장음표시 사용
11쪽
Ρ R ME F A r I O. diocriter intelligi posse. Quod autem omnino legi mereantur istiusmodi s culorum antecedentiUm relicta cime-lia , exinde clarissime patet, quod soli rebus , quae sciri possunt ac debent, omnibus simus impares , M vete mcogitatis opus habeamus aliquo modo sublevari , quo veluti praegrandium horum senum humeris suffulti, quemadmodum ait Vis celebris, longius prospicere , ia notitiam nostram ad majorem gradum provehere tUto queamUS. Neque ex receptis hujus seculi mori-hus veteres judicare , nec ex coni tudinibus nostrorum temporum ad an- se liquas concludere integrum eis, cum magna rerum intercedant. discrimina,&, in tanta varietate ingeniorum, per tot annorum intervalla , alia soleant interire, alia vero collocari in propatulo , Ut, qui ex hisce circumstantiis illorum proprietates metiri vellet, Omnino valde deliraret. Nihil dicam de insigni usu , quem cognitio rituum antiquorum, etiam profanorum, Praestat ac dudum praestitit in evolutione sanctioris codicis, cum unius GROTII exemplo, quem Omni aestimatione cli-
12쪽
tio docendi egregia pridem a quibusdam hominibus fuerit adlatrata , nUnc vero a clarissimis doctoribus libenter admissa. Cum igitur absque horum studiorum solerti tractatione in priscorum scriptis nemo videre, cum non
nisi temere-valde leviter de iis queat judicare , praetereaque magno ad incrementa studii biblici subsidio desti- tuatur , qui hic sibi haud provideat, quis est , qui non in hanc fodinam auri atque argenti descendere , rebUSque priscis adcuratas recentiorum meditationes locupletare dicam λ an ornare gestiat Quam fructuosum est , antiquas historias percurrendo in vetusti sesimis temporibus providentiam iprm iNuminis cernere mirabiliter ludentem ὶ quam utile , virtUteS atqUe vitia . hominum tanta morum simplicitate
praeditorum in suis gradibus pervidere, atque femina verae religionis ab adnascentibus in dies falsarum doctrinarum fraudibus feliciter dignoscere ὶ neque enim confusa Gentium turba varias tantum imagines arte factas , ligneas,
13쪽
lapideas , eboreas , similesque , totidem Deos , vel Deas esse Unquam Persuadebatur ut crederet, sed sub hujusmodi symbolis Deum ipsum , . rerum
OmniUm conditorem , toti natUrae praesidentem , eamque regentem gubernantem cum suis Administris venerari consuevit, ex quo fonte postea prono veluti alveo fluit cultus totius quoque naturae, tanquam partis divinae essentiae, quae mundum, cunctaS-que res visibiles, qui error erat, animavit , eaSque charactere aliquo divinitatis donavit, uti pluribus docetur in Dissertatione , quae inscribitur Facianus Phines vulgo Zelota , ex Numeri XXV. quam , sub praesidio Doctis e Damidis SCHEINEM ANNI, Tubingae
quondam habuit Penerandus Parens no- fleri inprimis β. 6. Ita non poenitebitnOS, cognitis superstitionum ethnicarum fontibus, intelligere, quod verisssimum sit essatum APOSTOLI, notitiam Dei omnibus gentibus ita esse manifestatam, atque cordibus inscriptam hominum, ut in tota hac universitate neque fuerit unquam, neque futurus sit populus,qui divinitatem non crederet; quum
14쪽
p R Ag F ATIO. enim Auctores loquuntur de Gentibus Atheis, non id interpretandum sic,ut dicamUS , apud eas nUllam unqUam Deo rum suspicionem fuisse , sed ad impios duntaxat istarum mores referendUm est , quales nos describit Gigantes MA
CROBIUS , quales STRABO Callai-
' cos sive Lusitanos : ut omnino solida sint, quae BULLINGERUS de gentibus pronunciat , ne illis quidem defuisse religionem veram , si ea uti vo- quissent : quae MUSCULUS , cognitionem fuisse gentibus , quae debeat ad verum Dei cultum ducere ; duceret enim , nisi illam per idololatriam impedirent : M MARTYR , Ethnicos fuisse inexcusabiles , quia , quod ab ipsis praestari potuit, non fecerunt, ci
tante GROTIO in episola quadam ad Gedeonem a Boetfletaer Averen , in
Eruditorum ep. Eccles. 8c Theologicis, p. 449. Ita juvabit in Veteribus oh-Iervare, quanta sit perversitas ingenii humani, quanta inconstantia, suoque indulgendi genio pronitaS , quum vi deamus immensam Deorum multitu- dinem, ac miram diversitatem , qua
distinguebantur in Deos, qui prodese
15쪽
P R AE F A T I O. se, M obesse insigniter possent, adcu- rateque sexum etiam in divinis discriminare studebant, colebantque Deos
gatione facultatem passivam Sc causam materialem exprimerent. Consideranda haec sunt diligentius , quam vul
go fieri solet, inprimis dogma istud de
duobus principiis, bono altero , altero malo , quum etiamnum dentur homines , quibUs haec commenta non magnopere displiceant, qua de re videndus prae ceteris Ioannes Christophortis OLFIVS in Manichaeismo ante Manichaeos, M inter Christianos redivivo. Quid quod etiam incrementa
aut decrementa studiorum M litter rum per omnes temporum vicissitudines par est cognoscere, ut de omnibus certa proferre , ac sane judicare liceat. Haec sunt aliqua , neque enim animus est studii tam late patentis Usus omnes in has coarctare paginas) ex quibus de tota re antiquaria statuere tutum erit, qua neglecta , neque Critica foliciter excoli , neque alia qud A dam
16쪽
p a AEF A T I O. dam Philologiae pars digne tractari solet. Quemadmodum autem in ceteris disciplinis scimus contingere , ut in iis probe versatum tanta adficiant voluptate , quanta cogitari vix potest: ita Philologiae studium, Sc per omnes ejus partes pene diffusum studium Antiquitatum nunquam dimittit Cultores
sine certissimo Se maximo de rebus inventis triUmpho. namqUe , Ut recte
PFEIFFERUS , quae sagaci ingenio a
cultioribus populis , Se inprimis quudem a sapientissimis Graecis, ante tot secula sunt observata , animum delectant , ingenium acuunt , judicium, augent, memoriam servant, lectionem auctorum promovent, scripturae illustrandae conducUnt , materiam prae
hent Philosophis , Medicis , ICtis, Theologis. in praef. Antiquit. Neque
' vero eundum inficias , subesse tamen aliquas dissicultates , easque non eXigui momenti, quae inexpertos deterrere , tirones obtundere, sumaminare etiam bene currentium progressu S, atque optimos conatus pervertere qUeant , quandoquidem opus M labor est, historiam veterem , tum fabularem istam a
17쪽
P R AE F-I O. istam, tum veram per singula ejus membra plane cognitam habere, ritus tot Populorum , quorum alii ab aliis sem- per abludunt , moresque vetere S sacros, politicos , militares Sc privatos adcurate tenere, perscrutari monumenta antiqUa, nec haerere solum in libris editis , sed prudenter etiam versare codices manu exaratos. Liceat haec aliquatenus concludere ex illis, quae in colligendo Antiquitatum Romanarum
fasciculo prorsus ad veritatem disserit Ch GRAEVIUS. Verum illius , ait, scilicet Rei p. Romanae, notitia perobscura est, se perquam dissicilis ejus peri vestigatio , cum propter linguae, quae in longa illa ac foeda barbariet nocte
Obsolevit, tum propter scriptorum veterum penuriam. Nullus enim , qui florente republica id imperio eam deri formarit, ad nos pervenit. Itaque genus omne scriptorum , quod de rebus Romanis ex illo naufragio rei litterariae tanquam tabulas quasdam nobis
propitium quodd*m Numen servarit, historici, oratores, poetae, philosophi, grammatici, Graeci Latinique sunt evolvendi , M ex multis variisque locis M
18쪽
particulis tanquam ex Ionge lateque sparsis ruderibus Si parietinis quibusdam collapsum aedificium veteris Romae fuit redintegrandum. Non reqUire-hatur tantum ad has tenebras dispellem das multa Sc adsidua lectio , ingens industria , memoria firma fidaque rerum Iectarum custos , attentio maXime ,
nequid retrusum & abditum praeteriretur, acris ingenii vis M perspicacitas ad occulta pervidenda, Ze ex latibulis eruenda, judiciique summa subtilitas Si ad discernenda, quae spectent hanc, quae aliam reipublicae partem , bc ad apte componenda lacera dissipataque membra, nodosque, qui passim occurrunt , difficillimos solerter expediendos. Ita GRAVIUS : quam bene vero haec quadrent in rem Graecam , Uno saltem exemplo demonstrabimus.
Nihil dicam de amplitudine linguae
Graecae, quae multo est copiosior Latina , sed tantum de variis illius corruptionibus. Quamdiu Graecia fruebatur beneficio Libertatis, nulla unquam erat χlitudo a Viris doctissimis , qui certatim desudabant in exornanda ac perficienda lingua vernacula, bc, quo Ium
19쪽
p R AE F A T I tarum etiam aliqua monumenta longe praestantissima nobis conservavit aetas: quum vero libertatis jure defuncta, regiam i subire potestatem cogeretUr, omnia abierunt in deterius : nemo literas eodem fervore ingenii tractare, nemo egregia majorum vestigia legere
M volebat, u sciebat; deficiebant enim subinde virtutum invitamenta, Martium liberalium patrocinium. Accedebat quoque , quod reges Macedonum , Philippus primo atque Alexander, ingenti limitum dilatandorum studio flagrabant , ia colonias ubivis
gentium deducebant quam maximaS, ita ut ne angulus fere terrarUm nomen Graecum ignoraret , ac totus hellentiaret orbis. Quid vero aliud ex his radicibus pullulare potuit , quam foeda de pravatio linguae elegantissimae, quum nec Graeci spartam suam digne tuerentur, & Macedones inter Syros, AEgyptios, Italos, Gallos, Siculos degentes
pleraque adsuerent suae linguae ex eorum loquela, quemadmodum illi contra nativum idioma pluribus Graecis vocibus M loquendi generibus corrum
Pebant. Postquam autem Romani in
20쪽
P R AE F A T I O. imperio Graeciae ac totius Asiae obtinendo Macedonibus successissent, prohitotus Graecae pharitatis fonticulus, dudum attenuatus, reddebatur adhuc impurior Se obscurior, abolebantur omnes dialectorum varietates , ac in tantam 'barbariem, inprimis post tempora Constantini M. qui plerosque e Senatoribus,
ceterisque RomanisProceribus inGraecanicas Provincias sectam traduxit, res Graecorum recidebant, Ut tandem no-hilissimae quondam Athenae, velut indicium tanti naufragii litterarii, ne nomen quidem retineret. conferatur in
hanc rem praefatio Doctissimi CANGII ad Glossarium Scriptorum mediae M infimae Graecitatis , f. III. IV. M V. itemque Cl. MEURSII Fortuna Athenarum, cap. Ult. Gratias igitur debemus quam exquisitissimas Omnibus illorum Virorum doctissimorum egregiis laboribus, qui viam hactenus tantis dissicultatibus
obseptam per multa retro secuti aliqua- tentas fecerunt planiorem magisque' expeditam : sive illi versabantur in abstergendis, quae vetustas monumentis antiquorum adfricuit, scoriis, curatiUS-que edendis Auctoribus: sive etiam in
