Emin.mo ac rever.mo principi S.R.E. cardinali amplissimo Georgio De Auria theses ex universa philosophia selectas Ignatius Calvestrani seminarii romani alumnus d.d.d

발행: 1755년

분량: 18페이지

출처: archive.org

분류: 철학

1쪽

DE AURI ATHESES

EX UNIVERS PHILOSOPHIA

IGNATIUS CALVESTRA NI

3쪽

PRINCEPS.

Uod coeteris litterariae disciplinae cultoribus solemne es , ut Patronos suos, a qui

bus sibi praesidium, atqu

ornamentum quaerunt, eos

in uoorum suorum veluti limine multiplici commendatione exornent; id mihi tecum a prae-

4쪽

praetermittendum esse censeo. Quia enim non videat, quantam immens propemodum rerum dicendarum seges eloquentiam desideret, quam vero ego impars tanto

oneri fusipiendo. Non illud o ingenium

meum, ut aut tuae praeclaris a Gentis, aut privatas tuas ac proprias laudes percessere numerando possim . Eo insuper nomine supervacaneum id esse existimo, quod, re illa omnia totatissima sunt apud omnes ita, ut quivis facile perspiciat Te sve Nobilitatis plendore seu vitae commendatione seu in rebus adminifranis prudentia plurimis antecellere, pares habere paucoS, superiorem autem,cminem. Nullus profeci es, qui ignoret tuam in explicandis negotiis solertiam, atque celeritatem, quibus vel apud Franc fordienses, vel apud Bononienses propter amplitudinem Legationum tuarum ita Te iasum probasi, ut nomen tuum immortatitati consecrarint . Quae cum ita in fatius duco, ut quod in omnium linguis versatur praetermittam, mihique potius gaudeam, quod illa mihi oblata sit opportunitas, ut summum erga cob quium, ' observantiam palam omni

5쪽

bus facerem , summisque tuis benesciis quibus obirictus sum, aliquam saltem irati

animi ignificationem rependerem. Iunc itaque qualemcumque laboris meifructum in tuo potisimum nomine apparere Dolui, ea nimirum ductus opinione, Te illum aequissimo animo esse accepturum scis enim probe a summis Hiris, meum gentilitia virtute ac Nobilitate, tum praeciput fudclaris , necnon supra reliquorum sortem consitutis non tam munera, quam in iis nuncupandis animum pensari. Te vero P.L.ita compertum es litterarum studia fovere, ita homines litterarum cultores omni

studio atque osscio complecti, ut magnum mihi propterea videar meorum sudiorum praesium in tua potissimum opera collo

6쪽

si ridebit Rcio Patri Magistro saeri Palatii Apostolis. F. M. Maiaeti Pare. Gmst. Desi

FLUGentius Elanaram P. Mao ruri Palatii Apost Melus,

7쪽

EX LOGICA

Hilosephiae nomine divinarum rerum, humanarumque omnium scientiam intelligimus quantum natura Iumine, quo pollemus, asse. qui possiimus eamque contendimus Scientias omnes naturales complecti Philosophiae originem in Protoparentem referendam censemus , ab eoqtie in posteros praesertim Ηebraeos fuisse derivatam ab Hebraeorum a tem consuetudine cum AEgyptiis factum esse,

ut apud AEgyptios ipsos florescentis Philosophiae aetas initium ha-huerit. Neque enim Cl. Huetio assentimur, qui eam voluit ex sacris literis ortum suum habuisse , siquidem nihil inferri posse putamus ad hujusmodi oris inem adstruendam aut ex Clemente Alexandrino, aut ex Caesariensi Eusebio , aut ex Polyhistore, aut ex M Ρ. quod argumentum latis convincens emciat. II. Philosophiae Classes enumerantur tres, Barbara, Hebraea, Graeca Barbara quidem Philosophia apud Phoenices , AEgyptios, Chaldaeos, atque ipsos etiam Scythas, cum olim floruit, tum etiam hoc tempore apud Indos Brachmanes,' Gymnosophistas persevexat Hebraea, quae Zetetica dicta est non quidem tradebatur In Scholis, quascum Calmeto nullas apud Hebraeos fuisse existimamus, sed ab Sacrarum litterarum Investigatoribus in ipsa Bibliorum explicatione tractari consuevit Graecam Philosophiam plures in Clas

sts, seu Sectas distributam praestantissimi tu omni genere distipli-

8쪽

narum , sapientissimique viri ad nostram usque aetatem perdux runt , eamque superiore, ac praesenti potissimum saeculo Experimentis, a Mathematicis Demonstrationibus maxime illustrarunt.

Quoniam vero ea est humanae mentis natura, ut ad veritatem invcstigandam, assequendamque, quantum fieri potest, incum- hac hinc operae pretium est eos acisis contemplari , quibus mens ipsa veritatem adipiscitur neque enim Sceptieis, aut veteribus Academicis subscribimus, qui nullam veritatem existere , aut saltem nullam deprehendi posse contendunt sed plurimas veritates certo a nobis cognosci polle defendimus, vel de objectis sensibilibus, vel de insensibilibus sermo sit. Habemus siquidem aptissimum Veritatis Criterium primo quidem in sacra aut horitate, secundit eam in Evidentia praesertim metaphysica . Adhibitis etiam debitis observationibus plurima constare possim ab Experientiaci nimirum sensuum perceptiones, quibus ea poti imum nititur, pro falIacibus habendae non sunt, cum circa proprias arsectiones versantur, licet circa ipsas allectionum caussas fidem certam facere nequeant. IV. Hinc facile colligimus quam supine hallucinatus fuerit Cari sus, dum pro optimo ad assequendam veritatem medio , universalem de rebus omnibus dubitationem instituendam esse, aut re ipsa pronunciavit , aut saltem pronunciare visus est non enim modo inutile est , sed etiam stulium de omnibus dubitare . Dum vero proprium cujuscumque Veritatis Criterium in Idea clara, &distincta reposuit, nisi hoc nomine evidentiam intellexerit, longe etiam a veritate aberrasse dicendus est eademque nota videtur sugillan dus, cum pro principio omnium primo celebre Enthymema illud assumpsit Ego altos ergo fama meum statuit posse rerum essen

tias mutare.

Triplici cognitionum, sive Idearum genere in objecta sertur humana mens, Apprehensione , Iudicio, Discursu, ad quem Metho dus facili negotio referri potest. Apprehensio, seu formalis Idea, sive simplex illa sit, sive composita, est objecti intentionalis imago: ejus l. me naturae est, ut is idem objectum posti pluribus u jusmodi apprehensionibus repraesentari ad diversa obliqua relatums& eadem lormalis idea apta sit plura simul objecta repraesentare ea lege, qua fiat, ut in ipsa Idea neque ob ectorum multitudo, neque Diqiligo b Corale

9쪽

singularitas appareat. Hac ratione cognitiones , quae praecisivae, Mabstractivae vocari solent, explicari posse contendimus sicuti, relativas imo ex hac universali doctrina omnium Idearum ordo apte distinguitur. VI. Iudicium contra Cartesium haberi dicimus non a voluntate, sed ab Intellectu, ejus siquidem est unam Ideam cum altera componere, cum amrmat, aut separare, cum negat, in quo tota Iudicii ratio sita est Veritas porro, aut Falsitas , quae proprie Judiciis congruunt, in eo est, quod objectis consormia Iudicia sint. aut dissiormia. Enunciationes Iudiciis respondentes hae ipsa de caussa esse dicimus in se ipsis determinate veras, aut falsas etiamsi fotura contingentia respiciant. Congruit etiam Judicio Probabilitas,&major quidem, vel minor, quo momenta, quibus innititur, gra' viora sunt, aut minus gravia Plures etiam gradsis in probabilitate ipsa distinguimus ita tamen, ut in probabilitate summa aliquam certitudinem, quam moralem appellant, constitutam esse censea

Discursus, seu alio nomine Argumentatis , si demonstrativus sit, non mere probabilis, medium est, quo cognitio scientifica

acquiritur. Inter argumentatione non ultimum lacum habet eata ,

quae dicitur per impossibiloci neque enim inter fallaces reponi debet cum verum non tantum ex vero directe deduci possit, sed etiam ex fati Magna etiam vis est in argumento negativo, dummodo illud non ita in universum adhibeatur, simul regulae a disertissimis viris constitutae, atque a doctorum hominum consensu confirmatae serventur. Siquidem nequeunt argumentandi hoc genere plura aut negari, aut evinci , nisi quis velit aut impii, aut insani hominis infamia flagrare.

VIII. Ad Methodum quod attinet, eam apte distribui dicimus

Syntheticam, innalyticam. Et Analysi quidem potissimum uti debemus, aut cum ex effectibus caussas, aut ex partibus Totum exquirimus Synthesi vero in quaestionum nodo jam per Analysim soluto , facilius expIicando peculiares tamen in utraque methodo Ieges servandae sunt, atque eae praesertim, quae ipsam clariore in luce quaestionem ponendam esse docent, atque ideas omnes medias inter sese diligenter conferendas . In obscurioribus quaestionibus enodandis plurimum emolumenti est in Hypothesibus, quas oportet non mere ex arbitrio adstruere, sed aptis observationibus pluries, pluries repetitis confirmare. .

10쪽

EX PHSSICA GENERALI

Ateria eorporum prorsus homogenea ex punctis indivisibili-IVI hus constans, atque inextensis ta extensione gaudet, ut pumcua quibus componitur , non sese immediate contingant contactu Vero is Mathematico, sed inter sese spatia vacua, seu intervalla relinquant i qua autem de causa id contingat is qua ratione ex iis punctis corpora etiam solidissima coalestants satis ostendunt vires attractivae, repulsivae, quas singulis punctis inesse dicimus. A principio enim Inductionis , quo tanquam optima ratiocinandi norma in Physicis utimur, aperte constat, nihil in natura per saltum fieri. At nisi nostra Theoria admittatur, in corporum collisi ne plures in instanti velocitatis gradus evanescerentis admissis vero viribus repulsivis, dissicultas omnis facile tollitur.

Praeter hujusmodi vires, congruere pariter dicimus singulis

materiae punctis vim insitam, sive inertiae massae corporum proinde proportionalem, cujus ope fiat , ut corpus de se indifferens ad quietem, motum, in aliquo tamen ex his statibus positum, debeat in eo perseverare, nisi ab et positione vi extrinseca impediatur . Allata punctorum Theoria ad vires reliquas explicandas, quas in corporibus agnoscimus aptissima pariter est s/ primo quidem ad vim cohaesionis. Cum enim ex plurium hujusmodi punctorum diversa combinatione, pluresin plures diversi particularum ordines haberi possint, quae punctis constent ita dispositis, ut in imitibus attractions , ac repulsionis aequaliter , aut inaequaliter sint constitutas jam habebimus diverm cohaesionis gradus, ac variam corporum texturam, itaui quae minima cohaesione gaudent fluida, quae magna dicantur solida, firma, eaque in plures classes distributa ductibilia nimirum, tractabilia, flexibilia Sc.

Huc etiam revocari possiant viseIastica vis Electrica, a

gnetica, potissimum vero vis Gravitatis Rus enim caussam in universalem attractionem refundimus . Et Gravitas quidem absoluta, Wintentiva eadem est in quocumque corpore nobis noto, Min eo dem loco, dummodo cetera paria sint i diversa tamen est in di versis Terrae locι , ut nos ab experientia , ratione docemur.

SEARCH

MENU NAVIGATION