De curandis hominum morbis, epitome praelectionibus academicis dicata

발행: 1797년

분량: 534페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

381쪽

CATARRHUS. ' ia

succedentes, liberantur. Hinc in simplici, nee febre, nec dolore fixo , vel dyspnoea stipato catarrho , res ipsi naturae committi, ac illis , quae culaneam transpirationem .intercipiant , aut stimulum localem adaugeant , solicite evitatis , tenuiori sub victu , potuque tepido ,

tempus, quo sponte solvatur catarrhus, exspectari sine artis quovis alio conamine potest .

Sunt adeo, qui, loco potus tepidi, diapnoici, ad frigidae, ipsiusque glaciei ad usum in catarrhis, non certe ob aliam , quam quod saepe haec ipsa transpirationem eXternam promoveant , az phlogosin localem incipientem hinc inde dispellant, cum succesSu confugerint. Sed, quotiescunque febris, aut gravius symptoma catarrhum comitatur , habito ad indolem istius , ad morbi causam, ad partem affectam , ad habitum aegroti, et ad anni constitutionem respectu, artis sine mora adhibendae necessitas urget . Rarum est , corFetam tam violentis symptomatibus, aut febre conspicua incedere: sed interdum haec utique subintrant ; atque inflammationis ad nares , ad sinus frontales, maxillares , signa et abscessus metum futuri manifestant . Hoc in casu videndum est, quae febris phlogosin localem comitetur; ac si indolem vere inflammatoriam

382쪽

agnoscat , ad regulas iam traditas . 6.

a. 7 I. 93, 12 P. ), in casu vero se bris nervosae, ad principia e pQsita ff. V 4. - 96. ), tractanda est . Vapor aquae vel solius , vel cum aceto remistae, naribus, nisi penitus obstructis, attractus , hoc vero in casu, az in illo phlogosis ad fauces extensae , balneum oris ex lacte tepido , malvae deco cto , praeter alia potissimum conducunt . Devicta localis instam mationis formidinei, mor-hus sibi ipsi, prout diximus , committendus

est. Si forsitan tenacitas pituitae excretioni resis at , tunc Vaporis , aut mannae in aqua, S Iuta , per nares attractio. hanc ipsam solicitat. Sternutatoria aliquando hic opem praestiterunt , sed ob incertam ac facile justo majorem actionem, non satis arrident , medicamina.

Jam facto ad nares internas , vel ad sinus frontales, maxillares, abscessu, hic ipse , ne ossa subiecta corrodat, quam prompte fieri id potest, Chirurgiae ad leges, pure contento liberandus, vel materia purulenta, ichorosa sinu frontali, maxillati inclusa , educenda est .

Perforatio sinus frontalis mature et caute suscepta , ratione et experientia fundatur. Pus , in antro maxillari detentum, nunc dente mo-

383쪽

CATARRHIS. I 39

lati, qui hunc ipsum attingat , uno vel, alte

ro, imprimis carie praesente, e tracto, let sectis, quae antrum investiunt, membranis, forsitan adhuc integris, nunc, vel ad alveorum radicem , Vul ipsas ad genas' 'vel palati ad fornicem , loco scilicet maxillae magis prominente, inciso, educitur . Ossis maxillae cum dentibus tribus a carie affectae portionem sat magnam separari curavimus ri quo facto , aegro ta liquores assumptos ex ore in antrum, et ex isto per narem cum impetu projicere per jocum solebat , et tandem hoc a vitio perfecte convaluit. Sed ostium, quod ex antro ad nasi cavum in sanis patet , frequenter a praesen 'te inflammatione obturatur; nec facile, ut aliqui proponunt , injectio ipsas per nares haec

in antra apud omnes perficitur. Quo loco sinus maxillaris morbo se cum oris caUo communicat , eo ne ciborum , sub esu , portio penetret, cavendum est. Si ulcus cum carie , vel carne fungosa', hoc in secessu nascatur , haec artis chirurgicae auxilio curentur oportet .

Quae, ex caugis virulentis, ipsis in naribu Iodaena se prodit : ea quanto tyus internis, Virulentiae specifice oppositis, impugnanda, et simul externis remediis solicite tractanda est 4.

Inter lata , mercurii corrosivi diluta solutio ,

384쪽

t 6 CATARRHUS.

ac tandem summenta , potissimam hic laudem

merentur . t

Ad branctum catarrhalem quod spectat , is eadem , ac cynanche hujus indolis, ratione f. 178. ) percurandus ; ac si sorte phlogosia

intensior accedat, ut mitior cynanche larFugea f. 179. ) tractandus est. Vapores aquosi hic iterum egregie conducunt , et collectam ad la-ryngem pituitam resolvunt , rejectionem facilitant. Quas olim syrupo de e simo virtutes in raucedine tribuerunt, . hae non alio iquam caetera, quae fauces lubrefaciunt , obducunt, et ab acri sero quodammodo defendunt, fundamento nituntur. Linimentum volatile cum

tinctura cantharidum N. LXII. laryngis

regioni illi tum , aut vesicans emplastrum hule ipsi impositum, in casu latentis rheuma ticae, aut alterius, ac redinis conveniunt. In catarrho fronchiali , ut in caeteris speciebus, ' sed , ob maiorem pulmonum nobilitatem , scrupulosius, iam traditis generalibus praeceptis inhaerendum est . Humanitati non parum exitiosa fuit vulgaris , ac si Venaesectio in catarrho ubique noceret, Opinio. Haec quidem in casu febris catarrhum comitantis nervosue, aut gastricae , experientia plerumque fundata est , ac si vires deesse vi-

385쪽

deantur , aut laxitas pulmonum constituat habitualis causam catarrhi , subministrata vesnaesectio catarrhum , dyspnoeam augere, vel ad pulmonis tubercula aegrotum disponere valebit di sed frequentius, in juniori praesertim

floridaque aetate , inflammatoria catarrhi febri lis est indoles ; et omissa cruoris , fortiori sub malo, detractio, aut calefaciens adhibita methodus , aegrotantes in peripneumoniam haemoptosin , aut et phthisin praecipitant. Vix

interim tanta hic urget, ac alibi, sanguinis copiosius emittendi necessitas , nec facile catarrhus , ut Vera pulmonum inflammatio , per

solam Superatur lanceolam : sed certe naturae Vires, certumqUe tempus, ut in uarium ,

sic bronchiorum in catarrho requiruntur ; sub

quibus stagnans in folliculis mucosis pituita , mobilitatem, expelli ut possit, adipisci , vel

stimulus a pectore revelli , az impetus humorum a pulmonibus in cutem derivari, aut forsitan illud ip um , quod pulmones irritabat , per cutem sub aequali blandoque sudore separari queat. Quidquod non raro, leviori ac recente sub malo, vel et in ipso catarrho epidemico , dia phoresia per haustum salinum 'pulveremque Dorueri, aut refractas tartari emetici doses, per

386쪽

CATARRHUS.

potus tepidos ex floribus sambuci et ex malva , vel thapso verbasco, vel hordeo paratos

Promota, aut Vappr aquae per fistulam ad

pulmones aliquoties in die attractus, ad bron chiorum catarrhum sussiciant f Vel et frigida

epota apud alios suffecit, ac Sua , per stoma chum, pulmonum, aut cinis in nervos actione stimulum a bronchiis abegit, mutavit, ac breuiori temporis intervallo , contradicentescholarum theoria, catarrhiam dissipavis. Sed maximas hoc in morbo laudes remediis, quae bechica , pectoralia dixerunt , tribuendas esse crediderunt, qui specificam his ipsis in pulmones virtutem adscribere nequidquam dubitaverant . Haec inter medicamina , tum illa , quae blanda mucilagine instructa sunt ac similis farinae syrupi, vel et pinguia, oleo- Sa , - tum contraria his ipsis stimulantia , ex squilla marina, Oximele imprimis scillitico, ex gummi- ferulaceis, gummi ammoniaco, ex kermete minerali, aliisque , numerata fuerunt. Haec iterum theoria, neglecto caSUum, sub quibus haec profuisse videbantur, accuratiore examine, quam plurimis damnosa evasit rei cum a pinguibus oleosis persaepe ventriculus

apud illos laederetur ; apud istos, praesente jam phlogosi, ex novo stimulo admoto, uon ali-

387쪽

CATARRHUS . a J

ter, ac de ipsa peripneutrionia monuimus f1ρ3. ), inflammatio membranae mucosae bron-ehiorum non parum augebatur. Saepe istius , a membranae, quae fauces obducit, assectione descendit, et a dulci mucilagine vel oleo sedatur irritatio ' vel quae nauseam, ut squilla, hermes , emetica, inducunt , per consensum ventriculi vel pectoris in nervos, Vel in cutem operantur, non Virtute specifica pectoris pituitam incidunt , resolvunt ; sed saepe ob stimulum , quem nimis iam augent, puriformise0piam liquoris in bronchiis augere, et eX-

pectorationem supprimere cernuntur. -

Varia hinc et hoc in catarrho medendi , atque nunc debilitans, nunc excitans , pro febris , causarum, aegroti habitu, diversa est ratio . Vomitorium interdum , sub certa inflammationis verae in bronchiis absentia, sub morbi cum saburris complicatione, sub pituitae collectae copia, tenacitate, vel debilitate, quam ut expelli haec posset, majori, sub tussi habituali, ac sub ipsa pulmonum tabe pituitosa , egregie conducet : sed tutior plerumque in catarrho aucto, praemissis, quae ob febrem , aut ob localem affectionem requiruntur, auXiliis, est haustus salini cum refractis tartari emetici, aut vini antimoniati dosibus, usus; nec

388쪽

raro tussis nocturnae cum fructu per optum sopitur ferocia .

Sub iussi diuturna , quae senes, laxosque homines divexat , antimonialia non minus , quam polygalae infusum amarae, gummi ammoniacum aceto scillitico solutum , si aere herpeticum, vel aliud subesse videatur ;vesicans, vel ulcus artificiale , potissimum conducunt. Similia in tabe pituitosa pulmonum, sed simul roborantia ex cortice parata, Victusque nutriens , equitatio , itinera maritima , vel sub coelo sereno ac altioribus in locis in- istituta, interdum , ut diximus, emeticum, fumigationes aromaticae, indicantur. Si periodica catarrhi natura, aliaque, eundem ad intermittentium familiam spectare docuerint: ex cortice, ut in istis, porrecto, medela est.

389쪽

MEDORRHOEA. . uel . Consideratis membranae mucosae ,

via; aeri hauriendo dicatas obducentis catar-ν os ς affectibus ff. 3C4. 3Ia. , ad eos, qui, non absimili mechanismo, pudendorum mucosa intimaque velamina frequenter prelien-idunt, et Medorrhoeae , seu fluxus pudendorum , generali sub nomine compellari merentur, de-iscendimus .f. 318. Est vero me lora oea , Vel Seri, mu-ici , vel puriformis praesertim, sanguinolentae naterdum , materiae, ex verendis morbosa , et cum variis, vel ex phlogosi praesente , vel ex partis impedimento, vel ex humoris jactu- ara , vel ex lege consensus oriundis symptomatibus incedeas, distillario. Lb. V. Κ

Transitio, D finitio.

390쪽

MEDORRHOEA.

f. 319. Varias profluviorum hoc geaus 3i7. ) , et quas scholae passim illuc divergo sub nomine demandant, species agnoscit. Vel enim sexus vis dis nunc eae glande, ejiis deur

viciniis, nunc ex ano, mucum , puriformem humorem, praeter ordinem naturae eructat ; vel sexus sequior nunc dictis ex viis et illi communibus, nunc eX sinu, labiis genitalium, nunc ex vagina, nunc ex utero, pitultosum liquorem foede profundit ; vel 'hare ipsa ex causis diversis f. 632. ) pro pullulans

aegritudo nunc celeri, nunc lento decursu absolvitur; atque ob istas, accidentales certe magis, quam ob constantes validasque rationes, ut mala inter se distincta spectari, atque nunc gonor-

rhoeae , blenuorrhoeae, vel acutae, vel chronicae, nunc fluoris albi, leucorrhoeae, i nunc haemor rhoidum albarum denominatione aut salsa, aut morbi sedem , materiae excretae indolem, haud satis exprimente, venire solebant. Ut rectius in hisce procedamus, hunc morbum distinguemus ratione loci , ex quo scaturit, in internam , scilicet urethrae, vaginae, ac recti intestini, in externam , ut puta, glandis apua viros, apud feminas, labiorum, aut sinus Vulvae, ratione causae, in primariam , mechanicam , phlogisticam , atonicam, contagio-

SEARCH

MENU NAVIGATION