti penuria unde non esset ventris esuriem pascere , ad se recurrentes ut nutriat, suis alumnis , cibos quos paraverat alendis , in alienos dispergit, sed adest Deus , & ipse induit curas Francisci, quas ejus famulus implicuerat in pauperes praestita de coelo annona fratrum mensae. Talis ac tantus dispensator fidelis Fulginium vocatur , & moderandis sacris Franciscant Ordinis Virginibus coenobii S. Luciae adhibetur, quarum cum spiritum probaret ad arctiora quaeque obsequia Seraphici instituti, &ipsum consulerent F ulgi nates pro mercimoniis aeternae vitae , supremam diem obiit 26. Augusti, liis 4.Junii an. Is a 3. tumulatus in sui ordinis S. Barthol A a mari

215쪽

maei Ecclesia prope , & extra Fulginii muros. De eo Martyrol. Francisc. sub tit. Beati. Wadingus tom. . ad ann. I 66.& tom.8. ad ann. I 23. GonEaga , & alii apud Iacobili. t. a. SS. Umbriae.

Dignus Dei Famulus

AUGUSTINUS FULGINAS

Ordinis Minorum.

ELOGIUM XLII. 3

Audit e Caelo quam mala stat tempors FULGINAS AUGUSTINu SEt in sequature s luctu

Quantas sit luitur a poenas Urbs Orbis Parens Quove Pastore

Ineluctabili obsidio Disp.rgendus si Grex

Et Domina Gentium Barbarico eluctanda furore. Tot inter adversa

una salus es Suffocatis flagitiis

Orbem

216쪽

Cum Urbis Pietas e Postliminio redibit Respiraturum deinceps Et Disino delectia E Seraphico sinu prodituram sentem Uno prodigiosam miraculo, Vuod Sancti simi Antesignani Francisci Exemplo Pro ἀόitiis habitura sit Nihil omnino habere

Et omnium rerum humanarum

Si urgeret necessitas Solum Deum rogaret cisi illi omnia erogaret.

Sic pauper re humilis Cum pari sobole

F R ANCISCUSDtim mundum egreditur Caelum dites ingreditur.

EX rerum futurarum praesagiis quisque agnoscat;quis,

& qualis fuerit Augustimis iste apud Fulginates natus, & renatus in sinu arctioris observantiae Seraphici instituti, cognomento illuminatus dictus , quia Divino Spiri

217쪽

tu plenus plures in voces Vaticinii erupit, & inde ex eventu subsecuto agnovit orbis, verum esse,quod antea praedixerat. Homo quippe,& nulIis literaru studiis excultus, & inter con- fratres suos pure laicus, sed de Divinis mysteriis bene edoctus orationis, & meditationum praecipue de Passione Domini frequentia. Spiritu enim cum aliquando seiretur in Deum in Assisiensi Ecclesia S. Mariae Angelorum, effunderetque preces pro felici, salubrique d cursu Pontificatus Adri ni VI. brevi discessurum ex hac luce mortali eum Sanctissimum Antistitem, & cujus nominis , & cujus nationis , Clementis videlicet VII. tempore, in Italiam Romamque futuram cruentam grassationem didicit, & manifestavit: tanti

mali causam agnovit iniquissima populi peccata, & post eam

tempestatem mox secuturam tranquillitatem , iratum Deum si Urbs orbis parens vera deliniret poenitentia , quae plurimum increbresceret, nova sub eodem Pontifice emergente reformatione Seraphici Instituti: ut eventu comprobatum

fuit. Matthaeus Bassius cum Divino instinctu ad pristinum

decorem instaurare vellet Francisci institutum,habitu,& forma ad literam descripta Religiosae vitae Angelo Duce coram Clemente VII. scpraesentavit, & Divinae Voluntatis argumentis permotus Pontifex tandem suo diplomate potestatem secit, novum hoc sodalitium excitandi, quod Capucinorum dicitur. Cum recens electus esset Clemens VH. ne videret excidium Israel Dei, obierat die octava Augusti ingressus in gaudium Domini Dei sui, cujus sub nuncupatione Assuminati Viri Dei praeclara mentio est : De his Boverius i. I. A nat. Capuc .an. II 24. n.qo. & I. Ioseph Silos I. 3. hist. Teat. P. Stephanus Pepe in vita B. Cajetani, Fr. Matthaeus Sal

218쪽

189 Chrisianae Virtutis 'cunda Virgo

ABBATISSA

Ordinis S. Benedicti.

Et Fulginium suam MARTHAM habet siua circa plurima

Nec turbatur nec increpatur a Domino

Pucunda solicitudine intenta Parare Domino Plebem perfectam Cujus optima pars essiua in Maria commendatur. unc enim maxime operosa Cum magis otiatur In contemplatricis vita modulis

AEtereo si ens Virginum spons

Virgines suas. Terrestri namque Paradiso Lucidiores adium formas In Umbris posuit.

Nullul

219쪽

19o Nullus astus oe procul ab omni a

Tartarei Assidis Tranquillum haberent delicium

Donec

216ks s Melius Cum Dei Filio

Inextricabile conjugium Assequantur in caelis.

Notae σ

NA VH A Fulginii sortita claros natales Virginsetatis firmissmum propositum , ut perpetuo servaret , Casinensium Virginum coenobium ordinis S. Benedicti ingressa est , ibique magna cum regulari observantia vivens, ejus virtutum sparsa late fama,plurimos compulit ad eam vocandam, sive pro instauranda Monastica disciplina, sive pro noviter excitandis ad ejus vivendi sermam sanctimonialium coenobiis in Umbriae finibus . Fabius Vigil Spoletanus Episcopus, qui Martham optime noverat, cum antea Fulginatium dum Pontisex esset, in oppido Cesarum suae Dioecesis ad insormandum Monasterium recens extructum sub titulo S. Agnetis Virginis, & Martyris, Martham Fulginatem praest 5 esse voluit, quae jam antea eademmet in eodem loco alterum erudierat juxta ejusdem instituti Deo acceptissimum Canonem. S.Agnetis Monasterii regimen s scepit Martha, diuque Abbatissae onus cum sustinuisset, eodem, quo ipsa spiritu erga dilectum Iesum servens erat, suas Moniales ducens ad aeternae vitae pastua , servata vitae inno

centia, Disiti Cooste

220쪽

eentia, & sanctimoniae Ama apud omnes, obdormivit in D mino anno I 339. de ea Monumenta Monasterii S. Agnetis Cesarum, & Iacobil.t.3.pag. 32 3.

Insitutio oratorii

Congregationis S. Philippi Nerii

Per Ven. P. D.Io Baptistam Vitellium nobilem Fulginatem.

ELOGIUM XLIV

Ciam allusione ad Fωlginii dulcedinem Ex Sacchari dulciariis, qua ibi efformantur: Ita ut in vulgi facetiis vocetur: Foligno delle strade inzuccherate &C. Dulcia quaris Fulginium Dulcia squa tenes Non elieiunt anima gaudia. Saccharo dulci tuo Pasicuntur pecudes eodem Me rore cicada.

Corde pascitur Deus

SEARCH

MENU NAVIGATION