Vita S. Leonis 9. Papæ, Leucorum antea episcopi. VViberto archidiacono coætaneo auctore

발행: 1615년

분량: 133페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

,s Vita S. Leonis IX. Papa, quodam suo praedio. Extemplo Clorus & populus prouisore orbatus, cocordi voto, eademque sententia confoederatus diu sibi desideratum & db lectum Brunonem consonis & continuatis expetit vocibus. Hinc totius recrastinationis impatiens, depreca- tortos atque contestatorios super tam, unanimi electione sua dirigit Imperatori apices. Quorum Ut compendiose dicatur, causa ista fuit. Post prpmissam debitae salutationis reuerentiam, nimium compunctam suae calamitatis exponunt tragoediam, dicendo se quaqua versum impeti a que inquietari pene quotidianis depraedationibus siue cocertationibus, Vtpote in trium regnoru constitutos

confiniis, in imperij sui videlicet fini

bus, in quibus tanto acrius ab hostiabus laborarent, quanto longius terrarum spatia ab eius praesentia eos ' arcerent. Praeterea ciuitatem suam a

32쪽

Leucorum antea Sesi Disc. α Francorum Regibus iugiter reposciditiersis & multis machinationibus; cui damno reipub. ac suo, vexationique suorum, si dignaretur obviare, '. designaret eis Pastorem nobilem ac sapientem quam maxime, cuius streis nullas & industria sibi infensam hostium rabiem valeret propulsare. Ad , quem utique vestigandum non esset valde laboraturus, quandoquidem cleri & plebis unanimitate delectus, penes eius imperialem maiestatem consanguineus Bruno haberetur. Deo bonisque hominibus dilectus. Hunc sibi notissimum, utpote suum ipsorum alumnum, &inter ipsos a que ab ipsis liberalium litterarum ,

scientia eruditum, sine querela con-

uersatum, & per singulos gradus E

clesiae regulariter ad Leuiticum ordinem prouectum : hunc non modo cum suburbanis urbani, Verum omnes circu circa expeterent vicinae

33쪽

ag Vita S. Leonu IX. Papae, plebes, & comprouinciales Episcopi. Aut concederet ergo eis cum bene placito Dei istum aut nullum:quoniain promptu haberet illud beati Papaeh; . i. C lςstini decretum: Haleat unusquisque fructum siuae militia in Ecclesia, in qua

fluam per omnia officia transigit aetatem. In aliena stipendia minime obrepo, nee debitam alteri sibi audeat vendicare merce-j dem. Sit facultas Clericis renitendi si st, viderint praegrauari, e r quod sibi ingeri

ex transiuerso nouerint , non timeant ref

tare: qui si non debitum praemium, saltem vel liserum de eo, qui eos recturus est, δε-bent habere iudicium. Et illud domni' Leonis praeclari doctoris. Nullus inui

ris m non petentibus ordinetur, ne riuitas 'scopum non optatum aut contemnat aut oderit , π fiat minus religiosa quam conuenit, cui non licuit habere quod voluit. Contra tam euidentem & canonica authoritatem si posset eis terrena po- , testas violentiam inferre, non tamen

s Diuitigod by Gorale

34쪽

Leucorum antea Sedis hisic. 29 beneuolentiam eorum ab isto suo electo valeret aliquando auertere. Tandem igitur unanimi de praecordiali prece ipsorum moueretur Imperialis eius serenitas, & magis in hac parte attenderetur Ecclesiae D ei utilitas, quam illa quae secundum saeculupertractabat altius eum sublimare eius consanguinitas. Interea & speciales literae domino Brunoni sunt directae, quae totius Cleri,Abbatum, &

Cunctarum congregationum uniuersique Leucae Diceces eos populi taliter nitebantur desiderium seu negotium perorare. Quod viduati Pastore ipsum sibi concorditer solum delegissent, & ab Imperatore exigerent, propter omnipotentis timorem pariter & amorem nullo pacto eos inde perturbaret inde. Ac ne paupertatem illoru. cuius hactenus bene conscius

erat, abhorreret, contestabantur euper illum, qui cum esset diues pauper

35쪽

3o Vita S. Leonis IX. Papae, pro nobis factus est mec quod tanti praeconij tantaeque nobilitatis personam sibi viles & abiecti praeoptarent, maioribusque ac suis meritis congruis urbibus inuiderent, ad iniuriam ubi aliqua, quam adhuc in eo non deprehenderant, arrogatia reputaret, propter eum qui se pro nobis humiliavit usque ad mortem. Liceret eis laboris sui fructu perfrui,& versa vice a nutritio suo nutriri, quia secundu Apostolum laborantem agricolam

oportet primu de fructibus suis percipere. Consequeos enim foret, ut Ecclesia, quae tale educare meruisset, talem & sisi mereretur destituta Pastorem , qui etiam pro modulo diuinitus concesso mortalibus, illud sp ciale boni & summi Pastoris dicere

posset: Cognosio meaS , oe' cognoscunt me meae. Non vero eos lateret, quod terreni Principis pietas ad maiora eum merito consanguinitati , & compi

36쪽

Leucorum antea Sedis Epist. eitae illi conuersationis promotum ire deliberaret. Itaque .si ipsos post se clamantes exaudiendos censeret, co-tinuis precibus de reliquo caelestis Imperatoris largitatem pulsarent, ut ei caelestem ac terrestrem honorem

accumularet. Si autem contemnen-

dos putaret,quia eminentioris dignitatis apici iaculariter in hiaret , diuina aequitas contemptus illorum ultrix sic accederet, ut nec ad illum cui intendebat , nec ad quemlibet alium honorem aliquando ascendaei.

HViusmodi ergo syllabis a Do

mino Notberto tunc laudabilis vitae monacho, pridem autem fan- citi Protomartyris Stephani canoni- .co, atque I lethardo adhuc quidem 'canonico Lisceptis,qui prae sui comitibus itineris alacres & impigri exse-

37쪽

3L Vitu S. Leonis IX. Papae,cutores tantae talisque causae fuerant

. desi gnati a clero & populis: plurimo

Varioque curarum aestu uterque afficiebatur , Imperator scilicet, ac do- . minus Bruno eidem carissimus. Et Imperator quidem, quamuis gaude rei dilectionem , quam erga ipsum venerabilem Brunonem meram dc igermanam debito assinitatis, considerationeque strenuitatis eius possidebat, multorum laudibus vel testimonio commendari & approbari: non mediocriter tamen contristabatur, quia illud suum desiderium, quo appetebat illius temporaliter sublimiorem dignitatem, sentiebat praepediri. Timebat ne Deum offende ret,si Ecclesiae eius tam unanimi voto repugnaret: dolebat, si tantae personae pro meritis non responderet. Quid nic multis haereo3 in tanta fluctuatione deprehensus, per Legatos a latere suo directos omnibus ingeniis inde iam

38쪽

Leucorum antea Sedis Epist. 33 iam saepedicti domini Brunonis in

tentionem reuocare est conatuS,mo

do cossictation es creberrimas, atque depopulationes illius Ecclesiae com- memorando , & paupertatem supra modum exaggerando; modo quod in extremis imperij sui finibus urbs . illa posita, aut nunquam aut rarissime aestimaretur digna Imperatorum diuersorio : modo quod eundem nepotem suum sibi per omnia rarissimunequiret perferre aequo animo dis. gregari a se tanto terrarum spatio. Parceret igitur sibimetipsi, & tam suae utilitati consuleret atque quieti quam medullitus eum amantis Imperatoris voluntati & perturbationi: potius surda aure illos praeteriret, qui Luam ipsorum necelsitarem seu consolationem , quam eius salutem honorem pluris penderent; maxime cui ipse condignam suo generi ac me rito dignitatem instanter praeuideret.

39쪽

Verum quia multa consilia in corde viri, voluntas autem Domini fiet, ut Salomon ait, longe aliter assiciebant subditum Deo animum reuerendi

Brunonis, destinatae illi syllabae ab Ecclesiae populis: quorum unanimi& humili inuitatione, sentiebat se ad humilia inuitari ab ipso magistro humilitatis, qui Rex hominum fieri refugit, & vltro ad crucem Venit, nec immemor illius sui prioris propositi, quo malebat iugiter omni humilit

te, vilitate & extremitate contentus

Christo famulari,quam temporaliter lcum aliqua corruptela integrae conscientiae, id est quavis venalitate su blimari, quam trimodam comperCrat dictis beati Gregorij,scilicet a manu, ab obsequio,a fauore. His utique tribus pedistequis ambitio ae vaenalitatatis animaduertens Ecclesiasticas di

gnitates nimis confundi ac subrui. snec facile aliquem ab aliqua istarum t

40쪽

Leucorum antea Sedis Epist. 33 immunem reperiri, nihil tibi tutius fore credidit, quam populari electioni ad humilia se vel aduersa attrahentiassentiri, & imperiali suggestioni

ad magna vel prospera incitanti reluctari. Denique laudabile est quemquam pro Deo prospera declinare: sed multo laudabilius constat ad uersis se spote offerre. Hinc est quod

Moyses ad principatum diuinitus vo- Catus excusat, &1 e postposito alium postulat dicendo , Obsecro Ddmine Eloae mitte quem missurus es: Atque Isaias ad nuditatis ignominiam , multiplicemque passionem, nec nominatim desi gnatus,vltro se ingerit proclamando:

Ecce ego,mitte me. His ergo & aliis virtutum incitamentis successes, & oleo diuinae gratiae repletus, rectae intentionis flammam tanto spargebat alacrius,quantὀflatibus carnalium aE ctionum impellebatur acrius. Fie- .hάtque ut illa, dissuasoria aura a Cae-

SEARCH

MENU NAVIGATION