장음표시 사용
131쪽
Iοψ C. S. SCHUR ZFLEIS CHII occasione transmitti posset. Eundem Luderum et Vagelium salute, quaesio, imperistiaris. Dastauius noster, valetudinis causi,
ad thermas Carolinas in Boiemiam discessit. Orthii lis, quem exitum habitura sit, animi pendeo, quamuis ille,vvsolet, spe se con latur, moesti tiamque vino mitigat ac lenit, vir profecto optimus . sed meliori fortuna dignus. Viros in antiquitate et eleganti ri litteratura maximop reperi, Is Vossium Vindsorii, et,qui tunc Parisiis agobat, Emerricum Bigotium,quo nemo priuatus in Gabita vel meliorem, vel ampliorem biblioth cam habet. Henricus Valesius,Vir sine con
trouersia maximus , iam ante aditum meum
e vita discesserat. Quod seperest, Voveo, ncum Magnifico fratre Consule,et filio haud vulgaris exspectationis, diu floreas et super sis, meque veteri amore complectaris,cuius profecto insigne documentum abs te datum mihi fuit, cum Hamburgi essem, ubi cum prolixe me accepisti, tum omni comitatis officiique genere prosecutus es, liberalitemque ornasti, et perpetuum adeo grati animi, monimentum apud me reliquisti, praesem tim, cum tot elegantibus et festiuis sermo- .nibus epulas condires, ut vel iucundissima eius conuictus recordatio mihi esse debeat, quoad vivam.Vale. l. Iun. A.cla l5CXX u.
132쪽
UVOLFIO, Doctori heologo. PAucis abhinc diebus ex Anglia Gallia
que redi lim as tuas gaudii plenas reperi, illud vero prorsus atque omnino doleo, occasionem gratulandi per itineris o . Cupationes mihi ereptam fuisse. Adhuc te nihilominus diligo, et merita doteSque tuas Veneror et colo, cum quoque, pro mea in te voluntate, cupio, atque in ipem Venio, fore, ut summis illis honoribus, quam diutissime fruaris, ac de re in primis sacra summa et sempiterna cum laude merearis. Eget enim Vicis doctrina et usu praeditis Dei coetus, in quorum prudentiam et moros Vel maxia me omnes intuentur, et inde exempla petunt, Unde caritas amorque promulgantur. Nam,qui doceat tantum nec fiugi sit,vitamque emendet, is parum merebitur de regno . Christi, nec proteret hostes, qui insidiantur animae, 1ed alliciet magis ac fouebit. Proinde in eo genere opera tua Permagna.. est,quod faciundo doces, quae alii docendo non faciunt , et rectissimis sane exemplis muneris tui dignitatem Ornas, ut non aliter summa tua eruditio, ac gemma quaedam in annulo, eriplendescat in opera et illustre.
133쪽
To6 C. S. SCIIuRZFLEIS CHOtur in dies , ac rebus factisque declaretur.-Quem Iaborem tuum ne sinat Deus esse in Onem ac irritum, sed fortunet Omnia, quae , agis, ut nihil aggrediaris, quin feliciter a que ex Via rei sacrae perficias et absoluas. Ita voveo , Ut bene valeas , et patrocini tuo me deincepS ornes, qui cupio omnia tiata bene euenire. Vitemb. Saxonum Cal. Iun.
DOct. Theu. et Histor. P. P. ΝOndum mihi ex animo excidit comi tas illa tua haud vulgaris, et cum pri mis honorifica, quam mihi, ad inuisendum enienti, prolixe libenterque exhibuisti, et, vat hoc ipso etiam cumulum quendam ad superiora ossicis accedere voluisti, quod
me, tua Commendatione ornatum, ad venerandum Schelhammerum usque in Bata
uos benevole ac liberaliter dimisisti. Is enim prout sensus atque cogitationes eius intelligere potui, te valde diligit, gratumque sibi accidere iudicat nuncium, qui de'
bello ac florenti rerum tuarui statu persemutur. Prudentiam eius viri cum senii vens bratione coniunctam, et sententiam quoque, Fac insigne de rebus sacris iudicium, non secile obliviscar. Nam,quae vestem,aec γῆ
134쪽
te mihi enarrauit omnia,et caussas rationesque superiorum temporum pulchre aperuit, ut nihil non illi debere velim, si occasio sic ferat, Vt de eo bene mereri possim. De Numophylacio tuo ago habeoque gratias, petoque,Vt Illustrissimo Gersdorsio, exemplum eius habere cupienti, ne refrageris. Scripsi eandem ob causam consultissimo Andreae Schulgio, qui Luderum habet familia.
rem, et honori commodisque eius una re. Cum fauet. Da hoc mihi , propter patronum maXimum, qui praecipuus in fanctio reconsilio Senator est, et de uniuersa Saxonia optime meretur, et studia conatusque nostros insigniter adiuuat ac tuetur. Ali qui nolim te celare, magnam numorum in Gallia esse copiam , pluresque ibi reperiri, qui in eruendis explicandisque ψperam insumant, quam apud Anglos et Belgas, nec paucoS mecum attuli, et plerosque etiam Graecos nainis sum, et in spem Venio, fore,ut insignes aliquot medii aeui Imperatorum numos accipiam , qui siue lucem aliquam, siue ornamentum, aci res Germanicas adfe-tent,ut vel sic quoque Gallorum ambitioni, dubium, an curiositati, satisfaciamus. Illud etiam te rogo magnopere, Ut bibliopolam SchulZium, cuius praenomen non succurris,
conci l lare mi hi n e graueris, a quo libros A n-ssicos,praesertim ZOsimum editiones A ngli '
135쪽
IO8 C. S. SCΗu REFLEi S cIIII Schmidium de statu Graeciae, aliosque C dices, redimere statutum habeo, si eo more agere et pacisci mecum Velit, quo egit pactusque est antehac cum Schneidero et Greenio. Pecuniam per mercatorem huius loci repraesentandam curabo, nihil dubitans, quin aequum iustumque pretium semper constituat, et Lambecit Syntagma r rum Germanicarum transmittat, cuius es habendi, et legendi desiderio me teneri, fateor, prorsiasque amori tuo confido, Fetuae fidei haec commicti cupiam , si non graue fuerit laborem hianc suscipere, mea et litterarum causa. Ιuuenis,qui hanc epist Iam fert, Transylvanus est, ex quo de illius regionis statu multa et Obseruatu digna -- gnoscere queas. Hamburgo iter faciet ad Batavos, ubi si quid nomine tuo expediem dum sit instructus paratusque erit ad has partes, quas obseruantia postulat, suscipiemdas. Uitemb. Saxonum, A. cla II X Non. Iun
IC Drod. AMplius tibi insigne obseruantiae mugnus praestabo, et, quale deinceps iterfecerim, strictim, ac prout id iucunditate quandam habet, enarrabo. Cum Gandaui
136쪽
nitidam urbem, et natalem Caroli V. locum, quem in arce ibidem, ruinassere, nec sine omine,minante, inscriptio demonstrat, oculis collustrastem Teneramundam adii, quam
docte et eleganter descriptam reliquit Dauid Lindanus , et situm prosecto Vliginosum ac praestanti aquarum Claustro operi-husque inunitum oppidum, conspexi, quod priori in Belgium expeditioni desti. nabat Gallus , Antuerpiam occupaturus, steo quidem potiri potuisset. Patres illic superstitiosos atque indoctos inueni, nec dignum iudicaui locum, ubi diu subsisterem, et tempus inutili fallerem sumtu. Igitur
Antuerpiam . Ocellum illum urbium, sed Commerciis prope Vacuum, Videre Cupiebam, perque Scaldim inuectus, cum Anglis, religionis Romanae causa exsulibuhin Conuictu eram. Mox in Consuetudinem Patrum veni, et eorum in primis familiaritate delectatus sum, qui a Iehu societatis nomen sibi adsciuerunt, quorum bibliothecam, illustre fanum accurate vidi, postea ad castellum ab Albano structum accessi, quod laceri, nee adeo multi,milites cum praesidio firma. bant,vallum circumuiui, et munitioneS,Οperaque spectaui , quae haud aequanda duxerim arci Dunkerhanae,qua in toto Belgio firmiorem nullam potui obseruare. Res autem Hispanicae in dies labuntur,postquam mor
137쪽
Ho C. s. scΗ u REFLEI sc 1 Itbi Austriae sic iam Gallis cogniti sunt, atque a Patribus Ignatianiου vasto studio detecti,ut credam ibi in posterum omnia ad Regis Gabiorum sententiam constitutum iri. Hinc Mechlinium ubi magnus Regis Catholici Se natus est , secundo Scaldi puruectus. Iam Prope meae profectionis Belgiae finem Ra-Lueram,cum moX omnium Belgii regionum accurate videndarum cupido me incesse. hat. Forte enim in Patrem Brabantiae haud indoctum incidi,qui, ex me sciscitatus, quas vidinem in Belgio Eccclesias, responsum s ne promptum tulit, cumque audiuisset, Vi cognium non peruenisse, ubi Bullionius nunc Praesul eri,ingenue dixit, Ut cogntumenon vidisti, nihil vidisti. Itaque iter huc non inani labore direxi, et multas ibi antiquitates, structuram prosecto admirabilem Contemplatus, non adspectu modo, sed do κctillimis etiam sermonibus , ' animum, di turna molestia fatigatum,reseci,mox ipsum, qui commodum eo venerat, Bullionium , Conspicatus sum , patres certe omni liber alitate et benignitate me complectebantu Plura inposterum perscribam, tuaeque heri nevolentiae res meas ultro libenterque per mittam. Vale, summe Vir,cum amplissima familia atque necessitudinibus tuis. H. Id.
138쪽
SImul ac Vitembergam reuerti, omnem adhibui curam,ut intelligerem reque ipsa eXperirer, quantum filius iis in studiis,quae in eius usu esse possint, et societati hominum Vitaeque seruiunt, profecisset. Neci id moleste tulit, et vltro mandatis, quorum interpres atque internuncius eram, paruit,ac erectum se minimeque perturbatum Ostendit, atque totum hoc Tibi institutum, Illustrissime Domine, reuerenter probaUit.
Illud vero non sine dolore suo mihi affirmauit, Misenae parum diligenter secum fuisisse actum, ubi moderatores studiorum multa quidem ediscenda proposuerint, usum
autem atque eXercitationem neglexerint.
in quibus tamen omne stili fingendi m mentum debuerint collocare. Nunc Vero non posse, quin stomachetur, si illius temporis, inutiliter per sex annos collocati, in mentem sibi veniat. nec repuguare,quo minus omissa serme studia' repetat, tantum spem ad summa enitendi sibi ereptam,nunc reputare, Viro in republica Versaturo, exquisitae eruditionis suppellectilem non ita elle necessariam , ut sine ea virtus in actu rerum et bello exsplendescere non possit. interim pro viribus operam dare velle. Ve
140쪽
Nam, siue enarrandum, siue explanandum aliquid sit, patrio di ctionis genere uti necesse habeo,ut penitus, quae dico doceoue, assequatur. Error autem est maXimus, cum quis instituitur ad memoriam colendam,
spreto imitandi et loquendi Vsii, in quo insignis inest vis ad sti tum expoliendum, cum dicta praeceptaue sterilia sint, nisi exercitatione Vigeant, atque Cum eXemplis coniungantur. Conatum tamen, quem adhuc
prae se fert, iure probo, aQ de ceteris eius actionibus bene spero, neque dubito, quin sponte sua generosissima indoles excitet se atque erigat, et tot inclutorum sane maiorum . in primisque tuis, Domine, Vestigiis
insistat,resisque et insignibus factis gloriam Illustristimae gentis alat digne,augeatque, id Volo, pariterque submisse voveo, qui pro
Illustrillimo tuo nomine Numen aeternum . qua decet pietate, deprecor, meque iure ac merito clientem profiteor. V. Idus
LXVI NICOLAO L. B. A. GERSDORRLIbellus, quem Gallia quidam profugus
et exsul scripsit, in Vernaculum sermonem conuei sus, et priusquam de argumento constaret, Lipsae venditus , multas Gallorum artes aperit, quibus Austriam supe-