Conradi Samuelis Schurzfleischii Epistolae arcanae, varii, politici in primis historici, antiquarii et litterarii argumenti ad fidem ms. auctoris accurate diligenterque collatae, atque sine vllis lacunis nunc primum formis expressus et publici iuris

발행: 1711년

분량: 718페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

591쪽

' 57 2 C. S. S cIIURE FLEIS c HII Frisia, quae Hollandiae, qua Septentrionem spectat, iuncta erat, abrupta, et mari diuisa atque disiuncta fuerit, quod si non doceas, Ut par est, accurate, poenitwat te, Vixisse inter Batavos, originum suarum non ignaros. Sed illud in primis te posco, quid Ciceroni territorium sit, qrsaue notione capiatur. Nam Romani prouincias in territoria dein scriptas non habuerunt. Verba Ciceronis extant in Philippica II. Venit hic quoque in mentem Alpheni, qui assirmat, medicum Libertum, si liberti sui medicinam non facerent, plures imperantes sibi habiturum , Ut legere tibi licet sexta et vicesima lege in Pandectis, titulo , qui proditus est de Operis Libertorum. Cuius notae sint hi imperantes, edissere mihi, si potes. Ego ex Tacito exponere consuevi, lOCUS, an tibi succurrat, ignoro. Quare, humaniorem Iuris prudentiam cordi esse tibi, volo, et, quae legum rationes causasque ex philosophia et recta ratione depromit. Vtraque Vulgo negleEta est , et eo magis Cura laboreque tuo digna. Iii publicis' Iux Historia est, cuius opes copiasque, li- όCet, apud me inuenias, si libet. Auru,r tibi lsum, circumspicias, an apud vos extent, et Ahaberi possint, Charondae Verisimilia, Ansstonii Goueani Variae Lectiones, FreymO- jnii crepundia , Guil. Ranchini Variae Le- elim

592쪽

'EPIs Τ LAE. S73ctiones, Petri Perrenonii Animaduersiones, Scipionis Gentilis opuscula de Iurisdictione, Fornerii Selectiones, Longouallii Com mentationes, Canisii et Duchesinit opera,

quae me tenent desiderio et torquent.

Thomas Magister diu spem deludit. Si

in antiquam Saxoniam venias, fac accipias Epistolas Lipsit nondum editas, quas daturum se, recepit Rauchbarius, excutias ivbique pluteos, Sol deri er Functi, quorum auter habet libros plerosque selectos et bonos, alter non paucos furtim surripuit nobis, quos, data occasione, repetas et serves. Themistii editionem castigatissimam , informa ordinis maioris quaesiui dudum, nec facile, credidi, apud vos reperiri, cuius si copia tibi sit, velim sine mora emas, mihique transinittas. Vale, et caute circumspecteque res tuas age. Vitembergae, A.

clalaCXXCVII., CCCLIV. NICOLA O L. B. A. GERSDORRSAncta mihi est recordatio Calendarum.

quae praeterierunt, Ianuariarum, quippe Mae me admonent, ut votis publice faelis mulum addam, optemque a Deo Immo tali, et, quanta possum, animi pietate Con-etendami Ut Numine suo, CuiUS nutu regun-etur omnia, caput fortunasque tuas praesim

593쪽

non spinlotae 1ua et 1pς concepta frtur Indulget hi te tibi itertim Patens tat taederHUS V Corpore anum que gna cum admiratione omnium. f-ue in primis arduas, circumlP attoniti vident aestimantque ma

594쪽

EPISTOLAE.

maternamque laudem erectos, aspiciamus, aspectuque hoc, tanquam gaudii nostri parte, fruamur, et fruendo intelligamus, unum Musis praesidium decusque elle nomen tu .um, in quo respublica innixa est fulcrumque habet, quod patria amat, colit, admiratur. Vitembergae Saxonum, ipso die D

LIbros, quos Amstelodamo Lipsam curasti, sine vitio integrosque accepi, quamuis minori numero, ac speraram, nec omnes perinde selectos, atque cupiebam. Nihil tamen de industria tua detraho, propterea, quod licitantium strepitus saepe oculos animumque perturbat, Vt, quia etiagat, nesciat, turbae clamore impeditus. Imrer omneS optabam Dufresilii Historiam Francorum, Lindelabrogii Scriptores Septentrionales, Michaelem Ephesium, Thomam Magistrum, sed spe cecidi, nec fortuna mihi arrisit. Roberti Stephani N. T. Codicem, maiori forma editum, ignorasti, et Henrici Stephani Thesaurum, Rhetores que Graccos Aldinos, omnino praetermissisti, in quibus plus, ac in aliis omnibus, mi-

595쪽

Ei situm erat. '

erius, promisisti. In Espen o sibi placet, et plauditi opuscula apua Uiuierium; de quibus subnescidisse memoria nun dubit 'liqui Vitas Orientali vim, Scriptoru tudio conscripsit et edidit, hic ius hominibus etiam proletarithritiam tuam fugit. , Daunoii episti labore perquiris,. Ha nondi plo Historiam sacram, et hierarchiam via, eaque in vulguS nota, et nostri: tissima, ubi apud vos d*l laeseunt elutaridi, de occasione, Origine stim, hi Grarchiae Anglicanae, sugs monebit Theologusκmulto .'

Spatala mi matres si in primis erudis

596쪽

Non dubito, et prorsus opto, nouas . Moriae conuersiones VOUS esse prosperas , et libertatem pariter, ac sacra, nihil capere detrimenti. Litteras tuas laeto libentique Mnimo perlegi, maXime ob Confectas itin rum molestias, quae decus tibi asserunt maximum, fructuique cumulatissimos reddunt. Turcae nihilo meliora auspicia sub Solymanno habent, atque sub Mahomere IV. experti sunt. Id quod rei Christianae expedit, et vobis etiam, Vt spero , conducit. Vale, et Veteri amico beneuolentiam serua et confirma. Vitembergae, Prid. Non. M.

Tran Lano. SAepe recordor i undissimae studiorum consuetudinis, qua inter nost Coniuncti, vulgus, in studia iniquum,adspernati sumus. Nihil fraudi sit nobis, quod ignari homines, furentium similes, debachentur in litateras, quas ipsi non intelligunt, et odio potius, quam merito nostro, Commouentur. Infra iram tuam est censura hominis absur-

di et impotentis, qui in lingua, non in animo, praesidium habet, tantoque est audacior, quanto imperitior iudicatur. Erigit te con tentia recte factorum, et cohira sae-

597쪽

culi inuidiam firmat, proptorea , qt te nilii, et omnibus b6nas, qui de vitexistimant, cumulate.

numiS, quas possima,Yago. habeo' tae get, si qua in re possum, studia ossicia Daronitissime ofero consecroque. t libriori meo faue. i Memberget

598쪽

EPISTOLAE

post priuatim docendi partes suscepit, ac

pietatem diligentiamque omnibus probauit. Hunc, quaeso, admi tas, et, qualis sit, Venienzem explores , quem ego idoneum exiitimo, et credo, in hac industriae laude Perseueraturum. Quod reliquum est opto, ut consilium hoc tibi et soboli tuae bene vertat, commodisque expediat , curasque tuas ibietur. Nam decus parentum in moratis liberis situm est, quod volo tibi esse Perpetuum, et cum gaudio ac dignitate tua semper coniunctum. Ita te Deus propitiusseruet, et familiae tuae omnia prospera ac 'salutaria largiatur. Virembergae Non. Mar.

A. clala CXXCVIII. HEMICO LEONARDO SCHOZ- i. FLEISCHIO, DE selici tuo in Germaniam reditu sic

assicior, ut prosperitatem hanc velim

est , et singulare gaudium affert. Nullam alienati animi suspicionem habet,quod scri- Psi, neque fidem et industriam tuam in du- Dium vocavi, sed omnino desideraui in ta moderationem, quam adhibere atque citios in Germaniam reuerti debuisses. Nam, Quae mea fuit sententia , superiore anno

' . Fratri.

tibi esse, quae mihi periucunda

599쪽

38O C. S. SCHUR ZFLEIsCII II redire te oportuit, ut sub initium mensis Maii iter reflecteres Groningam. Sed, facta iam infecta reddi non possunt. Pula dorfius,Berotinum accit , et mercede adscribendam historiam conductus, atque in ter sanctiores consiliarios est relatus. Saxo, visendae Batauiae causa,viae se dedit, natuminor filius Galliam Italiamque obit, H res dignitatis versus Italiam iter parat. Anglus, ut ego quidem iudico , nihil ausurus est contra Batavos, quibus Hildebrandus, in epistola ad Zieglerum scripta, exitium

praesagi uit,haud aptus augur et veruAquan doquidem Regis illius rationes ita Comparatae sunt i, regno nondum ad nutum so mato,bellum non ferant. Polonia contrariis trahitur studiis:Caesari expedit bellum continuari, ut per illam gentem Tartari distineantur. Pontifex sibi in iure suo com stat, ne latum quidem pilum Regi Franciae cessiarus. Nititur,ut mea opinio est, Regis Angliae praesidio, cuius cum eo Consilia . arctissime sunt coniuncta. Rident in inu . Hispani, et auctores litium molestiarumque perhibentur. Vir doctus, Epistolam scri- .

psit de ea controuersia , sed non satis rein intellexit et ineptas a Francorum RegibuS, . olim de se bene meritis , rationes Contra sedem Romanam adduxit. Iure gentium,

et argumentis grauissimis se tuetur Ponti-

600쪽

T PISΤOLAT. 681 sex, et, ratione firmus,non timet vi scelerisque asylum submouet Confidenter. Vnus Romae Princeps, Vna Principis iurisdietio, quae in uno capite insistit,' atque insociab, lis est, quam si Legati nomine Regum sibi vindicare coeperint, regna pariter, et re gnandi iura,confundentur. Ne Caesar quidem, summus urbis Dominus, Pontificem impedire potest, quin iurisdictione sua viatur, quam, donatione Imperatorum, pleno summoque et non repetendo in urbem iure praeditorum,accepit, multorumque posissessione saeculorum retinuit atque confirmauit Nihil habent, quod sibi arrogent. Franci,qui nihil in urbem iuris habent,quo octo abhinc saeculis exciderunt. Quod reliquum est,res tuas feliciter age,et Vale. Vi- tembergae Saxonum, VII Id. Μart. A. Gla

CXXCVUL CCCLX. IOANNI3GEORGIO ORTHIO,

Patricio, Francosura. .

R Es tuas esse prosperas, valde gaudeo,

et Volo, Ut credas, me et seruire honori tuo, et studere commodis,si possim. De postulato tuo , si rationes liquido consectae tuerint, non dubitabis, me curaturum, Ut tibi honesta ratione satisfiat Tantum m nas. Omitte, quae amicitiam dissoluunt ac - Oo 3 tol -

SEARCH

MENU NAVIGATION