장음표시 사용
11쪽
rosi de te magnifice loquuntur. Laurentius Hes-sterus, ver heyenus , Ruyschius, Boerhaave; Te eximiis efferunt laudibus Lancisius, valli nerius , Polenus , Pacciolatus , & alii quam
plurimi, quos nimis longum esset percensere velle numerando, quibus tua scripta tanto in honore sunt, ut ab ipsis cum sapientissimorum virorum editis Libris vel comparentur , Vel , etiam praeserantur. Tu igitur eruditissime Vir, ea, quae in legendorum Librorum Medicorum ratione instituenda pro Praxi Medica exercenda excogitavi, mecum benigne perpendas, ac iii quid boni in ea nactus sis illud approbes, sin fminus, libere repudies. , 'Sed antequam propius ad rem nostram acce. ldamus non nulla de temporis Librorum legendo rum divisione praemittere operae pretium dum . Nam cum institutio haec nostra spectet hora sum, ut optimus, quantum fieri per nos licet, 'atque eruditus instituatur Medicus; inquit enim i
'Iperfecti artem disicant vel non medeantur iNams ali eccant artes tolerabile certe est l
ec vero, nisi si perfecta , est plena periclit itempus, quod magis aptum sit, quodque aegro- frum saluti qui eius curae commissi sunt mini. me obesse possit, est seligendum. Quod antequam faciam sciendum primum ltibi est, non ad eos studiosos Λ doloscentes scrip. 'tam hanc esse Disputationem , qui Philoso, lphiae, & Medicinae ignari erudit i Proseisis di. sciplina adhuc egent, sed ad eos , qui valedi Xerint Scholis, jam philosophicis, & mathe- jmaticis Principiis, Statica . Geostatica , ΗΕ' i
12쪽
drostatiea , Bolanica , & Anathomiis optime instituti Praxi Medicae se dedidere.
. Ut igitur ad rem veniamus operam duabus rebus dandam esse judico et , qui in optimum Medicum velit evadere, assiduo nempe ,& nunquam intermista legendorum Optimorum Auto rum Studio, & aegrotantium mortarum observationibus,maxima semper adhibita in percontamdo, in cogitando, & examinando diligentia. Ut hoc duplici sungamur munere legendo. rum Librorum tempus in duas veluti partes est .nobis tribuendum, quae sint ab illis horis secreotae, quae in visendis aegris sunt nobis consu .mendae; in matutinum nempe, & serotinum. Prima in gravioribus Medicinae studiis est to. to transigenda; secunda in iis etiam collocanda , quae veluti quodam societatis avinculo cum
Medicinae studio copulantur. - .
Summo igitur surgendum nobis est mane ,&. quidem id temporis in graviori, & magis necessario studio collocandum; Λblatis enia tunc ventriculi cruditatibus nervet succi & d, secatiores, & subtiliores, & aptiores ad pro
pria munera obeunda reperiuntur. Quamobrem
sapiens Aristoteles in Economicis scripsit. Sumgere circa auroram conferre ad studium Philosophiae, adrem domesticam bene gubemandam, nec non ad sanitatem tuendam . m vero ardens praeter hujus temporis delectum requiaratur desiderium, & quam vehemens erga illam disciplinam, in quam incumbunt studiosi homines, Amor, sine quo , cum in vita nihil. est quidquam egregium, tum certe hoe quod expetitur, nemo unquam ag*quetur, Vir sy
13쪽
pientissime , iam optime 'Intelligis . Etenim
cum sit animus in iis, quae a nobis amantur assidue detentus, medicam disciplinam amando , io ipsa assidua etiam, & vehementi animi contentione semper erimus magna cum voluptate
occupati . Ex quo fit ut Iabor & contentio, ita cunditate illa, quam in admirandis sepulcis in. geniis percipimus, abunde superetur. Sed quo ordine legendi sunt Libri mecum paulisper per. pende. Cum ille divinus senex Hippocrates primus omnium Philosophiam a Medicina disjunxerit , ad ipsum veluti ad clarissimum Fontem, eae quo purissimi doctrinae Rivi emanant in primis est confugiendum ingenii est, minnente seneca Fontes relinquere o Rivulos quae rere. Hippocratis Libros. legerem, & il. Io quidem ordine , quo dispositi sunt, licet illorum multi non Hippocratis, sed Polybi reperiantur , deinde 'rlegerem, & majore qui dem studio. & diligentia adhuc perpenderem. Cumque in illis Libris, ut inquit Galenus, nulla sit syllaba, quae aliquid non signis et Auctoris. sentetitiam examinarem , ejusque divina oracula seriis. meditarer . Et cum in istius Libris quaedam sententiae reperiantur, quae memoriae mmittere multum seret utile, has diligenter excriberem, & quotidianis observationi-hus earum experimentum iacerem. Ex hisce enim intelli rei Medicus Artem hanc nostram
difficilem esse in discendo, perplexam, & confusam in sentiendo, infidam incertam in remediis adhibendis Nulla propterea Medico in conserendis medicamentis sit temeritas, nul-
14쪽
la illi In observandis effectibus festinatio , nulla
in malis eventibus occultatio, nulla in extollendis prosperis jactantia. Sed cum Hippocratis non legendi, et perlegend solummodo sint Li. bri, sed semper prae manibus etiam habendi,ut ita ingenium nostrum veluti nova incude ad illius recudatur ingenium, quid alii probati, & qui .dem gravioris citastrinae Auctores in venerandi Senis sententiam senserint etiam quam diligentissime perquirerem. Inter antiquos Auctores, qui Hippocraticam doctrinam aut approbarunt, aut damnarunt, fuerunt Diocles, Archigenes, Asclepiades, Λppollonius, Russus , Polybus , Moschio, Cleopatra, Musa, Thucidides, Sabbnus, Dio rides a AnaZarbςus , Pelops , Herodotusi Democrates, Herophylus, Antyllus, Celsus, Crito, Philotinus, Praxagoras, Sora. nus, & alii nonnulli, quorum honorificam ficit mentionem Galenus . Sed cum eorum exceptis tamen nonnullis, Polybo nempe, Dioscoridea Λ nazarboo, Antillo, Ruiso, Celso , & nonnullis aliis in scripta reposita in templo Principis Civitatis, incendio, magno artis detrimento , conflagrarint, jam exustis ingen. tibus Bibliothecis , ex toto Pacis. Delubro, sexcentorum sere annorum spatio, selige fidus est Celsu , cujus opera elegantissima, & ad Hippocratis , & Asclepiadis mentem ambre elaborata . sunt nobis diligentissime pervolven da . Ex viginti vero quinque hujus clarissimr Auctoria Ed tionibus, illam seligendam esse putarem, quae, ex typis cominianis Patavii pro stat. In illa enim leguntux tres tuae Eruditissi.
mae Epistolae ad Ioannem Baptistam Uulpium
15쪽
Scriptae , in quarum prima Textui Celsiano praemissa plurima Celsi corrupta loca restituis, obscura alia , ac dissicilia a nemine hactenus enodata illustras , & varia ejus hucusque non collecta fragmenta adducis . In secunda vero , quae est ad calcem textus reposita duorum integrorum Capitum in Celsi Libro quarto desectum, materiamque in iis tractatam detegis; ac tandem in tertia quindecim observationes Iacobi Facciolati doctissimi viri in totidem Celsi voces enumeras. Ab his purissimis Doctrinae Pontibus ad abierum Fontem, & quidem clarissimum transi. rem, Galenum, nempe, ex quo Ilippocratica
solida doctrina sublimi quodam stylo, & clari
tate emanat, cum in omnibus ejus partibus ad
mirandi Senis sint dispersa oracula. Quem Auctorem si legisset Baglivius non in illum incidis.
set errorem, ut Galenum damnaret quia aquae potum adeo improbabat in febribus, ut potius sineret aegrotantem vita periclitari quam mi- nimam atquae guttam eisdem tribui, ut patet expresse ex capit xii. de morborum hypothesi
recte construenda; cum id falsum omnino sit; Aquae enim potus a Galeno in febribus lauda. tur ; & Libro nono capite quinto method. medendi haec habet: maxime vero continentiam febrium remedia sunt, detractio san-vinis , ct potio frigida . Sed cum Galeni
Scripta nimis ampla snt, multumque temP ris in iis legendis requiratur, iis , quae non magni momenti sunt, relictis, magis neces saria atque utilia eligerem , & Iegenda indue carem . Et Primum quidem admirabiles, ac pene
16쪽
pene divinos de usu partium Libsos elige
rem , tum Libros de Alimentorum ficultati. bus, de Succorum bonitate, & vitio, de exeris citioparvae pilae, de sanitate tuenda, de disse rentiis morborum, de Symplomatum caussis, &differentiis, de Febrium differentiis, de Ple. nitudine, de Tumoribus, de locis affectis, depulsibus, de urinis, de simplicium medicamenis torum facultatibus, de Theriaca ad Pisonem, de usu Theriacae, de venae sectione, de curanis di ratione per sanguinis missionem , de medendi Methodo, de Arte curativa, de Reme. diis paratu facilibus. Hilla vero in hunc modum constitutis Iegerem in Hippocraticam Doctrinam Galent.
cos Commentarios , atque ex omnibus illis eligerem , qui in epidemicos Libros eonscripti sunt. Sed cum Studium Hippocraticum ceteris omnibus studiis utilitate praeseram , cum in
ipso diviniora, & obstrusiora Medicinae arcana detegantur , non quid Galenus solum , sed quid etiam alii Auctores celeberrimi in Hip. pocratis Doctrinam senserint studiose, , accu.
Primum tamen evolverem Librum de Prae. notionibus, tum in altero insudarem de Prae.
dictionibus, deinde in altero mirifico in Comeas Praenotiones, postea in illo de judicatio. nibus, & in altero de diebus judicatoriis, ac tandem in illis de morbis populariter grassam tibus. Ad haec legerem Galenum, Vallesium , Iacotium , Ηollerium, Martinum Fuschium , Duretum , & Eruditissimum Mercurialem , qui secundum, & sextum morborum popula
17쪽
rium Librum , & quadraginta Epidemiras j
historias in Pisanis, & Patavinis Praeleetioni. ibus ita clare , & docte exposuit ι ut ab eius llectione te multo eruditiorem sentias discessis ist. Quam vero doctus, quam eruditus, quam lyrudens, & expertus in Epidemicorum Le, ictione, evadat Medicus, nemo profecto sciet, nisi qui improbo labore, & assidua contenti ne sese totum huic quam utilissimo dederit studio. Hisce praelibatis alios adirem praeclaris. simos Auctores, qui morborum Historias Hippocratem imitati descripsere. Et inter illos liunt Ballonius, petronius, Cagnatus, Sydhe-
Damius, RamaZZinus , Lancisus , qui accuratissimis observationibus temporum suorum Epidemicas Constitutiones explicarunt.
Sed cum Medicina portendendo sutura summam sibi pariat gloriam , Aphoristicum instituerem studium, diligenterque Aphorismorum
sententias excriberem. Neque negligerem eindem tempore eorumdem Aphorismorum Interpretes, & praecipue Galenum, Cardanum,
dc Ioannem Eurnium, qui brevioribus practicis observationibus Aphoristicam Discipli nam egregie illustravit. Hunc etiam postremum Auctorem legerem in Prongostico; dein ad Legendum Prosperum Alpinum de praesagienda vita , & morte aegrotantium gradum lacerem, cum ex illis tamquam eX veris Fomtibus multa, quae reddunt Medicos quam sin Iertissimos, emanent. At cum suum acceptum referre debeat Medicina observationibus ortum, atque incremen.
tum, per easdem etiam observatione. ad sum
18쪽
mum dignitatis suae fastigium aliquando tamdem evehetur. Observationibus igitur sarissi 'morum Virorum aliquandiu inhaerere nonne
admodum utile erit Eruditissime vir, & morbo. rum Historias evolvere Quod ut ficilius con. sequantur Medici degant primum taculum Lusi.
tanum , qui Principum Auctorum morborum
Historias collegit dubiisque, dc quaestionibus utilibus exornavit ἰ deinde legant Theophi.
Ium Bone tum in suo Sepulcreto, quo Libro, inquit celeberrimus Hermannus iaerhaave, carere non possumus, nam diligentia incoinparabili ex omnibus Auctoribus, qui observa. tioues scripserant de Cadaveribus post mortem apertis optima collegit, & redegit ad capita, ita ut hic Liber index sit ingentis Bibliothe. cae, & narrationi Historiarum, quae in Indice continentur , semper praemittat brevem historiam symptomatum, & tum Cadaveris prae. beat historiam accuratam . Nec erit ι credo , cur paeniteat optimum Medicum , si alios quoque legerit Auctores, qui in hac ipsa re sto. ruere ; Inter quos sunt enumerandi Lanzoni, Nigroseli, Valliserius, Hosmanus, Riverius , Petri Poterii insignes curationes, & singula.
res observationes ἡ & Ferdinandi Epiphanii
Observationes, omnes sere Medicinae partes, cunctorumque corporis humani morbos continentes, quae non minus Theoriam, & Ptaxim , quam ob variam Eruditionem , aureasque digressiones erunt otianibus apprime utiles, necessariae, periucundae, lectuque dignissimae. Atque inter caeteros Auctores legerem celeberirimi Sthalii medico Praesticas observationes , easque
19쪽
easque imitari vellem in observando. Sed cum te , Doctissime vir, non lateat quam inextricabiles sint mulierum morbi, &quam Dequeater occurrunt nobis, non inutile sere crederem adhuc Hippocratis de morbis mulierum Librum repetere , & Forestum , Mercatum, Senerium, & Ettimulierum idem argumentum pertraelantes simul attenta men te perlegere , atque ut de mulierum morbis& Λffectionibus habeatur clara Idea Guilliebmum Ballonium de morbis Virginum Mulie rum, & Moricellum, & Petrum Dionem de Puerperiis, & de morbis gravidarum, &iniam lium recens natorum, & Legerium de Gomn& Peu Placita circa partum naturalem consule. re m, nec non Ioannem Mandray in suo Ua. letudinario Mulierum. Hinc arrepta occasione ad illos legendos Auctores transirem, qui peculiari Studio, & dii, gentia de morbis particularibus pertractarunt, cum in ipsis, quae in aliis Auctoribus dispersa sunt, veluti simul collecta reperiantur. Sed cum multi percensendi sint Auctores , dabis mihi, ut spero, 'veniam, vir humanissime, si
plus justo longior oratio fastidium tibi pariet.
ac satietatem . In . hoc igitur Album reducuntur primum illi, qui de morbis puerorum erv. dite pertractarunt; ut Gualterius Harris, Metacatus, Mercurialis, Fridericus Chaden. Nico. laus Andris, Hemilius Campo-Longus, Hip-.
ipsis enim morbi aucti, &cronici, vermes, ct variolae, quibus premuntur infantes optime deteguntur, & curantur. Secundo laco ponen
20쪽
di sunt Bellinus de morbis Capitis ; Hieroi ymus Mercurialis, & Plempius de morbis Αι rium, & oculorum, Baptista Codronchius de vitiis vocis; Iulius Caesar Claudinus,& Conradus victor Schneiderus de Catharro, & de omniabus catharrosis affectionibus; Ricardus Moditon , & Eduardus Barry de Phthisi pulmo. nati; Sydenam , Baglivius, & Joannes Baptista Verna de Pleuritide. Legendi deinde sunt Hecquet de digestione, & morbis Ventriculi. Iacobus Hollerius, Nicolaus Piso de internis humani Corporis Morbis ; Attilius Bulgetius de Aiseistionibus Cordis, Ioannes Maria Lanci sus de Corde, & An eurismatibus; Grassinus Farva, &V villis de Affectione hypocondriaca,& de morbis convulsivis, & hystericis; Consulendi quoque sunt Iunius Paulus Crassus, &Lancisius de Morte subitanea; Marcus Gerbe. iiiis de morbis complicatis; Bernardinus RamaZZini de morbis Artificum, & Ioannes Be-verovicius de Calculo renum , & vesicae; Alexander Schnipsmacoppe in epistola de Aortae Poelypo , in qua de Polypi natura , dignotione .& curatione disseritur tam clare , ac dilucide, ut nihil sit, quod tu hoc opusculo desideretur . Legendi tandem sunt Hariistianus, Petrus a Caltro, Sydenam, Baglivius, Franciscus Iose. phus , & Ioannes B iptista Borealis de Febri.bus tum Malignis, tum me sentericis, tum
epide micis, & petachialibus , & vermi nolis ;Nec non etiam Hieronymus Fracastorius . Aloylius Lui sinus, & Ioannes Astrue de mor bis venereis; Ex hoc vero ultimo discet Medi. cus, quae sit Lues celtica, quo tempore eX IID