Ioannis Columbi Manuscensis, ... Liber singularis. Quod Pius quartus non damnauerit haeresos Romae Ioan. Monlucium Valentinum & Diensem episcopum, neque Pius quintus damnationem eius à quarto Romae latam promulgari curauerit in Gallia

발행: 1651년

분량: 28페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

11쪽

6 Ioannes Monlucius non est

aduocare sibi autores illius quae profecto in medIa Gallia id in regis oculis fieri debuit, promulgationis edicti aduersus episcopum regi carissimum , Omniumque ipsius consiliorum participem. . Inquies: rei a pontificibus Romanis gestae quos

autores afferas certiores iis, qui de ipsorum vita scripsere Romae, ubi sedebant, aut in regionibus urbi per Italiam proximis ὶ putas ante illi.quam scriberent non attente singula cogitasse ; non vidisse ipsos scribenda, vel ab iis qui viderant non accepisse ; non ad cetera, quorum oculatos testes habere sibi non poterant, veris seu tabulis seu argumentis peruenisse profectb tanta est Pontificum Romanum maiestas, ut de iis falsa dubiaue qui mandat literis, suam magis stultitiam , quam illorum ornamenta ponat in libris. Hic ego nolim agere summo iure, neque infinitam hominum nostris temporibus scripturientium multitudinem eXagitare, aut etiam ostendere in libris de vita virorum prineipum scriptis saepenumero peccari amore aut odio ; cum res in summo illo fastigio gestae non possint ad nos descendere, nisi plurimos seu homines seu populos multiplici vel opportunitate, vel damno contingant. Age quis patienter audiat dicentem suscepta a Pontificibus Romanis aduersus Mon-

luctum , maxime ubi in Galliis facta fuissent publici

iuris, ignorata a Valentinis Diensibus, quorum ille fuit antistes ; a regibus Francorum, qui virum habebant in comitatu consistorio; a Gallis proceribus, quorum nonnullorum ex summa regum gratia b Pςxpς,, d

12쪽

perpetuam inuidiam est passus:a Francis denique omnibus quorum certe aliquis unus, ut aliud non afferam , inuolasset in Episcopatus Valentinum &Diensem.Vniusne Gab viij, aut vero Catenae,quia scribe- rbant de vita Pij quinti, interfuit scire damnatusne fuerit Romae a Pio quarto Monluctus, & Pij quinti mandatis habitus pro damnato in Gallia;no plurium clarissimorum virorum, qui ad Episcopales infulas

toto regio comitatu frequentissimi anhelabant, ut ex edicto Pontificio vacuas tenderent occupare; non Caroli regis,qui utrumque illum pontificem pro solita nostris regibus pietate venerabatur, Sc pro temporum grauissima ab Hiagonotis iniquitate colebat insigniqnadam dc praecipua religione, ut a suo Comitatu dimitteret hominem litercseos ab ipsis damnatum; non denique haereticorum, qui tanto nomine gloriati maximum ad suas res momentum ex summi viri ad se accessione factiim sensissent. Quid 3 si ab illis diligentissimis scriptoribus petam , Vnde rem habuerint,quis e consistorio pontificis Romani, mediaque Gallia uniuersam ad ipsos detulerit,putas illius & grauissima ea est allaturos autorem Θ certe in libris suis non posuerunt vel unum testem, eX quo aliquam fidem hactenus inauditae conciliarent: ut ad insignem scriptorum confidentiam stupere satis non possim, qui volunt sibi unis hominibus exteris, ta-

Cente omni Gallia , credi a nobis de re gesta in ipsa Gallia. Sed doctoribus Italis , ut in Galli praesulis snegotio licuerit ignorare innocentiam episcopi Del- C phinatis,

damnatus haereseoS.

13쪽

8 Ioannes Monlucius non est

phinatis , ab alio quopiam viro, fortassiis etiam Gallo , excogitatam haeresim achaereseos a pontifice

Romano damnationem accipere, acceptamque mandare literis: Spondano quoque licuerit ex Italia testes uniuersa Gallia tacente sibi sumere rei in ipsa eadem Gallia gestae. Profecto si totam a tuis fontibus repetamus , inueniemus Pium quartum egisse quidem

Romae de fide Monlucij episcopi, sed post inchoatum , inaudito viro maturatum iudicium destitissea ferendo edicto, omnemque causam aduersariorum inuidia & odiis ceptam , agente Carolo rege omnino euersam fuisse. Vide quam certus veritatis ad dicendum accedo : possem multos neque leues adhibere mihi testes, placet Vnum tamen adducere , cui neque Spondanus negare fidem audeat 3, Spondanum ipsum habeo autorem eorum quae dixi. ita scripsit anno decimo tertio supra millesimum quingentesimum sexas gesimum numero vicesimoprimo. Pius quartus pontifex zbi primum auditest de pace Vassica, culpam in car- , alem Castitionuum qui deposito nomine episcopi comι- tem se Te ouacensem nominabat, s in nonnutis alios episcopos harsisseus ectos coniiciens, deciale dedit mandarum septimo idiis Aprilis cardinalibus S. R. E. inquisitoribus generalibus, ut quoniam audisset nonnullos etiam praelatos in errores hareticos prolapsos esse, omnes m*gulos eorum, etiamsi episcopali vel cardinatatus dignitate praediti essent in locis ubisecta Luterana inualu fiet, ad quos non adeo tutus accessus esset habitarent, proceden-tra eos citarent Roma, vel in confiniis oppidorum Ecclesia,

14쪽

damnatus haeres eos. 9

ad comparendum personaliter ad certum diem; Ss non

comparerent , procederent usque ad sententiam, quam ipse in colintoriosecreto pronuntiaturus esset. uuod mandatum exequentes cardinales, e ricto citarunt quosdam episcopos ad eluendum crimen haereseos, &c. In literis Philiberti cardinatis Burdetaerj traditur in constiporto diei vicesimasecunda Octobris praesentis anni cardinalem Alexandrinum magnum inquisitorem, Ecc. Conclusisse in condemnationem m priuationem Valentini, dcc. Burdetaerio autem qui aderat pro omnibus intercedente , quo que de ijs certiosactus esset rex sarolus , ampliatum esse a pontifice , dcc. numero autem quinquagesimo : Henracus Clutinios Ose ius regis legatus, & regis mandato

agens perurcit tandem, ut iudicialia contra episcopos acta, cessarent. Haec Spondanus: quae si sunt Vera, certe ipontifex non damnauit haereseos Monluctum , cuius

iudicium in medio cursu sustinuit. Anne ergo tibi videtur is esse ille historicus, qui insequentibus asserit tuna fuisse damnatum,& eius damnationem postea promulgatam in Gallia 3 scilicet hoc voluit dare

Catenae &. Gabutio hominibus Italis, ut contra omnem Sc Galliae, de suam fidem scriberet. Sed quae res mouit pontificem ad incipiendum illud iudicium 3Audiuit de pace Gallica, loquitur Spondanus, s culpam in episcopos haresis sus ectos coniecit. Audio : verum

quid hic haeream, timidique nautae in morem fugiam alto me committere, & littus legam in glorius 3 nulla hiems timenda, nulla procellarum vis : firma sunt latera nauis, certa sibi tabularum compage S. age, . C a. omnia

15쪽

io Ioannes Monlucius non est

omnia disputationis vela pandamus. Hoc Romanum omne iudicium etsi a pontifice non semel alias sutomnes historici habent) suboffenso Gallis exercitum

est, ego tamen non dubito longe alios ab ipso autores habuisse. Nam pax Hugonotis a Carolo rege data anno sexagesimo teletio mensis Mariij die tertio decimo est ea scribente Spondano , quae fecit ut de accusando haereseos cum aliis praesulibus Monlucio pontifex cogitaret. itane vero λ o rem summo Christianorum pastore dignam & pietate, quam & omni vitari nomine etiam praeferebat Pius quartus i scilicet nunquamne ante illam diem, aut vero post Carolum, non irato neque indignante pontifice reges nostri pacem Hugonottis dedere t non , puto, pacem oderat Pius, qui Christum , cuius locum in terra implebat, nouerat hominibus cum nascebatur dedisse pacem,& angelorum vocibus fecisse publicam. At quae paxilla: nociva certe erat Ecclesiae aut Galliae, ut pontifici Romano displicuerit, ic visa fuerit inita non sine culpa suosum autorum Z Galliae potius & Ecclesiae Gallicanae omnino necessaria. Franciscus Guisiae dux

Vnus maximc omnium utramque consiliis Ec manu

vir suorum temporum fortissimus iustentabat. Is morti promimus, referente Dupleixio, anno sexageissimo tertio numero decimo septimo magnis precibus egit apud Catamam matrem regis quae publica moderat tur rei , ut regnum pace componeret, baberetque pro hostibus f turbamentis imperi, Gallicani eos omnes qui ipsam

abiicerent. Et vero Hugonotti miscebant omnia per

16쪽

damnatus haereseos. U

uniuersam Galliam ; Anglos non paucarum Sc omnino necessariarum arcium iam inuasores in belli aut potius ut arbitrabatur) praedae societatem vocaverat, plurimas late de populabatur prouincias;ductitabant exercitus non inferiores regiis Guisium a me modo laudatum manu Poltroti nebulonis occupatum peremerant : quis in illa non turbatione, sed ruina imperij dc religionum reiiceret pacem ὶ ut non difficile sit videre quibus ea displicuerit, scilicet non Pio pontifici quarto, sed hontibus-turbamentis imperj Gallicani, ut loquebatur Guisius dux, dc iis exterorum hominum qui antiquo gentis nostra odio e Gallorum clade Cogitabant crescere , optimoque pontifici res prorsus aliter quam habebant, cum perpetuo Gallici nominis conuitio, recitabant. Sed hoc postea magis ii aperiam, dc fusius exequar: nunc amabo si per haereticorum vim & potentiam necessaria regno & Ecclesiae pax non erat, quomodo addebatur referente Spondano sic apud Francos inualuisseIecta Luterana ut ad eos Ecclesiasticis iudicibus non aho tutus accessus esset λ o exterarum gentium aduersus Christianissimum regnum fraudes sibi semper contrariasi si nescis sentiebamus pacem necessariam nobis esse, non quia sic omnia euertissent Hugonotti , Ut suus non

esset locus sacris iudicibus, sed quia Germanis Sc Anglis auxiliaribus exarmandi erant. Ipse Carolus rex Pio quarto pontifici, Ferdinando Germanorum imperatori, Philippo Hispaniae SI Maximiliano Romanorum regibus, ac Philiberto duci Sabaudiae de ca per D legato S

17쪽

iae Ioannes Monlucius non est

legatos agentibus respondit scribente Belcario pacem qualem qualem potuit iniisse, ut externi adde, & haeretici in milites e Gallia pellerentur. Nam quid asseram ce

te ros Gallicanarum historiarum autores Zaccipe Vnum

Belle restium : ita scripsit I. s. capite 99. Edicium de pace promulgatum fuit ob necessarias causas totum scilicet

regnum externu militibus plenum reat, qui depraedabantur populum tanta vi, tamque certo ac publico furore , Ut neque negotiatio, neque opificium, neque ipsa agrorum cultu ra cuI quam ferme libera esset. Atque igitur vehemen-tcr pupugere Carolum regem istae aduersariorum peros potarificis voces, sicuti legere est in mandatis quae suo Romam legato dedit. Vt enim cetera praetermittam , scripsit magnam sibi Christianissimo regi, magnam Christianissimae Francorum genti iniuriam fieri lc insignem calumniam inferri, cum dicitur non licere in Gallia sacris iudicibus quaerere de episcopo tum haeresi, neque tutum ipsis ad eam accessum esse: quasi rex vel faueret, vel obsistere satis non posset reis ; quorum hoc imbecillitatis esset summo Christianorum regum indignae, illud etiam Franco nomini , quo pontifices Romani aduersus hostes suos hactenus stetere , non ferendum. Sed enimVero quis igitur ad Pium quartum detulerat sacros iudices non, posse lege agere in Gallia sine vitae discrimine Z quocumque enim is animo fuerit aliquando contra ipsam, certe numquam ego quidem crediderim aut cogitasse aut inferre Francis tam insignem calumniam voluisse. An o Gallia ipsa trans Alpes penetram

uerat

18쪽

damnatus haereseOS. I9

uerat, & ad pontificem ferentibus cisiis peruenerat

nuntius ὶ verum a quo Hugonotisne Znon puto : an a

Catholicis λ minus crediderim:contradicente Carolo rege aliunde profecto Romam delata esst accusatio. Vnde vero putas prodiisse ξ unde i Vtopia, inquies, i fortassis aut Lusinia, certe non nobis inimica regione, quae fidei Christianae sanctitatem amabat in nostris episcopis, Sc omnes ab iis errores depellere Contendebat. Itane vero errores depellere ab episcopis 3 te hominem caecum reique gerendae ignarum, si credis cum tempora sic postulant, Vt hoc fiat, vocandos Romam e Gallia ad iudicium. Audi Carolum regem: quis enim tanta in re mihi mage certus autor Nunquam factum vidimus, inquit, neque et is retro temporibus commisit Francorum gens, ut qui nostro huic imperiosisbiiciuntur, Roma jeu ipsi per se, seu etiam per alium flarent in causa mei violata coram eius quotoribus. Et alibi. Nostris etiam temporibus cause episcoporum agitata sunt in Gallia, 'Toncheris episcopi Parisiensis, Apamiarum episcopi, s Angesti episcopi Noviodunensis: atque

si quempiam eorum pontifices aliquando vocavere Romam ad dicendam cassam, illi G in ordine iudiciorum intemuerso prouocauit ad partamentum aut consistorium regis: ferre scilicet , addit, ab Vltima saeculorum memoria consuetudinem, Ut episcopis pollutarum religionum

reis ius dicatur in ipsa Gallia. Multa alia subiungit is Carolus, sed calamum ipse sustineo , neque ad rem

quam ago necessaria ea sunt ; manumque his etiam

scribendis abstinuissem , si Spondanus Vt decebat

19쪽

i4 Ioannes Monlucius non est

non inimicum historicum , suo loco ea adiecisset ad criminationem Monlucij quam recitabat. A t enimuero, si ita fecisset , euanuisset omnis quam secutus non obscure videtur in Ioannem episcopum Calumnia, neque sibi ista in parte contrarius subiunxisset anno illo sexagesimo octauo supra millesimum quingentesimum fuisse damnatum Romae a Pio quarto. Nam ubi Carolus ea scripsisset Romam, quis arbitretur Vt Francorum hostes perdurarent in conuitio, Mobstinarent allatrare fidem Catholicam alioqui peia sum ituram in Gallia, sapientissimum pontificem perrexisse in iudicio 3 si porro egisset, Monluctus squod

in more Gallicano positum aiebat rex omnino prouocasset ad regium consistorium. Hoc quia non fecit, etiam Pius Pontifex ab omni iudicio cessasse dicendus est. Et mehercule toto illo iudicio non id agebatur, ut vel Monluctus, vel quis alius Gallicanorum patrum Romae pronuntiaretur haereticus : alia cogitabantur omnia specie sacrarum religionum. Laruatam

appendicem iudicij & laciniosum auctarium ea fuisse docent, quae totis consessibus per insigne facinus

r 6 iactata non ignoramus. Nam cuius mentis fuit, aut

unde profecta est illa Ioannae Nauarraeorum regina accusatio , dc sub intentatione deiectionis e regno omnique alia ditione ad causam Romae dicendam Vocatioὶ an sincerus integerrimae sanctitatis in fide Catholica amor faciebat, ut in eo ipso conuentu aquondam amicissimo pontifice peteretur memoria Antonij regis Nauarrae paucis ante mensibus mortui,

eiusque

20쪽

eiusque cum Ioanna ante annos decem coniugium clamitaretur illicitum Z proh sanctam fidem l quid non audet protrahendorum finium cupiditas, dc alienarum ditionum ambitiosus amor i sed rem magis non premo. Tacere non Possum, quod Carolus rex annotauit, cum multi e Germania principes ante Ioa- nam eiurassent fidem Catholicam, non fuisse ullum catenus ex ipsis unum qui Romae fieret reus haereseos, ad causam de ficte dicendam vocaretur in Urbem

damnatus haereseOS. IS

sub intelatione deiectionis e sua ditione & principa- tu. Profecto scilicet quia sub nomine reginae ipsum

petebatur Nauarraeorum regnum,dc plurima quae per varias Galliarum prouincias ditio Ioannae erat: ut quae bella per omnem iniuriam Hugonotica manu inferebantur Christianissimo regi, iam inferrentur iure, cum peterentur armis regiones, e quibus Apostolico edicto depulsa fuisset. hoc,si nescis, spectabat illud iudicium optimo pontifici propositum specie

sanctitatis & fidei seruandae in Gallia. Vt magis ea falleret, adiunctum denique est acerbum Sc turpe hoc in Monlucium Carolo regi ad omnia ferme conissilia autorem elogium. Scilicet si religiones episcopo- Trum nostrorum a Pio quarto curari voluissent, debuerant egregij homines multis ante annis suggerere pontifici vocandos e Gallia Romam Spitam tum Ni uernensem episcopum , San romanum archiepiscopum Aquensem, SI nonnullos praesules allos, quorum haeresis dc frequenti populorum conuitio S ipla eorum antistitum irreligiosa impiaque palam omnibus

L profes

SEARCH

MENU NAVIGATION