장음표시 사용
81쪽
Et iam primae acies vicinos flumIn Is EtlIsΛttigerant campos, cum contra inimica tuentur
Castra procul, firmis cin me quae maenibus urbis Instar, agros spatio complent, atque insuper Omnem Prospectum eripiunt oculis. Consistere iussa 38o Agmina, delectumque locum circumdare fossa, Aggere munire, et densis includere palis. Iussa viri properant celeres, omnemque laborem Sortiti, duro intactas attollere glebas Pars certat ferro, strictisque ligonibus altas Effodiunt fossas. Alii tellure tenaci Effossa, formando insudant aggerer raris Pars spoliat campos, et ripas fluminis omnes Arboribus; truncos alii sulgente bipenni Certatim doctique dolant, scinduntque dolatos 39o Quatuor in partes: sorma pars omnis acuta Instru tur, valli qualem natura reposcit. Ast alli rivos ducunt in castra; profundos Effodiunt alii puteos; pars altera portas Extruit, et validis addit munimina portls. Fervet opus totis campis . Nec surgere moles Arma Inimica vetant; equitum quando agmina longe Castrorum ab vallis, caeptisque Iaboribus arcent Assiduis pugnis, crebrisque excursibus hostes; Nec sine multorum crebra haec tentamina fiunt
82쪽
eo Caede tamen: soli laso nec sanguine parnas Dant Λrabes; fato simili caeduntur utrique, Quique opus incaeptum certant prosternere, quique Artifices, operumque volunt incaepta tueri. Exemplis equitum pertractae in praelia firmae Sunt acies peditum . Iuvenum manus impigra poscit Hostes induci contra, virtutis, et artis Tentamenta suae sacere, atque agnoscere quantus Surgat Arabs gladio , quanta vi fulminet hastam, Quam dexter telum vibret , volucresque sagittas, io Arma prius certent totis quam viribus armis. Annuit et votis Rudericus, sortia namque Castra videt valido circundata robore; laudat
Parva prius duras contra certamina Mauros Institui, nova ne facies, insuetaque turbet Hispanos, cum tempus erit concurrere totis
Agminibus: distant experti saepe latere Faemineos animos durae sub imagine formae, Non sorma, sed corde geri implacabile bellum. Ergo feri castris erumpunt; flumina praeter to Turmatim pressi. visis procul hostibus, armis Insultant, Arabes signis, sed voce rebelles In patriam socios Iuliani ad bella laeessunt. Nec venti rapuere minas; longumque vocari Sustinuere; suos levia ad certamina primus
83쪽
Dux Maurus, patriaeque vaser dein prodῖtor, tr , Λ tque morae impatiens Iulianus tendere contra Mille iubet pedites hῖnc . atque hinc; mille sequuntur Partiti turmis equites; numerumque paremue, Vel non d ssimilem longe ut prospexit Iberus, Io Constitit, et contra venientes servidus hostes Expectat . Teli ad iactum vix agmen equestre Venerat impatiens pugnae, cum tela vicissim Et celeres hastas acies contorsit in hostes Utraque. Tum serri liquidum super aera nimbus Ingruit, et sparsus primo certamine sanguis Excitat horribiles, acuitque in praelia vires Λmborum. Surgunt irae, subeuntque virilis Virtutis, mentisque locum; fremit effera pubes, Cominus et pugnas ardet miscerer coruscat o Ferrea mucronum messis, gladiique rotantur Fulminis in morem; sanguis fluit undique rivis, Commistisque vῖris. et mixtis ensibus anceps Stat Martis fortuna diu. Cadit Hesperus inde, Sternitur et pιssim Maurus discrimine nullo .
Nee numero ex tanto miles super ultimus est
Ni sol occiduis dudum sestinus in undis
Ardentes merssset equos, noxque humida primis. Non frustra adveniens , ob olveret arua tenebris .
Pugnandi cessit nocti suror; effera cessit
84쪽
so Sanguinis hostiis rabies , et dira voluptas, Cum demum socios vetuit distinguere ab hoste Noκ fuscis acies complectens cominus alis. In sua tunc tandem pugnator quisque receptus Castra, quot hostilis siclos ablumserat ensis Agnovit; sed plena quibus victoria castris Cesserit, incertum, donee sol aequore surgens Inter consulae distinxit caedis acervos. Quatuor inde dies instaurant praelia; sorte Nec valde absimili pugnatum. Corde sed imo so Acrius insurgunt irae, quibus ignibus ardent Agmina , sanguineae quae tot discrimina pugnae
Nondum tentarunt, propius nondum Ora , trucesque Lustrarunt Arabum vultus. Lux quinta coegit Hesperios, Arab sque acies educere castris D innes in pugnam, totis concurrere tandem
Viribus, extremam rerum di silvere sortem. Excviunt turbς plausu, fremituque secundo Supremum venisse diem, qui littore pellet Hesperio Mauros, et quo sacra templa, penates 7o Et patrios possint, libertatemque tueri
Hostes externos contra, gnatosque rebelles. Corpora curarunt vigiles, atque aethere nondum
Aurora in roseis fulgebat lutea bigis; Com rauco lituum sonitu, strepituque tubarum
85쪽
Sublatum ad ventos supra tentoria Reg Is Vexillum regni primum. Mcx quisque sub armis
Sortiturque locum, densis adstatque maniplis. Proeedit castris ardens equitatus apertis, Et longo flexu dextra, laevaque patentes
68o Amplectens campos; tempus, spatiumque relinquit, Quo pedites acie pi mnt iusto ordine sisti. Primam aciem sormant Iuvenes, Balearica misit Insula quos bello doctos; his tempora cingit
Funda teres, qua saxa pluunt, vel plumbea grando. Urim quando monuit signum concurrere in hostes; Hi primi pugnas ineunt: nec certius ullum Vulnus, aut clades hosti procul imminet ulla Certa magis; pugnant salcato eominus ense. Post hos armati telis, levibusque sagittis 'o Instruxere acies. Curru sublimis eburno Has claudit multis ei ne us Rex millibus, unde EVentus pugnae varios. casusque tueri 'Possit, et aiss ctis melius succurrere rebus. Ipse etiam turmas, aciesque in p aelia ductor Iam Maurus castris eduxerat, agmina miscens M iuriea fida magis scelerato milite signa , Impia signa, ducem dirum, saevumque secuto. Cireum stant ipsum iuvenum bis millia quinque Lectorum numero ex omni; Sunt omnibus enses,
86쪽
IIseo omnibus et lato fulgent hastilia ferro. Hi spes, et fortuna Ducis, rebusque supremis Praesidium sunto. Turmas sic rite parabat, Dum totas acies, quantum vis integra vocis Ferre valet, simulis acuit Rudericus in arma. Gratulor et vobis, inquit, cupientibus illum Advenisse diem , tantisque laboribus ante Quaesitum tempus, patriam quo, jura Dei que Et gentis nostrae egregium defendere nomen Perfido ab hoste datur, tenuit quem nulla sacrorum s Io Relligio, nullae naturae aut vincula, legesi Barbaro ab hoste, movet quem sola in lana cupido Cervicibus nostris turpissima iura Maconis Ponendi , legumque iugum, quod ferre gementes Tot iam Christiades scimus. telluris opimae
Caecus amor, studiumque ardens altaria divum Vertere. Sergitio infami natosque, patresque Addicunt, gnatas, uxores turpia cogunt Ferre ministeria, et dominis servire nefandis. Quae immineant vobis i quid fando demoror λ ante IIo Sunt oculos vestros. Scitis quibus oppida nuper Capta malis, quanto lacrymarum flumine sortem Infandam, amissam libertatemque sequantur. Λrrisit fortuna quidem certamine Mauris,
Quo cecidit, vitio alterius, mihi singuine iunctus
87쪽
Sanc Ius: hoc tumidus successu Maurus, et amens Difficiles ultro sese coni. cit in Oras, Unde referre pedem, patriasque requirere terras Non possit, virtute uti, si et sorte velimus Felici, quam offert nobis bene numen amicum,sso In sensum sceleri Maurorum. Vicimus olim Hos Afros siccis Libae, Nomadumque perustis Littoribus r pu si nostris ab finibus hostes Grande decus Gothicum planis super astra tulere. Nosque rapi gentes nostras, verti oppida, regna Transferri in Mauros vilissima pectora , durum Servitium, domini nati, patiemur inulti Segnitie nostra sceptrum mutasse eatenis H speriam , dici timidi, vilesque feremusqHorresco memorans . Complent ecce agmina campos, sqo Quae euras obtestantur, quibus arma, ducesque
Militibus, formam ducibus, ritusque paravi Vincendi. Quiquid pῖetas, sceptrumque reposcit, Quidquid Relligio, nostrae quoque gloria gentis
Postulat, ipsi vos testes, persecimus.' unum Nunc superest, et maius opus, quod denique vestrum In manibus positum laetor. Uctoria nempe Certa manet, si vestra uti virtute velitis, . Nunc cum majorum nomen , quod barbarus ardet
Obscurare, Gothus sanguis, quem optatque, sititque
88쪽
ssct Christia dum cultus, ritu temerare nefando Quos quaerit, vestra dependent omnia dextra. n vos sunt oculi versi omnes . Vincite pugnam hanc, Ista dabit vobis plenos et ab hoste thiumphos. Nec minus interea verbis, signisque rari fusImpellens Arabes, campos monstrabat apertos Ante oculos, acies hostiles, sequora ponti Α tergo, non iam laudem, et nova regna , salutem
omnibus, et vitam, libertatemque requiri. Esse fugat nullam timido, vitaeque tuendae 3 so Spem nullam, praeter vitae, mortisque ferocem Contemptum, quem certa manet vitioria Pugnam Hanc unam sceptrum Europae tumulumve daturam
Hesperiis Arabi campis; pur sque, cupreis
Funereas esse ante oculos: decernere solum Inter utrasque animi robur. Μemorabat avorum Ex Asia, atque Africa lauros. cladesque recentes eis ipsi nuper totam terroribus atris Hesperiam excierant: acies contraque eoactas
Ense ferox signans: En agmina maxima, dixῖt, syo Vis quorum in numero est omnis; nam corpora praeter Quid i. ctare valet collectum milite tracto Hinc, atque hinc agmen raptimλ vis magna Gothorum In numero est nostro, nobiscum pugnat, in illis Sola manet species, vani quoque nominis um ar
89쪽
Quam quanti saciam, fictis haec dextera, quorum
Vos restes cupio, sectitoresque, doc bit Haec dicens, pugnae signum dedit. Horrida mille Timpana mox strepitu senuerunt: aethera rauca Complerunt litui sonitu, elangore tubarum, sto Pugnantumque feris clamoribus aether, et omnis Intremuit longe tellus, percussus et Eltes, Et Baetis, rapidusque Λnas videre fluenta
Urgeri cursum contra, retroque referri. Irrumpunt Arabes, venientes occupat acer
Funditor iniecta saxorum grandine primus, Qua pressus sistit, turbatur et impetus hostis. Nec cessare tamen, quamvis lumenque, diemque Ex oculis densa tolli caligine cernunt, Quam jaculum nimbus, turbo volucrisque sagittae s o Excitat . Incurrunt odiis violentius acti, Cum sterni passim socios, gemitusque cadentum Excipiunt, lateque vident fluere arva cruore. Ira docet non jam incertis decernere longe Missilibus; curvos sed uterque exercitus enses Stringit, et hos punctim, cessim nune percutit illos
Absque mora, et requier tepidis et sternitur arvis Trunca manus truncumque caput: sed pectus apertum
Immani est aliis ictu, rivosque cruoris Vulnere, et ore vomunt ; strepitum miscetur in unum
90쪽
6oo Pugnantum clamor, gemitus, fremitusque eadentum, Λrmorumque sonus: Peditum confusa ruebant Λgmina; caedebant Arabes. Messique cadebant Marte diu caeco; turmas cum ductor equestres
Impulit in saevos hostes, atque arma Pelatus Λrte locum seculatus eques, quo perfida praedo Agmina ducebat Iulianus. Funera fando , Ingentesque sequi Verbis quis cladis acervos , Irarumve aestus poterit λ Fornacis ut ignis Crescit in immensu n, volvitque ad sydera rubroscio Flammarum globulos, quoties vis virgea large Inite itur; quai m ruptis fornacibus AEthnam Vidimus undantem, liquefactaque saxa sub auras Immensis flammis revomentem; pinguia quando Incidit in nitri cumulum, vel sulphura; clades Haud aliter, tristesque irae, pugisque nrore1 Acrius insurgunt, vires et ab hoste propinquo Maiores capiunt. Adeo certamine denso Concurrunt, vix ut telis, gladiisque rotandis Sit spatium , pateat solis aditusque, locusque εao Vulneribus. Strages dextra, laevaque frequentes Accensus furiis curru Ruderieus ab alto Hostibus intulerat; proeerum primosque minacrUrgebat telo propius: cum sorte Pelatus
