Vita S. Leonis 9. Papæ, Leucorum antea episcopi. VViberto archidiacono coætaneo auctore

발행: 1615년

분량: 133페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

16 Vita S. Leonis sonitum reddiderit, tamen capitalem puluillum denuo conscendere, ipso perspiciente, non distulit. nam lunaribus radiis tunc illustrabatur omne penetral cubilis. Nec mora famuloruturba repentino dilecti domini sui

clamore accita accurrit , lucernam

secum exhibuit, sed pestiferum illud animal sub illorum ingressu nusquacomparuit Inquiritur passim diligetissima vestigatione vernaculorum, sed omni supellectili cubilis cuersa ac perscrutata, minime fuit repertum. Sed siue illud verum aut fantasticum fuerit, plagas tamen veras, & dolores veros reliquit. Quibus etiam totum Vultum,guttur ac pectus tumefastus, usque ad desperationem aliquatenus recuperadae sospitatis est infirmatus. Vterque eius parens omnesque sui supernoc miserabiliter duobus mensibus plenis consternabantur, solum funus iam efferri suspicantes,lugubre

illam

22쪽

reucorum antea Sedis Epist. i illam exsequiarum pompam continuis suspiriis&lacrymis praestolaba tur. Verum benignus I Esus desperatis rebus succurrere solitus, super plenaria eius sospitate subitd parentes aius est consolatus:& Ecclesie suae

per hunc releuandae, secundum propositum suum recordatus. Nam cum

iam duobus mensibus a lecto per seminime surgere potuisset, iamque concrescente infirmitatis nimietate sine loquela octo diebus permansisset: tandem quadam die apertis oculis lupino,ut recubabat, ' ultu,vigilas conspexit quassi luminosam scalamab ipso suo grabato per se ipsam erigi, & fenestra ad pedes eius transita usque in caelum porrigi, atque per ea 'quendam nimiae claritatis reuerendς-que caniciei senem descendentem inhabitu monachali, cuius dextera gestabat crucem conspicuam in longo hastili. Qui ad aegrotum ut peruenit,

23쪽

18 Vita S. Leonis Ix Papa, sinistra manu scalam retinuit, dςxtra Vero eandem crucem primu ori eius apposuit, deinde loca tumoris ex ipsa signauit,& totius veneni incoctam putredinem post aurem extraxit, sta timque Via, qua Venerat, reuersus, dimisit infirmum habentem se melius. Nec mora denique Adalberonem suum clericum , tunc tantummodo eius assidentem lectulo allocutus, per eum optato nuntio paternam domu cunctam repressit a diutinis clamoribus. Post aliquot autem dies omni veneno pustus e illius rupta cute post aurem dextram eiecto, sospes & in- icolumis euasit, sub maximo cunctorum miraculo, atque gaudio. Qui si cui nunc usque inter commonitoria colloquia tam euidentem Dei miserationem super se agnitam recitare .

suis familiarissimis solitus, profitetur se in praefata ecstasi beatisIimum patrem Benedictum ilico luce clarius

24쪽

Leucorum antea Sedis Epist. as agnouisse, ex claritate vultus & habitus. Cuius corporis accidentalem dignoscentiam ita hactenus commemorat, quasi prae oculis carnis adhuc habeat. Porro sequentia lecturi desinent profecto mjrari hunc potius per sanctum Benedictum , quam per alium quemlibet Sanctorum resti tutum Iospitati : ubi voluente sermonis rota perpendere poterunt ex paucis, quanto zelo pij amoris erga Monachorum institutionem & correctionem flagrauit.

Hic itaque decedente Domi 'no Bertoido suo nutritore,succedenti Herimanno non recusauit

aeque parere: quasi illud beati Papae Gregorij dictum iugiter prae oculism entis videretur habere: Primus esse noaudeat, qui subesse non didicerit , he

25쪽

1 o Vita S. Leonis IOC. Papa, dientium pubiectis imperet, quam Pralatis

non nouit exhibere. Compatiebatur e

quidem tunc temporis aduersa passis, praesertim venerabilibus venerabilis viri Apri Coenobilis, in quOS procacissimae adulatorum & inuid6rum

lingua; supra modum instigabant animum praefati Antistitis. Nunc pro

eis murum semet, quantum poterat

opponebat, nunc quod solum poterat, cum fientibus fiebat. Eius etiam annitente authoritate & industria in statu, quem ab idoneis & prioribus Praesulse us acceperat , integerrime permansit sub Herimanno institutio& praebenda canonica, intra beatissi mi Levitae & Protomartyris Stepha ni claustra. Verum quoniam omnia tempus habent, secundum quod di spensat temporis conditor, temporis expers, qui per quaedam aliena suos perducit ad sua, accidit ut eximius adolescens a parentibus & consan-

26쪽

, Leucorum antea Sedis Epist. 1iguineis assignaretur glorioso Imperatori Conrado contribuli suo, eius educandus in aula, atque excubaturus in basilica. Vbi nondum multis declirsis diebus, omnium aulicorum beneuolentiam perniste est adeptus, utpote quem gratiosum erahibebat praeco eius conuersationis ac prudentiae, generis ac formae decus. Vnde cum ab eis ibidem Brunones

aeque vocarentur nonnulli, hic tantum bonus Bruno meruit appellari. Quam praerogatiuam ita in dies augmentando, sine sodalium inuidia vendicabat sibimet, ut& minoribus sese quadam rationabili condescensione aptaret, maioribusque liberali dignitate per omnia congrueret. Pr terea unico & patrio affectu ab A gusto, Augustaque adeo dilectus, ut etiam in secretissimis eorum consiliis

gratanter admitteretur, & sententia ipsitus reuerenter dulciterque exspe-

27쪽

11 Vita S. Leonis IX. Papae,ctaretur, ac promulgata indubitanter susciperetur. Quem cum quotidie deliberarent,incessanterque ambiret sublimare honore quam maximo, Myt patenter dicam, donare Pontificio temporalibus copiis supra modum locupletato : ipse iam praemonitus

domni Gregorij irreprehensibili Be aureo stylo , coepit hoc suspectum

habere omnino, ne sibi diuinitus imputaretur,quasi munus ab obsequio: a quo nonnullos consociorum suom ob aliquantulae sublimationis spem, nulla corporis poterat reuocare fati gatio , nulla rei familiaris annullatio. Vnde quia nec ab imperiali latere recedere sibi licebat, nec taliter obsequi libebat: in animo suo tantu Deo conscio& teste proponebat, ut sicubeneplacito eius ad quantumlibet pauperrimae Ecclesiae inuitaretur re gimen,alacrior ad id accederet,quam si eum maiestas regia ad supremae po-

28쪽

Leucorum antea Sedis Epist. 13 ltestatis&locupletationis dignitatem jaliquo carnali affectu impelleret. Quod quidem tanto admirabilius iest habendum , in leuitate iuuenili: quanto rarius deprehenditur & in grauitate senili. Sed iam dicendum videtur, qualiter iste humiliari pro D eό cupidus, paulatim ab ipso fuerit hmirabiliter exaltatus : sicut in libro Regum per Prophetam testatur: GA- RQ, rificantem me glorificabo, qui autem con- temnunt me, erunt ignobiles. CAPvT VII

ANNO igitur aetatis vigesimo itertio, clim iam alteram ado- lescentiae hebdomadam fuisset in- gressus, & ab incarnato Dei patris ' si

Verbo IO 23. excurreret annus, Vice

sui Pontificis Herimanni in expedi- tione praefati Conradi Imperatoris Longobardiam, & maxime super

29쪽

14 Vita S. Leonis IX. Papae, Mediolanum tunc rebellem, praeclarus Bruno est profectus, Leuitico ossicio insignitus. Namque illo suo antistite annis morbisque praegrauato,ipse auxiliares militum copias Imperatori venientes a Tullo ducendas ,& disponendas suscepit, tam eiusde Episcopi, quam Augusti placito; saluo tamen per omnia proprij gradus sacramento. In illius itaque saecularis militiae dispositione ; sic repente sagax apparuit '& prouidus, quasi huiusmodi negotiis tantum fuisset hactenus exercitatus. Metabatur castra

suis, disponebat stationes cum vigiliis , sumptus & stipendia opportunis administrabat in locis & horis sobria sussicientja apparatas dapes distribuebat suorum ungulis. Quos sic per

assignata & congrua unicuique ossicia curabat ordinasse, ut tantum pro

se quique tam nobiles quam priuati debuissent solliciti esse. Cuius certe

30쪽

Leucorum antea Sedis Epist. α sollicitudo, & suis erat tuitio, & hostibus deiectio, & sibi ipsi digna laudatio. Unde faetum est, ut reddendo quae sunt Caesaris Caesari, & Deo quae 'sunt Dei, per Apostolum suum praecipientis, quatinus omnis anima potetatibus 1ublimioribus subdita sit, quonia non est potestas nisi ab ipso, per alienum quantocius ad suum peruenire promeruit. Et quia fideliter ac

prudenter inseruiuit exterioribus, ad plenu remuneratus est interioribus, ut super multa constitutus,& conditori suo adhaereret celsius,& proximo compateretur profundius.

Ddnique instante anno ab humanitate filij Dei io 16. Leucus Praesul Herim annus abstractus est carnis ab hospitio, cum mali tempore moraretur quadragesi- Coloniae in

SEARCH

MENU NAVIGATION