De curandis hominum morbis, epitome praelectionibus academicis dicata

발행: 1797년

분량: 534페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

471쪽

MEDORRHOEA. 227

pericula, ob deformitatem perpetuam , et congressus impedimenta futura, vix unquam , ae certe minus, si ipsa gangraena accesserit, admittendam esse censemus. Si forte , ablata

iam praeputii phlogosi , ulcera sub illo haerere videantur: tunc mercurii sublimatii grana aliquot , in aqua distillata soluta , ter , quaterve in die, injiciantur; vel si longioris . callositas praeputii extremum ad limbum, ne reduci hoc possit , impediat , hujus partem velamenti circumcidi juvabit. In phimosi chronica , cum tumore praeputii, scarificatio istius frequens, moderata, obstacula solvit.

f. 5 i. Paraphimosis f. 526. ad curam

quod spectat, in ea , ne senis stranqui et Ur , et glandem a gangraena mox corripiendam amittat, ne lolii quaevis supprimatur eXcretio, festinandum est. Coles igitur, erectus, ad glandem, a manu, cui nivem, aut glaciem subtiliter eontusam imposuimus, aliquo modo comprimendus, vel saltem frigidae cum glacie, et saturni extracto remixtae , immittendus est: quo saepe praesidio praeputium super glandem posse protrahi, contingit. Si spasmodica magis constrictio esse videatur, ad opium sine mora Vestieadum est. Si res minus succedat , tunc

472쪽

ad regulas chirurgicas praeputium sine mora, quot in annulos post glandem vitiose con

tractum est, ne corpuῖ caVernosum unum vel

alterum laedatur, ac tumori varicoso concubitum impedienti locus sternatur , incidendum est. Si forte glandem gangraena prehenderit :haec raro cavernosa ad corpora, firmiori tegumento celluloso instructa, penetrabit ; sed vel sponte, vel facili negotio, glans tota separabitur. Hoc praestito, ne urethra, ut docuit exemplum, concrescat, per fistulam eidem immissam, cavendum est. Interimigangraena, paraphim OS in sequente, ac partem cellulosae , quae corpora cavernosa investit, consumente , penis chronica curυatura originem aliquando agnovit. In chronica, mitiori scilicet,

paraphimosi , ut ipsa in phimosi f. 5 o.

scarificationes praeputii conducent. C. st 1 ad . re- f, 3 2. Consideratis stadii medorrhoeae in-Πammatorii symptomatibus *f. 337. 3 I.), ad illius, quod relaxationis appellavimus f. 328. ), curam descendimus. Haec vero in plurimis ab ipsa natura absolvitur. Nunc igitur , si quid de solito illinc victu detraximus, vel si, ob febris praesentiam, anti

Phlogisticis, ac potui paulo magis indulsimus:

473쪽

;ub fuga veneris in longum tempus continuanda, diaetae rigorem pro gradu stimuli minoris imminui, ac methodo debilitanti, ne chronicam

profluvium hoc indolem , quod in feminis

prae viris timemus, assumat, renunciari oportet. Si totius debilitas systematis aut morbum praecesserit, aut inquietas ob noctes, ob dolores violentos, ob victus tenuitatem, ob humoris mucosi jacturam, sequatur: tunc, ultimi

sub fine huius stadii, praeter cibos nutrientes cum vini portione liberius porrectos, ad corticis vel frigidum infusum , vel decoctum ascendimus . Sed plures, hoc a morbo , localis modo, in genitalibus, debilitatis, laxitatis, sensibili. etatis morbosae reliquiis, laborant ; atque hinc localibus magis vel solis , net corroborantihus universum systema superadditis, remediis indigebunt. Per gradus igitur ad ista veniendum : genitalia frequenter eum frigida in viris lavanda , in seminis simul eluenda sunt . Si longius, quam par est , profluvium continuet , injecti in urethram, vaginam, aque

calcis recenter paratae, solutionis cum opto ,

vel solius N. LXIII. , vel superaddito sac-

charo saturni N. LXIV. , nunc utique tentari sinae ullo discrimine potest: qua certe sub methodo , brevem in sat multis, nec tam

474쪽

longum In aliis, morbum sistit medorrhoea ,

e praecipitis non incurrimus curae pericula. Ex ulcere venereo pendentem medorrhoeam, vel cum, luem adesse, Symplomata testentur,

adhibito mercurio, ut hanc ipsam, et quod reliquum est , exposita vix methodo , tra

est methodus . Tepida semicupia in femini maiorem, quam in viris, in stimulo frangen do utilitatem manifestant ; ac potior est, vel sub ipso stadio inflammationis , injectionum cum emollientibus , vel cum lacte,' emulsione Arabica in vaginam, sine impetu iactarum, quam in urethram, Ieniendi facultas. Venam tundendi rarior hoc sub morbo apud seminas necessitas habetur ; nec potus quantitas siti maior, quod vaginam saturatior paulli spei urina non allidat ac irritet , et quod maior genitalia post emissam urinam lavandi concedatur facilitas, requiritur. Sed, ut communior hoc in sexu medorrhoeae acutae in chronicam est transitus , ita fere majorem AElaxationis

in illa , quam inflammationis , stadium et

475쪽

s tentionem Medicorum sibi exigit. Hinc se a l. lecto tunc temporis, sub majori corporis ae animi quiete , mulier committat; ac, si fortet majores fluxum sanguinis nervorum turbae comitari consuescant , has cum opii portione componat. Tardiori, a cessante iam phlogosim edorrhoeae , cum externis f. 3 a. ) medendi , melior , absoluto a diebus iam tribus aut quatuor menstruo, habebitur occasio. . Facile fortiorem vaginas, quam urethra Virorum, opii, vel sacchari saturni portionem admittet. Sat profunda sit, ac saepius in die, praemisso cum aqua simplici vaginali clystere , instituatur indicata adstringentis solutionis injectio : quam

supino in situ mulier per aliquot minuta re-rinere conetur, appropinquante vero menstrUaperiodo prorsus omittat. f. 5 . Habito, ad causas respectu, non aliter , quam acuta urethralis, vaginalis me dor-

dum est muci puriformis ex ani locali affectu inductum profluvium. Haemorrhoides mucosax , ut Vocant, easdem, quas sequenti de sanguineis profluviis libro trademus, ad regu las moderamur et sanamus. Similiter de te-zezmo, ac mucoso ex vermibus recti intestini

476쪽

232 MEDOR RHOEA.

profluvio, tum de illo , quod ipsam dysenteriam insequitur, alio sermonem transferimus . Si ex acri, vel a contagio , recti orificio admotis, irritatio ac phlogosis oriatur: nisi ulcus venereum, quod specialem sibi curam exposcit , hic lateat , tunc, positis circa anum hirudinibus , vasorum repletionem moderari , alvum cum oleo assumpto laxam servari , ac, istimulo fortiori sublato , ex emulsione Arabi- ea iniectiones institui oportet . Cessante iam phlogosi, et profluvio in longum decurrente, externa , quae in medorrhoea vaginali commendavimus f. 3 3. ), remedia adhibenda

sunt . Feminam cum felici curationis eventu tractavimus, quam, eX Suppressa cum adstrina

gentibus medorrhoea vaginali , impuro concubitu contracta , mox similia illi ad anum symptomata , et neglecto , a duodecim iam annis , feroci hoc incommodo, recti intestini indurati pertinacissima , et faecum , nisi di fluentium , excretionem protinus nunc impediens constrictio afflixerant . Frequentes, sed parvas, ex lactis cremore dulci, injectiones ti-pidas in anum institui, butyrum caccao eidem intrudi, posthinc vero agarici frustula praeparari , ac post ista cereolos sensim sensimque maiores immitti curavimus, ac fere naturalem

477쪽

hae methodo habitum extremo intestino conciliare potuimus. Nec ad ipsam vaginam , imprimis vero externum ejusdem ad ostium , huius exitus medorrhoeae, imprimis recidivae , cum ulceribus conjunctae , in duritiem parietum insensilem , ac virgineam angustiam , desunt eXempla. f. 3 3. Sub externa medorrhoea f. 33I.), 'non seposita causae, quae morbum induxit , ratione , potissimum in munditie partis assectae studium ponendum est. Hinc fotus aquosi, demulcentes, emollientes locis a phlogosi correptis admovendi , ac similia , sub longiori praeputio injicienda sunt. Dissipato 'cum istis stimulo, ad externa , quae robur infractum restituant, majorem partis sensibilitatem corrigant, imprimis ad ea, quae f. 5 a. adduximus, fortiora paullisper, remedia maturius pervenimus. f. 3 6. Qua ratione chronica , ex acuta descendens medorrhoea f. 332. praecavenda, curanda sit, partim iam diximus *f. 5 a. --3 3. ) Quod si proposita iam methodo superius esse malum , docuerit eventus ::unς potissimum, an ulcus , vel, cum rarissi- Exulcere.

478쪽

me hoc adsit, exulceratio superficialis , In ure

thra lateat, inquirendum est 3. 333. ). Est

interim sua et huic rerum aspectui sallacia , et exquisitam longamque saepe locus sub me dorrhoea acuta assectus, sine ulceris praesentia, sensibilitatem, 'ut novimus, conservat;

nec aut puris, ichoris, ab humore puriformi ,

in cryptis urethrae mucosis stagnante, tam facilis est distinctio ; aut sanguinis pauxillum in illo conspectum, continui laesionem sat certo confirmat. Quod si etiam de ulcere securos nos esse iubeat diagno Sis .' an Veneream, Seu malignam , hoc ipsum , an vero benignam modo indolem foveat , priusquam si is symptomata. compareant, . haud satis cori tat; vel, si forsitan constaret , mercurialium tamen usuῖ internorum, nisi viru iam in corpore evoluto, per inieci. proficuus haud foret . Interim injectio mercurii corrosivi N. LXV. ) , non quidem spe rimi , ut vocant , sed ulcus depurantis rem dii virtutem promittit. Si hoc ipso, frigidae , vel ipsius glaciei, frequenter ac brevi tempore anteriorem ad' urethram applicandae , per usum , molestum. non cesset profluvium : tunc aut spiritus vini rectificatus cum aquae sex Vel Septem partibus remixtus, aut vitrioli solutio

N. LXVI. ), vel et corticis quercus juni

479쪽

ris, ex diluto tandem ad saturatius veniendo, decoctum, aut lapidis caustici solutio LX VII. ), aut myrrhae liquamen , cum tiniactura Thebaica, saccharo saturni et aqua N. LXVIII. ) , per longum satis tempus , sed maiori sub cautela, adhiberi merentur. Interdum rhabarbarum ad dosin, quae alvum vix moveat, vel et balsamus Copaivae, terebinthina, apud visos, per quorum Urethram remedii vis penetrat , exhibita fuerunt. Vel ipsa

cantharidum tinctura, qua tamen vix uti hoc in casu vellemus , sine laude non suit . Iacasu sensibilitatis ad urethram morbosae, potissimam ex opii vel sola N. LXIII: ) ,

vel iuncta cum saccharo saturni N. LXIV. , solutione actionem speramus. Ab internis, hoc sub malo , nisi debilitas universalis subesse videatur, exspectari effectus haud potest. Olibani, hoc sub statu laudati, experimentum hucusque non fecimus.

Nec minor est virtus cereo ortim, vel et sy- Per eereol.

ringis ex resina elastica paratae , tam in ca-au, quo uisus latere suspicamur, quam imprimis si laxitas urethrae, profluvii causam sor- mare videtur . Jam sola interdum equitatio , et inducta per istam moderata perinaei concussio, ' vel et vini abusus, aut novae me-

480쪽

dorrhoeae susceptum contagium, phlogosin acu tam in urethra revocando , longaevae finem imposuit medorrhoeae. Parum refert, quae demum cereolorum, qui singuli tantum me aianico in urethram stimulo agunt , ac eandem comprimunt, extendunt, eligatur compositio; modo gradatim a minoribus ad maiores ascendi, ac eosdem , laesionis sine periculo immissos , tempore Sensim Sensimque longiori in urethra non modo relinqui , sed et ad ventrem firmari curemus . In vesicae cavum delapsi , et calculo crystallino pro nucleo servientis, cereolis in museo pathologico Servamus exemplar.

Sed ad seliciora huius seculi inventa , vix dicti cereoli, vel ex resina elastica cylindri ,

catheteres , cum Vel chronica medorrhoea, velarinae discultas, suppressio, non ex Urethrae aut phlogosi, aut spasmo, sed ex mechanica ejusdem angustia , nascuntur g. 333. , licet morbum radicitus vix tollant , numerandi sunt. Sub ulcere, fistulis urethrae, perinaei , sub prostatae tumore, abscessu, ac pendente ex istis ischuria, saepe unicum in hoc summo subsidio solatium habetur. Si vel minor, quem maioribus semper praemitti oportet , cereolus urethram haud penetret : tunc musica inter-

SEARCH

MENU NAVIGATION