M. Jo. Ulrici Steinhoferi, wurtemb. Græcia sacra, hoc est, ritus atque consuetudines veterum Græcorum circa sacra ex luculentis optimorum scriptorum testimoniis collectæ ... Præcedit opusculo historia Graeciæ liberæ, in qua agitur de origine, situ, n

발행: 1734년

분량: 298페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

ε 3ε DE ORACULIS PRAECIPUIS. amplius octo fere cubitum. Nulli vero gradus constructi sunt, qUi ingressos ad imum solum demittant: sed ad Trophonium descensuri scalas admo-Vent angustas aeque atque habiles. Ubi descensum fuerit, medium inter solum M antri testudinem cavernula est latitudine duarum spithamarum : altitudo vero Unius esse spithamae videtur. Qui eo penetrarit, humi procumbens, melle subactas offas tenens , pedes prius in cavernulam illam immittit: mOX genUa properat ad pedes adjungere : statim reliquum corpus ad genua contractUm, eodem prope modo, quo si maximi & concitatissimi amnis

aquarum vortice correptum fuisset, intro abripitur. Qui certe intra penetrale descenderint, sutura non uno Meodem cognoscunt modo e ex visis alius , ex auditis alius id consequitur. Per easdem fauces patet omnibus reditus ; in pedes vero retrogrediuntUr. Neminem omnino ex iis qui eo per-Vaserint, non reducem evasisse amrmant , Uno excepto , qui de spiculatoribus Demetrii fuit : illum certe neque eorum quicquam sacrorum , QUAE

fieri

292쪽

PARS IL CAP. IIL fieri ad fanum illud religione sancitum est , fecisse : & non sciscitandi causa, sed quod argentum M aurum se aspor taturum sperarat, introisse ajUnt. ejus itaque cadaver in diversam partem, &non per sacrum hiatus illius ostium ejectum. Consulthrem a Trophonio reversum sacrificuli in solio statim collocant, quod MnemosyneS vocant: postum illud est non procul ab adyto. Ab eo percontantur quaecUnque vel visa, vel audita reportarit. Ea ubi accepere , iis hominibus tradunt, quibus id officii demandatum est. Hi sublatum hominem in sellam Bonae Fortunae MBoni Genii, in qua veniens primum

to illum quidem adhuc terrore attonitum , M iuimet, atque omnium adsistentium oblitum. Resipiscit tamen paulo post ; te pristina ei mens Sc visus redit. Haec PAUSANIAS ex propria experientia , Ut qui ipse ad Trophonium consulendi causa venerat.

Observatio.

STRABO lib. IX. pag. 4r4. Λεβαδία δ

293쪽

σίον. Quis fuerit Trophonius , ambigunt scriptores: verisimile, quod PHAVORINUS in Lex. scribit, fuisse hominem gloriae cupidissimum: itaque , ut apud posteros clarior foret , subterraneum Homicilium in Lebadia Boeotiae urbe construxisse , atque in id ingressum futura praedixisse: at post ejus interit imsuccessisse Daemonem , qui vaticinia a Τrophonio incoata absolverit. Praestantissimum certe artificem fuisse constat ex opere . quod cum Agamede Apollini Delphis fecerat, vid. CICERO lib. I. Τuscul. Quaest. Caeterum quod qui ex antro Trophonii redux erat, prae tremore sibi non constabat statim , sed diu manebat attonitus, ortum est proverbium, quod dicitur in homines tristes & tetricos : Ἐς φωνιου μεμαντευΤαη , In Τrophonii antro vaticinatus est. explicat illud ERASMUSAdag. ἔ7. Chil. I. Cent. VII.

Non minore dignum honore Amphiaraum censuerunt, cujus oraculum celebratur Oropi , urbe in confinio Atticae u Boeotiae sita. Historia talis habetur. Amphiaraus Oiclis filius inprimis divinandi peritia commendabatur,

294쪽

tUr , quam in domo quadam fatidica ad Phliasiorum forum, cUm Unam tantiam noctem inibi dormisset, hausisse ferebatur , antea plane indoctus M omnis Vaticinandi artis expers. hunc Adrastusso Cium esse voluit in bello Thebano; siquidem ex ejus praesentia atqUe consiliis plurimum opis accessurum suis Dartibus credebat. Ille vero inconsulto deo nihil agendum statuens, qUlam ex rogato Apollinis oraculo didicisset, se in expeditione hac moritUrum , ah-scondit se in locum abstrusum , sola i' Uxore Euriphyle conscia, M diu latuit. Τandem ab Euriphyle aureo monili

Corrupta proditus M captus, arma resumere & cum caeteris Thebas proficisci coactus fuit. Ibi statim primo

ipso die, quo castra metati essent, homrendo terrae hiatu aperto, Amphiaraus cum curru absorptus periit. Locus ab hoc casu Adicebatur , ubi exstructum illi templum , Se institutum Oraculum , de cujus dignitate ita VALERIUS MAXIMUS lib. VIII. cap. XV.

de iis , quae cuique magnifica contigerunt. Eadem, inquit, gens Graeciae summo consensu ad Amphiaraum

295쪽

a 3 6 DE ORACULIS PRAECIPUIS. decorandum incubuit, locum, in quo humatus est, in formam conditionemque templi redigendo , atqUe inde oracula capi instituendo. Cujus cinere S

idem honoris possident, quod Pythi cae Cortinae, quod alieno Dodonae, quod Hammonis fonti datur.

Observatio. STRAho lib. IX. pag. 309. Ψω

ιδρυΤ- γάρ ἐν μεθορίω τῆς τε Ατοκης - τῆς Βοιωἶας. Post Psophis Oropiorum , circa quem locum oraculum fuit Amphiarai, olim cultum : ubi fugientem Amphiaraum , ut ait Sophocles, Thebanus hausit pulvis hiatu praepete, Arma & quadrigas absorbens simul & vi

rum.

Oropus saepe in controversiam venit. sita est enim urbs in confinio Atticae & Boeotiae. Re-

296쪽

PARS II. CAP. II L a 37liqua hauriuntur ex SCHOLIASTE Homeri. DIODORO SICUL. lib. IV. Bibl. His . PAUSANIA , aliis. Hic Atticorum 34. ritum exponit consultorium : Consulturus Amphiaraum , post lustrationem & sacrificia , arietem deinceps illi immolat , cujus substrata pelle dormiens nocturna visa expectat. Cae- . terum in laudem Amphiarai veniunt etiam, quae STRABO lib. XVI. pag. 76 a. dicit, ubi annumeratur illustrissimis Vatibus , & quae AESCHYLUS in Fresα ἐπι Θμβαις, in Tragoedia de septem ducibus adversus Thebas. de

Possum M alia Graeciae oracula enumerare , Mercuru, Bacchi, Hem sis , A culapii, deorum rei uorum et sed haec sunt praecipua et reliqua facile ex ipsa Auctorum lectione , si lubuerit , adduntur. Omnia vero dudum sunt abolita cum ipsis Gentilismi tenebris , quas etiam hae terrae per divinam gratiam olim jam feliciter excusserunt, Ut nunc nihil restet, quam submississima gratiarum actio , Deo nostro de

bita. quod per unicum suum filium, . Chri-

297쪽

a 38 DE ORACULIS PRAECIP. P. II. C. III.

. Christum Iesum, universam fallacium oraculorum multitudinem profligavit, OmneSque malos daemones cum suis templis ita voluit eversos , ut nulla eorum appareant vestigia.

SEARCH

MENU NAVIGATION