Pelajum sive sceptrum Hispaniense divinitus servatum cum idem regendum susciperet potentissimus rex Carolus 4. Borbonius canebat Onuphrius Prat de Saba sac. Hisp

발행: 1789년

분량: 203페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

71쪽

Victori regnum cessit, vitam ictibus altis. Mo Hae Amalaricum sussis Childbertus, et acer si Clotarus instigant turmis: In limine Templi Sternitur infelix, sacris dum quaerit asylum AEdibus. Λt tu promissis, Ariane, maneres

Conin

di set Clodovcus; alaricum hasta confossum , atque extianctum aejecit ab equo. ij Cktiidem Clo mei filiam duxerat ea lege, ut liceret sponse, quam baptismate acceperat, Catholicam fidem libere profiteri. At Arianus non diu stetit promissis, vexabatque crudelissime Clotiidem , quae nihilominus secti patientia posse tantam saevitiem sperans , et exarmari, sustinebat omnia m.rabili eonstantia. Caeteram eum saepe ad sanguinem usque percussa fuissat , videreique nihil

apud eradelem impiumque Tirum valere tot annorum cruciatibus probatam patientiam; omnia fratribus chilis deberto. Clotario, Theodorico aperuit , quorum exercitus superatis celeriter Pireneis , Barcinonem auctus est, et commisso eum hostibus praelio, iisdemque profligatis, cum in remplo catholicorum , quos tamdiu vexarat, amlum quaereret Amalaricus; in isto limine ab Gasio militebasta transfixus es.

72쪽

LIBER TERTIUS

Ius contra, et leges veXasses . Maenibus urbis ili Emeritae sceptrumque tuum, vitamque tueri Posse putat, stratis pleno certamine turmis, Agila, deseruit dudum quem pristina virtus. Detractum solio, conjuratique videresa 1o Ludibrium populi, tractumque in funus acerbum. Summo umbone nitet redimitus tempora lauris l Rex Leovigildus, fugiens cui Grajus opimas Cedebat captas urbes Betim inter, et Λnam. Cessit et indomitus Paenorum Cantaber armis, Romanique ducis. R3piebat tela Suevus, Non hin otio deditus suorum in se primo despectum , odium deinde excitavit. Perturbatra itaque rigni rebus, exerci tum comparavit, Cordubam ob dione cinxit ; sed obse

forum virtute, crebrisque eXcuυιοπibuo exanimatus, tumpiter Iugiens, immensas opes hostibuo dereliquit . Postea apud Hspalim primo proelio victus, intra Emreitae urbis maenia visus sibi es posse et vitam tueri , et regnum. Sed infaelix ab suis etiam Iudibrio exceptus, velut peris sonatus Rex habitus, et derisus , postmodum es vita ignominiose expoliatus . . t) Μente, ingenii acumine, bellica virisite cum praeiscipuis

73쪽

Non tamen ad pugnam, sed quae victoris ovantis S steret ante pedes. Felix si victor ab hoste Externo, internum superasset sortius hostem. Extinctus juxta iacet Hermenegildus, acerbis3o Causa Patri fletus, meriti non causa doloris. Suin e uis Gotborum Regibus sane eonferendus; et, σὲ gentis ingenitam ferocitatem, et artanos errores dediscere potuisset, immortalem msset gloriam consecutus . Praed cessoram Regum ignavia, atque socordia jactum erat, ut Graeci rursus pluribus Hispaniensibus oppidis potirentur ;Suevi tributi jugum excuterent ; Cantabri in pristinam se Iibertatem vindiearent. Primos ab omni fere Hispania expulit crebris victoriis ; alios saepe debellatos ad oseium compulit . Tot hostium victoriis eurus, adeptam gloriam surpavit nece filii Hermenegitat, quὶ Catholicam , quam professu paulo ante fuerat, fidem regno praeferens; morialoriose maluit, quam deserta fide , regnare . In hunc furorem eum actus fuisset Leooigildus suorum Gothorum metu potiu/, quam falare suae pro visonis obtutu . anteis

quam moreretur. Leandrum ab exitio revocatam obtest

rus est, ut filium Regni haeredem Reeearadam Catholica Doctrina erudiret . et satis agnoscens veritatem , ab ea profitenda humanio rationibus es deterrituν.

74쪽

LIBER TERTIUS

Ostendit clypei . Graios hic arcet ab oris sin Hesperiis, raptis spoliatos urbibus, ultra Uictor agit ponti fl-ctus. spesque eripit omnes Quaesitis toties reg ι is , caeloque s uendi. Nec procul hinc sceptri contemptor vamba rebelles n Sub iuga mittebat populos cis, transque Pirennes; Nemausosque agros inimicis ignibus urens Grandia devicti linquit vestigia Pauli. a o Qua tuor est invectus equis, quibus omnibus aequa Stirps, maeulae similes, eadem pulcherrima forma

Corporis, indiscreta suis custodibus. Illi

Non mi Reeearedi filius, inito regno, regiis omnibus viris tutibus adeo infructus usus es , ut Rex perfectissimus, paterque pauperum vulgo appellaretur. Erllicis artibus iIIUris , Graecos magnis copiis plurIs hispanienses urbes occupantes , novasque adquisitiones molientes ita compescuit, ae fregit, ut ab omni penitus mspania exulare coacti fuerint ,sublata etiam spe omni iterum in easdemoras cum exercitu descendendi . Felix, fi ut erat bella strenuus, ae imperterritus , ita otio, ac pace uti recte

voluisset. . ' .

75쪽

Non vanos horret strepitus; est ardua cervis. Argutumque caput, brevis alvus, obesaque terga, Luxuriatque toris animosum pectus, et armis Ut tuba clara sono concurrere iusserit arma, Ingentes tollunt animos; nec vividus uno Stare loco sanguis patitur, serenoque subacti Collectos tandem volvunt sub naribus ignes, Isogno adeo dignust credebatur , ut proposita ei ab proceν hus regni certa mors fuerit, nisi suffragiis electorum , --tis populi, eum deposcentis, manus dedisset . Cessit illato violantiae cunctanter; et Rex plures , majoresque .irtutes ostendit, quam in eo privato ceteri admirabantur, quamquν plures voluissent . P, ocerum aliquot ope ra , queis Regia virtus ingrata evadebat , atque incomismoda, perturbatae res publicae fant in Gallia Gothica, Catalaxηia, Aragonia, Navarra, et Paulus Exercituum Imperator Rex est salutatur. At Ramba peritas belli fuisya adversarios Omnes suos , coacto exercitu , profectus est in rebelles, quos praeliis in omnibus protrivit . De 2ictis, debellatisque hostibus ; rebusque regni compositis sacris , atque civilibus mira pietate, ας Religione , ultro se regno abdicavit , in caenobium se recepit , in quo ci

Religiosi si me vixit, et morte sanctus a functus est.

76쪽

LIBER, TERTIUS

aso ore hausit prςgnans genitrix quos Baetis ad undas.

Sunt ph lerae, et torques. , sunt et gemmata cuique Ornamenta, fulvum mandunt sub dentibus aurum.

Pone venit lectus sonipes Orelia luxu Regifico, gemmis sed et auro pulchrior ipse, et

In quamcumque viam dederit sortuna, paratus Corpore, vel cursu dominum, regemque tueri. Cireum stane proceres dextra , laevaque frequentes, Delecti regni proceres, quique agminis ingens Robur, et intrepidi custodia maxima Regis. aso Iamque propinquabat campis Rudericus apertis , Turdullus quos acer arat Baetim inter et Anam; Cum propius celsos Μarianos surgere montes Vidit, et instructas acies, quibus ultima servet Planities. Oppas hic, et sua castra tenentes Princeps expectant Regem, propiusque salutant, Explicitis vento signis, dulcique tubarum Concentu, lituique cavi, fidibusque canoris.

Ut tandem triplex exercitus omnis in unum Convenit, patuitque oculis vis quanta moveret, 27o Si in numero vis certa foret, serretur et hostem Adversus: miles magno turgescere faustu

Incaepit; tumidisque hostes in praelia verbis Provocat absentes; pleni spes firma tr umphi Est animo, damnatquas moras, quas rumpere poscit.

77쪽

Nee m7nus interea Ruderici gaudia mentem Pertentant; servetque animo spes indita, cernit

Dum tantas acies, tantumque in milite robur, Ardere ad pugnas iuvenes, ac temnere mortem. Ergo prius quam eorde vigor, spes mente tepescat,ayo Noscit enim quam sit varium, et mutabile vulgus Utendum virtute ratus, trans agmina montes

Ire jubet, tali et descendere montibus altis ordine, planitiem teneant ut castra, parati, Et prompti ad pugnas iusti sint agminis instar. Haud secus ae iussi faeiunt; equitesque Pelatus Ante suos mittit, constat quibus ala sinistra; Inde suis oppas instruxit cornua dextra. In medio sistunt pedites: qui spargere landa Saxa inimica sciunt, formant prima agmina, post hos

asci Arcitenens agmen sequitur, tum tertius ordo Exhibet armatos hastis, teloque minaci. Ut sors obtulerat, gladius micat omnibus, ast non Par gladius; numerusque ingens non utile ferrum Tractat, et in pugnae longo discrimine certe Mansurum; Clypei potius nec tegmen, ahaenae Non galeae, validos sed nee thoraeis in ictus. Ardens armorum sortem subit uniea virtus, Et spes in numero, iustae et fiducia causae. Agmina Rex claudit, quem circum mille seruntur

78쪽

3oo Hastati iuvenes, claros quos sanguis, et istἰPar animus, studiumque movet pro Rege, Dei que Lege sacra, patriae pro libertate pacisci

Illustres animas. Totidem, mueronibus alte Sublatis equites rexem post agmina cingunt. Nec vanum celeris motus, trepidumque suisse Consilium instructas acies deducere in aequor. Res docuit. Campos exercitus omnis apertos Vix tenuit; cursor cum nuper missus, ut oras EX ploret, rapidus veniens reserebat, ab Astis 3Io Innumeras venisse acies, quae littora late, Et campos totos complerent e Insuper omnes Hispalis, et Baetis turmas venientibus ultro Accessisse refert; collatis scilicet armis, Irruere in nostros sperant, et sternere turmas, Quae primae montes altos, saltusque relinquent. Nee dictis dilata fides. Austrum inter et undas Occiduas densam consurgere ad aethera nubem Pulveris adspiciunt. Acies consistere Prineeps Imperat, et spatium castris designat, et alto 32o Castra iubet, rerum prudens. circundare vallo.

Tum vigilum excubias duplicat, noctuque, diuque

Exploratores mittit., qui certa reportent. o Indicit sociis, alacres ut co)pora Curent.

Arma parent, stellis primoque oriente fugatis

79쪽

Lum Ine, quisque locum teneat , servetque receptum Ne locus insidiis pateat, nondumque paratas Irtuat in turmas hostis, fallatue dolosus. Ut campos tenuisse acies, et castra locasse Helperias primum novit, viditque Tarisus;

Spes primas cernens tenues vanescere in auras,

In melius vertit mentem, et ni pignora sortis Felicis rursus Iulianus certa dedisset, Armorum quamvis secum tot millia ducat, Sitque animis, et mente ferox , venientia contra Agmina spectasset muros apud Hilpalis altos; Non ignarus, amor patrius virtutis, et acris Roboris, et quantum dulcis, sacrique furoris Inspiret generoso animo, tenuique popello. Ergo movens turmas; paulum deflectit ab ortu 3 o Solis ad occasum. Fixum stat corde locare Castra procul, campisque acies educere apertis Planities saecunda licet Baetim inter et Anam , Quam fluvius geminas in partes dividit Et te S .s Voce una Hispani Guadaletem nomine dicunt Hinc, atque hinc latos campos, rarisque vigentes Arboribus turmis offert, quibus ordine iusto Quisque acies possit validas exercitus agris Dividere, et tuta tentoria figere terra. 'Tune primas turmas fluvium transnare Tarisus

80쪽

33o imperat, et pedites currit qua latior amnis, Pone sequi: turmis postremis agmina claudit Ipse, locum castris potiorem cingere circum Aggere murorum, lata cireum dare fossa Praecipit, et valloi Namque hic inimica parato Consilia expectare libet; seu tentet Iberus IHostiles acies armato invadere serro,

Seu totas vires alio convertere, et urbes

Iam captas iterum pri 1cis adscribere sceptris. Hostilem agnovit mentem Rudericus, et acri 36o Robore confidens sociorum, praelia sentit Poscere quos, longisque moras abrumpere, sortes Quas nolunt, pugnisque putant magis omnibus, armis Infestas; omnes virtuti solvit habenas. Castra movere iubet, ferri recto ordine in hostem, Quem vallo septum novit ; quem linquere vallum Cogi posse putat, campo et concurrere aperto. Si renuat, missis circumdabit undique septa Agminibus, Dangetque hostes armisque, fameque . His animis ardens miles sua castra reliquit 3Io Impiger, arreptamque viam . longumque laborem Incessu celeri breviat, servatque, cavetque Imperturbato ut gradiens exercitus omnis ordine, conservet formam noctuque, diuque Non secur ac medios incedat turma per hostes.

SEARCH

MENU NAVIGATION