De legendorum librorum medicorum ratione instituenda dissertatio epistolaris auctore Carolo Gianella philos. & med. ligniacensi

발행: 1746년

분량: 47페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

res Anathomici excelluerunt; Inter quos maxi- lme sunt laudandi Glissonius, Malpighius, V villisius, Peyerus V Vepserus, uvarthonus, Covu' lperus, Mechius , &Littrius: Nec non Steno,& Vansalva,&alii plurimi, quos, si enumerare vellem, longior plus justo fierem. Inter celebriores vero nostri Sςculi Anatomicos , Tu i

quoque, doctissime Morgagni, non doctrine letaritate, sed temporum successione postremo loco dinumerandus: Tibi enim disrina , diligentia, Ac eruditione primus, ut Anatomi. corum Principi, debetur locus. Sed cum maximo incommodo sit medico Praetico ad . Egrotantium saluti consulendum, omnes', quos supra enumeravi Auctores legere, ab illorum ferme omnium lectione me abdi carem, & Uerheyem legerem I in quo omnia necessaria familiari, claroque sermone exposita habemus, & compendium anatomicum Laurentii Heisterii; quod brevissime totam Rem Anatomicam complectitur, & Ioannem Ada mum Calmum, qui & ipse secit compendium Anatomicum, & corrigit Verheyeni prolixita. tem, & Heisteri figurarum desectum; Nec non Anatomiam Iacobi Sheii Corporis humani in compendium redacta, & iam sexies edita. Si

quis tamen majori fruens otio cupiat hoe anatomicum studium erudire persequi, plures debet ordine legere Principes Auctores, qui in hac arte floruere. Nam cum humani Corporis fabrica tam admirabilis, & tam late patens sit.

nemo umquam eam totam ita cIare delineavit, , ut possit Anatomiς cupidus uno tantum Aurictore insistere . Sed singuli in singulis de

striis

32쪽

scribendis partibus maxime praestitere. Itaque primum ad quatuor Classes redigi debent Auctores , qui de Anatomia erudite tractarunt, & quidem in prim Classe ii ponen. di sunt Auctores, qui de Ostolagia , sive de

Ossibus scripserunt . quae tria themata contionet, nempe Osteogeniam, quς materiam, ori.

ginem, & conditionem ossium designat; ος theographiam, quς de ossium structura agit.& fabricam, & diversitatem partium in ipso osse persecte delineat: Et Synineologiam, quet

explicat omnes partes in osse, quς faciunt, ut os ossi annectatur cum motu, & sine motu,cum car.

tilagine, & sine ea. Ce prima, de osteogenia nempe suse tractarunt Teodorus Kerkhingius in suo Tractatu, in quo quid cuique ossiculo sngulis accedat mensibus, quidque decedat, &

in ea per varia immutetur tempora, accura.

tissime oculis subjicitur; dc in alio Tractatu, in quo confirmatio stius ab ovo usque ad onficationis principia ostenditur: Et Marcellus Malphighius in suis operibus posthumis figuris aeneis illustratis , & Carolus Drelincusetius, & Dominus le Clere. De Osteographia vero eleganter scripserunt Clopton Havers , Ioannes Riolanus Parisiensis Filius , Realdus Columbus , qui etiam eximiam methodum conficiendi Sceleti explicavit, uti etiam G. minicus Gagitardus , qui elegantissimum &lepidissimum conscripsit Libellum, hoc titulo inscriptum ς Anatonaes ostium novis inventis illustratae. Ad synostologiam, quod attinet te. gendi sunt Vesalius, Columbus, Fallopius , Le Clerc, Riolanus, cujus operibus anatom

33쪽

es nemo Medicus carere debet, ut notat Boci rhaave, nam se oporteret, ut munus Professoris

Anatomiae excoleret non deberet verecunda .

H, s tantum ordinem hujus Auctoris sequeretur uam ibi reperitur quidquid ad eruditum Anatomicum pertinet. Et Philippns Ingrassias,

qui nova quςdam eXcogitavit.

In secunda Classe ii numerandi sunt Auctores, qui de Myologia agunt, quo tractat de

parte carnosa mobili, & osse movenda, nempe de musculis, & duplex est; altera nempe vocatur sarcologia, & de parte carnea tractat; altera Aponeuro logia, & partem musculorum tendineam describit. Et hac in Re Ri. cardus Ovverus, Guglielmus Gurperus, Gabriel Fallopius, Alphonsus Bouellus maxime floruere ς uti etiam Fridericus Ruyschius, &Raimundus Vieuffens, & Christianus Thebe. sus, qui in Musculi Cordis descriptione maxime digni sunt, qui laudentur. In tertia vero Classe illi recensendi sunt Auctores, qui de Sphlanchrologia scripserunt,

nempe de visceribus, quo nomine cerebrum, cerebellum , sauces , pulmones , ventri 'lum, pancreatem , hepatem , omentum , lienem, intestina , mesenterium , renes, Orga na genitalia, uterum complectimur. Celebran.

di maxime sunt Thomas Hillis , Raimundus Viussens, Pridericus Ruysthius , Malpi ghius, Henricus Ridleus in cerebri descriptio, ne, & Petrus Pachionus, & Mery in fabrica& usu durae Meningis: val salva , Conradus Victor Schneiderus in Structura Faucium, &Iulius Casserius de vocis , auditusque organis

34쪽

in Historsca Anatomica sngulari fide, methoedo, ac industria concinnata; Uti etiam dari de voce, & de vocis Instrumentis'. Thomas Bartolinus , & Malpighius de Pulmonibus , quibus etiam addi potest Ruyschius in suo exhguo tractatu de Bronchiis: Glitanius de verutriculo , & intestinis: Hiemnymus Fabricius ab Aquapendente de ventriculo, & varietae te 'intestinorum: Thomas uvillisius in Phar macia rationali, ubi Historiam de Ventriculo.& varietate intestinorum describit; & Ruys chius in observationibus , ubi de Vass Arterio. sis , & venosis ventriculi egregia habet: Et Carolus Drelincurtius, Lambertus Valthuysen,

Marcellus Malpighius, & Ruysthius de Spidine; Regnerus de Graas, Malpighius, Conra.dus Brunerus, & Thomas Vartonus de Pan- create: Hieronymus Fabricius ab Aquapendente , Thomas Bartholinus, & cepius laudatus Malpighius de omento . & adi sis ductibus;

Hieronymus Fabricius ab Aquapendente, Bartholinus, Gaspar Asellius de Mesenterio. Franciscus Glissonius, Malpighius, & Ruysthius, de Renibus; Regnerus de Graaf, Leal Lealis,

Guillelmus Couuperus, Ruysthius de virorum& mulierum organis, in quorum descriptione quam diligens, quam accuratus, & elegans tu quoque sueris, doctissime Morgagni, nemo est qui ignoret; &Bloncarus de Testibus; in quoarum numero habendi sunt qui de sensuum organis scripsere . Ut Bartholomaeus Eustachius, Iosephus Duuerney de Rure , in quo Argumento legendus est etiam Valsalvae Liber, qui prostat apud Franciscum Pitteri hoc magni L

35쪽

co titulo. RH Celeberrimi Antonsi mriae V satiae opera hoc es Tractatus de Aure humana accuratisime Editione hac quarta desicriptus, Tabulisque Archet is exornatus , o Disserta.

tmnes anatomicae, quae nunc primum prodeunt

ad colon intestinum, ad Arteriam Magnam , ad accessὸrios nervos , ad oculos , ad susu--nes, er ad renum succenturiatorum ex re. torios ductus attinentes Tabulis itidem illa 'atae; quae omnia recensuisti, & Auctoris

vitam, & tuas ad tractatuin, ornatissime Mor.

gagni , dissertationes , & Epistolas addidisti

duodeviginti. In Gustus vero organo describendo maxime excelluere Laurentius Bellini Malpighius, & Fracassatus. In oculi tandem descriptione laudantur Plemptus , Nuchius , Novius, Ruysthius, ct Brigg. In quarta demum Classe illi enumerandi sunt, qui in Angiologia, sive in vasorum de . scriptione accurate versantur. Qua in re inspi. ciendae sunt venae, Arteriae, vasa lynphatica .& Glandulae . In venis, & Arteriis maximam sibi Laudem promeruere magnus vela ius , Guillelmus Couuperus, Ruyschius, Antonius Levenochius, Bessinus in Epistolis postumis , & Fabricius ab Aquapendente . In vasis vero lymphaticis describendis egregie insudarunt Lindovicus te Bili, Ruthechius Thomas Bartholi

nus, Glitanius, Iohannes Iacobus Pauli : &Ruyschius, & Malpighius, & Nuchius , qui

lymphaticas valvulas optime descripserunt. In oculorum glandulis describendis maxime prae

stitere Mei mius, & Ioannes Baptista Bian-chus, illa in vasis novis palpebrarum , hic ia

36쪽

ductibus lachrymalibus . In vasis vero saliva libus laudandi sunt Uvarthonus , Nicolaus Steno, Gaspar Bartholinus , Rivinus, Anto. nius Puch, & Augustus Frieder uvalthe. rus , qui novos salivae rivos sub lingua dea texit. Asel Ilus vero in lacteorum Vasorum descriptionet singulari laude dignus est. Glan dularum tandem sere omnium descriptionem potissimum aggressi sunt Thomas Uvarthon. Marcellus Malphighius , Antonius Nuchius , Guillelmus Couuperus , Fridericus Ruysthius, & in Glaudulis Uretrae Terraneus , qui suum Librum in quinque Capita dividit, in quorum primo de glaudulis disgregatis in genere , in secundo de glandulis. disgregatis

Urethrae, in tertio de glandulis conglomeratis Urethrae , in quarto de Ulandularum Urethrae conglomeratarum musculo ς & in quinto tandem de morbis glandularum Ure.

thrae, & praecipue de Gonorohaea agit. Cade re. legendus est etiam Antonius Benevolus , qui de Urethrae Carruncula in sua epistola , in qua multa nova, & ad ejus cura. tionem utilia inveniuntur, eleganter scripsit.

Nec reiiciendi sunt Uvarthon de glandulis unitis , & vagis in Mesenterio & Conradus Peyerus in glandulis Intestinorum; & Αntonius Pacchicinus in describendis durae Ma. tris glandulis conglobatis p & Clopton Ha. vers de glandulis mucilaginosis circa Ariicu.lorum regiones.

Post anatomicum Studium in Bolanica Medicus Praeficus versari meo judicio debet: cujus inquisitione quia nimis operosum est

37쪽

omnes herbas noscere, quae a Bolanicis a i primordiis Medicinae usque ad nostra tempo. ira detectae sunt, ac nimis dissicile omnes Au. lctores legere , qui in hac Arte floruere : & squia parum interest Medico scire , an Tudi nesortiana Methodus, an Rajana melior sit.& in Augusti Quirini Rivini operibus insu. ldare, cum id nihil, aut parum ad medicam Artem exercendam faciat; satis crederem M. ire Medico, pro optima exercenda Praxi in

Dioscoride cum Matthioli notis insudare, &in Ioanne Scrodero, & Cristiano Mayggra. vio, & Samuele Daale, & Fabio Columna,& Roberto Morison , in cujus operibus G, lipari multini hallucinationes deteguntur . l

At ad absolutam rei huiusce cognitionem comparandam prae omnibus inserviet Liber ille , qui hoc titulo inscribitur : Historia . . tanica Practica , item plantarum , quae ad usum Medicinae pertinent , Nomenclatura, descriptio, & virtutes, tum ab antiquis, tum a recentibus celebrium Auctorum scriptis descriptae, ac aeneis Tabulis delineatae, atque ad vivum ex Prototypo . expressae , nec non in

Clallis triginta quinque distributae, ut faci- llius cujusque sinplicis genus, ac species, di- ignoscatur, Auctore Ioanne Baptista Morandi, IUt autem omni ex parte persectum eva- ldat studium, medicum Pharmacopaeas prae -- lnibus haberem, praecipue Schroderianam, &Lamerianam , nec non Iustum Molerum in Fasciculo Remediorum, Ioannem Renodaeum in suo Antidotario, Danielem Ludovicum in Pharmacia moderno saeculo applicanda ,

38쪽

Eimulerum in Notis Schroderi, & Ludoviaci. Ex quibus tamen omnibus semper essca.ciora, & simpliciora remedia sunt seligenda,

atque notanda , ut in usum data occasione redigantur . Scimus enim ex earum lectione nos abundantia potius remediorum , quan

inopia laborare , proinde magno judicio in remediis seligendis opus esse , ac memori figendum pectore aureum illud Arnoldi dictum; dolum esse compositis uti, ubi simplicias ciunt; altcrumque Simonis Paulli , Hespere

esse, Gmi suae esse divitem , ct oris stipem col.

ligere, aut de spicere patria, pro Dicere exotica . . Consecto Bolanico Studio non mihi inuistile esse ducerem Chemicis operam dare , quin imo me libenter excitarem ad hanc quoque artem , quantum fieri potest , adipiscen clam . Quod ut facilius praestarem , tamquam duces sequerer Nicolaum Lesebeur , Lamery Patrem , Robertum Boylarum, Othonem, &Hermannum Boerhaavium in suis elementis Chemiae. Sed ut Medicus Practicus excellens ab omnibus habeatur, & sit, non humanam tan. tum valetudinem tueri sciet . amissamque 'nitatem restituere , sed etiam animantia usomnibus vitam servare , di ab ipsis morbo arcere quorum usus ad hominum commoda ,& ad ipsam humanam vitam servandum plu.rimum conserunt. Itaque Medicus debet in studio rei veterinariae versari , atque ad. illos etiam appellere animum Auctores , qui in hac ipsa materia eleganter scripsere . In quin rum numero sunt Columella , Fracastorius ,

39쪽

Valliserius,Lancisius, Carolus Mamuchellus,&Rei veterinariael scriptores , qui editi sunt graece , & latine. Ne vero earum rerum , quae ex diuturna Librorum lectione eruuntur, nos capiat obli. vio , nobiliora dicta , pulchrioresque senten. tias , & praestantiores doctrinas Adversariis quotidie committerem , singulisque mensibus relegerem. - Hanc serme rationem in legendis medicis Libris', eo tamen animo , ne in verba magistrorum jurent, neve eorumdem sententiis ,& opinionibus temere assensum praebeant , studiosis hominibus servandam proponerem, Vir Sapientissime; Quam quidem facilius ab iis servari posse existimo , si Andream vesalium, & Leonardum a Capua attente legendos sibi sumpserint , ut ad veram trutinam Antiquorum opiniones redigantur, amotisque

praejudiciis , quae incautis hominibus sucum secere possunt, libere , quid sentiant, judi

cent.

Verumtamen ut mens noltra rectum, inciaruptumque judicium ferre possit ab insenti potissimum inpraejudiciis amovenda est . proindeque aliam Librorum lectionem institui oportere censeo , quae eruditos vere con .stituat Medicos , & Philosophos. Horas autem , quibus hanc Methodum instituerem in duas partes, alteram quidem in pomeridiae nam, alteram vero in serotinam horam distri. buerem . Toto aestivo tempore a prandio post aliquam quietem , vel brevem lamnum ser- diis opera danda est, hiberno vero tempore

40쪽

3e ante taenam . i autem Libri, & quo or. dine legendi sint , nune tibi , eruditissin K

Ad recte igitur mentem dirigendam L, brum illum in primis eligerem, cujus hic tiatulus, Logica sive ars cogitandi, huncque sum. ma diligentia legerem , quippe qui relictis futilibus, & nullius momenti scholasticis Quae. stionibus apprime utilis est , ut veras rerum Ideas concipiamus , utque nostrum de Au diorum sententiis , & placitis judicium cer. tum seramus. Ab hoc veluti scientiarum oesici me transferrem ad Edmundi Purchotii Senonensis philosophicas institutiones , inqui secundo , & tertio Tomo praecipue consilierem , cum in hisce , & geometriae , & generalis , & particularis Physicae elementa . quibus erudita mens ad phenomena mechantee explicanda valebit plurimum, contine antur. εο etiam tempore legi potest a do. ctioribus , & Geometriae cupidis Bernardus Lamy Elemem Geometris . utque totius corporis humani vires , & actiones omnes landitus noscantur , attenta mente legendae sunt Praelectiones Academicae Hermanni Mer Mave , quas edidit, & notas addidit doctissimus Halere neque enim brevius organarum nostri corporis partium operationes, neque clarius describi pussunt. Hisce praelibatis, quibus fuerunt fortasse in Scholis imbuti studiosithomines , ad veros Philosophiae sontes mugrandum est . Et primum quidem ex Plato nis , deinde ex Aristotelis, tandem vero ex Lucretii sente, eo tamen animo, ut ea Om.

SEARCH

MENU NAVIGATION