Conradi Samuelis Schurzfleischii Epistolae arcanae, varii, politici in primis historici, antiquarii et litterarii argumenti ad fidem ms. auctoris accurate diligenterque collatae, atque sine vllis lacunis nunc primum formis expressus et publici iuris

발행: 1711년

분량: 718페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

M. GEORGIO ORTHI y H. Duetiam amylorum. 'primum ex patria, ubi diu Emes VValdeccius me ad est moreuertitate perlegi et

112쪽

EPISTOLAE.

Natu minimus frater, Hieronymus Petru Gymnasio Hanoviensi desti natur. Mater enim perseuerat in sententia, et consentit honoratissimusPater, ut literas ex colere perqgat. Parum ab suit, quin Geneuam, capia aendi cultus causa, dimitteretur, quod dissu is, quia rationibus eius non conducit, Sau- serius tamen prope hanc in sententiam ii duxerat parentes. Lis Spirensis adhuc pendet, cum aduersarius omnia mouet et molitur , Vt mora nectatur in causa tam liquida et certa. Doleo vicem et fata temporum

iniquissimorum quae rebus vestris adue santur. Saxonia, benigniori Dei auspicio, Crestit, quando Princeps EL. consilia prudentissime moderatur, tribunos militesque conducit, et sumtibus superuacuis parcit, . ac auctoritate suae pariter, et Commodo Patriae, egregie consulit. Cum Principe EL. Brandenburgico de foedere tractauit, prodixeque Potaamii est acceptus. Rex Galliae Astrumenti pacis interpretationem non ex Instrumento Neomagensi, sed ex publicis

actorum Fommentariis, Vulgo Protocolis adornat, quam Germani contra morem et instituta gentium, contraque pacti conve .li sanctitatem, interpretantur. Clarissimos

113쪽

liaetae tuae alia Istiunt,

yre annismum

,ac derexiora

aeram

114쪽

burgico , vel ipsb Darmstadino Antistite

non inuito , domum duceretur. Interim disputamus cum Gallo, tractamus , literas- . que saepe et solicite commutamus , interpretamur, distinguimus, defendimus, ac denique omnem lapidem movemus , ut iure Causam vincamus. Sed rident Galli, perquirunt abditos sensius, diuidunt studia et ParteS, OCCupata etiam retinent, Alsatiae Incumbunt, et, Ubi vel leuissima data occasio fuerit, in visceribus Germaniae ballum gerunt. Nisi benignius fatum nos respexorit, Germania superior iacebit in ruinis, cum nemo Gallum, occupata Lotharingia, prohibere possit, quo minus libere in fines vostros excurrat, bellumque adeo semper in hostico gerat. De reliquo te Deus seruet, Consultissime Vir, cum fami lia, et Diarentissimis necesssitudinibus. Ziegi crus, cuius de iuribus maiestatis opus iam prodit in lucem, te diligenter multumque salutat.

X. Cal. Mai. A. I,CLXXXI.

Senatus Sanctioris Principi DIu, multumque Deo supplicaui, sineret mihi reduci hoc gaudium esse illibatum, VP erepto patriae Diuo Henrico Frisio, cuius gloria in omnes Europae oras penetra

aDiuitia Coos e

115쪽

88 c. s. Se HuREF LEIS CHII. natrauit, et latissime diffusa est, principem in Senatu maximo teneres locum, reiquae publicae negotia tuo deinceps ductu Ordiis nares. Neque me illud fefellit votum , et fructum huius spei opinione mea Citius Cepi, quando apud Gallos consistenti de s ma prudentiae, et felicitate tua rumor non fallax allatus est, omnia conspirasse, ad a gendam nominis tui auctoritatem, Ut Saxoniae rationibus sic quoque Consuleretur. Quod, absit, ut velim esse fraudi Illustrisi,mo Socero tuo, cuius senium, curis fractum, leuamento eget, et, composito in quietem animo, laetatur, extitisse Generum, qui pro uinciam eam prompte susciperet, ac feliciter administraret, quum nemo te melius

potuisset. Fausta igitur et laeta Saxoniae conditio est, quod, quum Germania coepit esse fastidio exteris , Saxonia tuis consiliisse iam fulciatur, sic erigatur deince8S a . firmetur, ut omnium prope regum princia pumque oculos in se conuertat. Ilerique satis aperte dicunt, si posthac milera pax honesto bello mutanda ut, egregium desendendae communis patriae libertati apud Saxones praesidium fore, ubi in toga bello. que virtuti pretium sit, et provide omnia

agantur. Quare, quum, Rheno traiecto, ad Moenum anumque pergerem, neC multo post domi essem, Illustrissimus Comes

116쪽

VValdeccius, idemque Foederatae Belgi-Cae militiae Imperator , cum Principi EL. Bene precatus est, tum te, Domine , inter singularia virtutis et fortunae exempla meis morandum Censuit, quod, conclamatis Germaniae Cisrhenanae rebus, Saxonia inprimis, te consilii Principe , robur aerarii et militum opportune compararet. Qui laude tua excitatus , UUctteravicos Comites omni studio ad societatem foederis deuin-Xit, et, Vt de externis viribus tempestiue cogitarent , persuasit. Simul et mihi literas, ad Saxonem perserendas, tradidit, quaS tuo praecipue consilio sitbmittit, quum optat, Vt de rebus si sis inposterum limatum aliquid scribatur, quod totum ex arbitrio Domini mei longe Clementissimi atque ex tua sententia , pendet. Eadem occasione transmitto Ludolphi Historiam Habes sinorum, Iobi Ludolphi, inquam, Viri tua merita summe qdmirantis, et Aethiopicarum antiquitatum peritissimi , etsi nunquam apud Habessinos fuit. Ipse leges, Domine , et iudicabis, et de auctore sic statues, Vt eum

obsequii sui non poenitere possit, quum id in summa laudis parte ponat, si vel tibi conatus iste se probet. De illustrissimo filio quicquid me facere velis, Domine, nihil

defugiam, omnesque doctrinae meae copias

illius uses, studiis, commodo, suppeditabo.

117쪽

GEORGIO SCH ARTO, Pri Agnopere doleo od um ta

A Asires 1listeriori anno, mutuo

tu ant. Graecos ermania habet e os; nee laudo sua staudandos , sed 'in subsidia, unde variae lectiones Mae atque corrigendae sunt, oim stimulat, quorum phres aput . --- ore Emericum Comparationem res

vide i

118쪽

Bie tum de libro ad me perferendo admoneas , qui nundinis Naumburgensibus cenis tum et triginta Imperiales a me accipiet,et, si quid ab eo cognatae Bielhiae soluendum sit,curabo, ut quam primum fiat. Vale, Vir Amplissime, et festinationi meae ignosce. Vix enim scribere coeperam , quum titu-Brissimus Gersdorfius Torgauiam, ubi iam aula est , me accivit. Prid. Id. Mai. A. cIo

DCLXXXILUI ISAACO VOSSIO, Praesuli Vis isoriense ei Polyhistori

summo.

PErmultum humanitati tuae debeo, quod

superiori anno,cum Vindsorii incognitus te inuiserem, tam benigne comiterque me excepisti, ut existimare debeam,nullum sane tempus meliuS unquam collocari potuisse. Nam, me haud seppudet confiteri, multa abs te audiuisse, quod scire quidem OmneS Vere eruditos oporteat, sed, praeter te, pauci sciant. Quare, postquam reuerti aci Saxones, statim ad salutandum in aula Gersdorfium veni,ac de te cum multa, tum honorifica, feci verba Eum Henrico

Frisio, Viro honoris tui studiosismo, et in Senatu sanetiori Principi, surrogauit Saxo ac bono quidem reipublicae auspicio,quandido

119쪽

92 C. S. Se HuRZFLEIS CHII do et negotia eius uniuersa prudenter ad ministrat et literarum quoque studia in primmiS ornat,ac tuetur, et te sic profecto aestismat, ut Frisio nihil in eo genere concedat, quem alioquin ex asse imitatur. 1 Uerum,

hoc temporum statu, belli consilia multum molestiae ipsi exhibent, propeque eripiunt otium, quod studiis amoenioribus dare conr

suerata Vereor enim, ne dubiam ancipitemque et infidam Germaniae pacem bre ui magna rerum commutatio sequatur, Cum pro Certo exploratum sit, in aemulatione et

discordia tot Principum sitam esse omnis nostri mali causam Ιn Thuringia uix dubium est , quin Troiae exemplum habeamus, si perficiatur consilium, de quo fama nunc increbrestit. Interim Francorum ille R

mulus exspectat occasionem et captat, Pr lubitu interpretatur pactiones et seruat,donec ipsi expedit. Aditus ad Rhenum qua qua rurium nunc patet, limitemque Vete rem in potestate habet, neque eri qui pro

hibeat, si vel ad ipsum Moenum descendatῖ

InVVetterauia colliguntur manipuli, et, rebus quotidie in deterius labentibus, armantur atque instruuntur, tum, delectu haribito, recensentur, quae forte nihil, praelec csimulacrum, habent. Vicini autem Darm , stadini recusant hoc foedus, et tergiversan. . tur, Castellani probant, ratumque habent,

120쪽

reliqui spectant, quam agere nolunt, fabu- Iam, siue, quod securi,siue , quod impares sunt, fataque sua exspectant. Etenim non magnum pondus habet potentia, quae sua vi nixa non est, quos fortuna omnibus Casibus subiicit, quando per se resistere non possunt. His rebus Saxo noster adductus

est, ut cum aerarii, tum militiae, maiorem Curam gerat, et una voluntate ac studio

cum Camillo illo Brandenburgico consilia, Viresque Coniungat , in quo foedere plus inest roboris ac splendoris, quam in appa

ratu ac subsidiis omnium VUetterauiae Comitum,et eorum, qui Rhenum accolunt, Regulorum, praesertim, quum Caesar rationes . motus Ungarici conficere studet,atque adeo res suas tueri certe satis habet. Sed haec alio pertinent, nisi, pro summa tua beneuolentia, hoc amori pariter, et Venerationi meae,dare Velis, Ut non indigne feras hominis, nimis festinanrer scribentiS , conamin. Recordor enim sermonum, abs te Vindsorii habitorum, quibus et variae eruditionis, et doctaeinae etiam ciuilis, fontes copiose aperiebas. Hoc minus nunc a liquid suppetit mihi, quod tuae exspectationi satisfaciat, praeterquam obseruantiae tibi testificandae eXemplum. Monimenta ingenii tui quae

ctuntur, assidue lego,haec veri in dieS,haec meis s

SEARCH

MENU NAVIGATION