M. Jo. Ulrici Steinhoferi, wurtemb. Græcia sacra, hoc est, ritus atque consuetudines veterum Græcorum circa sacra ex luculentis optimorum scriptorum testimoniis collectæ ... Præcedit opusculo historia Graeciæ liberæ, in qua agitur de origine, situ, n

발행: 1734년

분량: 298페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

Mihi quidem cum mens sit de rebus Graecorum Veterum saQ is aliqUascripto consignare , non potest non arridere hoc institutum , quo non tantum partem aliquam Graeciae peragrare licet, sed totam uno velut OCUlOrum ictu ita perlustrare , Ut distinctum etiam de partibus ejus praecipuis habeamuS conceptUm.

duas potissimum partes, qVarum ab tera complectitur eas regioneS , quae sunt intra IsthmUm , altera, quae eX-tra , Usque ad Penei ostia , sive Thesesaliam. Regiones, qUae intra Isthmum, dicuntur uno verbo Peloponnesus: quae Isthmum excedunt, sunt Attica,

Boeotia, Phocis , Locris, Vicinique quidam populi, ia denique Thessalia.

Observatio. Nomen suum , uti fertur , primo provinciae ejus , quae inter Thessaliam , Epirum, Peloponnesum, Ionium Aegarumque maria iacebat, rectori GRAECO debebat, cons. PLIN.A IV.

62쪽

IV. 7. Postea ab alio rege, HELLENE , Deucalionis filio dicebatur Hellas , Uti tradit prae- ter aliosCONSΤPORPHYROGEN. deΤhem.

Τandem Graeciae & Helladis nomen omnibus provinciis , de quibus dixi, simul sumtis tri- buebatur, quod innuit PAUSAN. Laconicorum C. 2 o. Ubi dicit, omnes servos , usu tandem sic obtinente , vocatos esse Hilotas , qUi re

Ηellas ab Hellade , quae fuit olim Thessaliae Pars , Graecorum universa natio dicta.

g. IV. PELOPONNESUS sex poti stimum constat partibus: quinque maritimis, Elide, Messenia, Laconica, Argis MAchaja, ac mediterranea Una, Arcadia. de singulis in sequentibus.

63쪽

ἐπισανε υν' κεδον Ab is Meροπολις εςὶν η Πελοποννησίδο συμπασης -- Nomen accepit suum a Pelope , e Phrygia populum illuc adducente , uti cit. ait Geogr. l. VII. p. 32 t. cum antea Vocaretur Ἀπία, Apia, a piris primitus in hac regione repertis qUae etiamnum Graecis dicuntur α α , Uti ostendit ex PLU-ΤARCHI Qinest. Graecis JO. MEURSIUS in

Misceli. Laconicis lib. I. x 2. Ceterum quoad formam comparatur a plurimis Platani folio, ab EUsTATHIO etiam Vitis, quoniam, licet ubique sinuosa sit & serrata, tamen quatuor maximis distinguatur sinubus , Argolico, Laconico , Asinaeo sive Messeniaco , & Cyparissio , cons. VOSS. ad MLL. P. m. 4 9.

ELIS, seu silea regio, Siculo mari alluitur , Si est Echinadibus insulis exadverso, attingitque Messeniam i quo factum , ut ejus cives saepe numero cum his gravia miscerent jurgia , bellaque contenderent acerrime. Primum nullas habebat urbes , sed incolebatur Per pagos , quod scimus M aliis contigisse regionibus ; postea vero , finito bello Persico, plerique in Unam Urbem migrarunt, quam vocabant Elμ

demo

64쪽

observatio. Nomen habet ab Eleo ex Eurycyda, Endymionis filia nato , ad quem imperium Ueniebat , pulso ob imprudentem Apidis Iasonis filii credem Aetolo , qui successit prius in regno fratri Epeo , a quo primitus regio fuit appellata. Pater eorum dicebatur Endymion Aethlii primi in hac terra regis filii , a quo transiit regnum ad Epeum, uti diximus, Vid. 'AUSAN. Eliacorum libr. prior. qui rqcte an Potar , in rebus antiquis , & ab aetate nostra mirum qUantum remotis ad aliquam certitum dinem scrutando perveniri non posse. Quod ad Ultima go verba, addam ex DIODORO , I.

IX. quaedam huc pertinentia. 1m τουτων , inquit, μεν πλειους vi πολεις οι

Ηλιν , si tum Elei plura minutaque oppidula sparsim inhabitaverant , in unam migrant, quam Elidem nuncupant.

q. VI. Hanc Eleorum metropolin multo sampliorem fecit,u hominibus frequen tiorem Oxylus,Unus ex eorum regibUS, cum Aetolos etiam intra moenia reciperet. Patria fuit Aristomenis, ducis Messeniorum contra Spartanos celeberri

mi , uti legimus in Io. GODOFRED. GREGORII, vulgo MELISSANTIS,

antiquitatibus Graecis: nos putamus CL

65쪽

6se Andaniam , de qua in seqq. itemqtie Phaini Sc Phaedonis, quorum alterUm insignis astrorum scientia non passa est latere , alterum singularis amicitia Pla

tonis , M studium Philosophiae.

Observatio.

caprarumque tanti greges fuisse dicuntur, ut copiosiore fimo obducta agri pars maXima, otiosa & inculta jaceret. PAUS. lib. cit Hunc Phyleus filius , Phyleum frater Agasthenes: post Eleus II. sub quo Dorienses , Oxylo duce , de quo nobis sermo , Peloponnesum intrarunt , illique Eleum agrum petenti despon

derunt

Altera urbs , quam notandam putamus , Pyli nomen gerit. Est vero illa celebris nativitate Nestoris , qui inter Graecos prudentia in rebUs agendis , aetatisque tria secula durantis veneratione eminebat. Agamemnoni in bello Trojano perpetuo mit a consiliis , Ob quam causam etiam laudatur ab AELIANO Var. hist. l. XII. 2 s. Obserm

66쪽

Observatio. HOMERUS, qui illi hanc retatem tribuit, prolixus est in celebrandis ejus virtutibus, Odyss . m. Ap. Latinos in proverbium dudum abiit, Nestorea Senecta , Nestorea eloquentia , de quibus videsis ERASM. in Adag.

f. VIII. . Tertiam quidem clarissimam, - . nominamus Olympiam in agro Pisaeo, qui pertinet ad Elidem. Hanc illustrem fecerunt oracula , quae hoc loco sole- hat edere Olympius Iupiter, M certa men Olympium. iobservatio. Memorabilis prorsus fuit eximia templi . ' stuctura , quod Jovi Olympio hic dedicaverant Elei. Non loquar de donariis , qUae ex Universa Graecia huc comportata : sed tantum desiimulacro isto , ubi Phidias Iovem eX eho- πιre fecit tantae magnitudinis , Ut, cum sedentem fingeret , tamen vertice culmen templi

maximi tangeret. Plura STRABO in Geogr. l. VIII. p. 334. Quod ad certamen istud, omni no ejus origo fabulosa est. Dicunt nimirum Herculem Idaeum fratribus Paroneo , Epimedi, Iasio , & Idano primum cursus certamen per ludum proposuisse, victoremque oleastri corona donasse , & ideo quinto quoqUe anno fuisse celebratum , quod quinque fratre S

67쪽

ποι γM Lιαυτοι πολαχῆ λεγε κ μνυ πι-ςευεΤα , ,, Omittenda sunt vetusta , quae&de Auctore templi , & institutione certaminis feruntur. Nam talia solent & varie dici, S: non admodum credi.

*. IX. . Instituit hoc certamen, vel instauravit, cum prorsus jam veterum ludorum exoluisset memoria, Iphitus, in qua prima olympiade cursu vicisse dia. citur Coroebus Eleus. Factum autem,

est tempore Oxyli. de quo in k. VI.

Anno Mundi 3I74. I. Hinc etiam maxima provenit EIeorum felicitas , nam , quoniam curam templi husus M certaminis gerebant. Impetraverant a reliquis Peloponnest incolis interposito jurejurando, ut regio Iovi sacra promulgaretur cave- SI '. unquam armata manu posset adici: si quis contra faceret ne- farius haberetur. Hactenus de EleareSione: nunc ad Messeniam. Obser-

68쪽

. , Observavo. Perpetua sic fruentes pace , in immen sum creverunt, reliquis ob continua bella de- crescentibus. Turbavjt quidem aliquando hanc eorum fortunam Pheldo Argivus qui mensuras , quae ab ejus nomine Pheidoneae dicuntur , atque pondera invenisse , monetasque

primus procudisse: legitur , sed mox ope Laceda moniorum est expulsus, restitutis in pristinam libertatem & priora iura Eleis , vid- STRAB. p. 3 3 8: Quamdiu hic per vim praefuit huic certamini, Elei non retulerunt in tabUIas istam certaminis inscriptionem, quod alias

ab iis diligenter fieri solebat. Τales Olym-

PLadas , quae non reserebantur in commentarios , Vocabant , PAUS. Eleae. poster. c. 2 2. uti fere Athenienses annum.

quo fuisset aliquis non legitimus Archion, nuneupabant, testibus XENOPHON- , ΤΕ & LAERTIO.

MESSENIA Elidi contermina diu

relinquebatur deserta , usque dum Polycaon Lelegis filius natu minor instinctu uxoris Messenae, comparatis ab Argis & Lacedaemone auxiliiS , eam invasit, Universamque istam terram de uxoris nomine Messenen appellavit. Λ s . ObstrQ

69쪽

Observatio. Scit. Lelex, qui regnavit in ea Graecise . parte, quae postea Laconia , tunc vero ab ejus nomine Lelegia dicebatur , habebat duos filios , Myletem , qui ei in regno successit,& Polycaonem. privatam hunc agentem vitam cum Messene uxor , Triopae filia , pati nollet , utpote patris opibus ac dignitate, qua inter Graecos exsplendescebat, elata , ille ad propriam sibi sedem quaerendam patria exivit, populique hujus auctor extitit,

Numerantur inter reges ejUs nobiliores Lynceus , Idae frater & Apharei filius , quem oculis produnt tam perspicacibus, ut in quercetis pqr medios arborum truncos cerneret. Nestor , in quem ab Apharei filiis mortuis devolvebatur potestas. Glaucus pietate M singulari deorum cultu insignis. Phintas , sub cujus imperio semina discordiarum inter Messenios N Spartanos extitere. Antiochus MAndrocles, hujus filii, sub quibus mutuae simultatis materia firmiores radi Ces egit, ac denique Euphaes filius Antiochi, quem primi armis sunt agres- si Lacedaemonii, atque Aristodemus,' qui

70쪽

qui vita fimctum Euphaen in regno secuitas , primo Messenico bello finem populo suo non indignum imposuit.

Observatio. i in Lynceus fuit tertius a Polycaone reX, de quo ea ,. qtiae protuli, refert PAUSAN. libr. Messenicor. c. a. eX PINDARO, cujus verba Nemeor. Od. X. hae legUntur:

Λ Taygeto e longinquo con- spicatus vidit Lynceus quercus in trunco sedentem Castorem.) Illius enim hominum omnium fuit acutissimus visuS. Post hunc imperium venit ad Nestorem , de quo siFra. Aliquot annos post hujus obitum , postquam Dorienses Messeniam sibi . vindicarant, regnavit tandem Glaucus Aepy- iati sit. Jovi Ithomatae fanum in vertice Ithomae fertur condidisse. Quartus ab eo fuit Phintas, Sybotae fit. sub quo tale quid accidisse legitur. Utebantur Messenii & Lacedaemonii communi ' templo Dianae Limnatidis ad quod cum de more quaedam virgines Sparta exirent, Violatre dicebantur a Messeniis , ipso etiam Tele- so rege , injuriam propulsare conante , minnes is

SEARCH

MENU NAVIGATION