Conradi Samuelis Schurzfleischii Epistolae arcanae, varii, politici in primis historici, antiquarii et litterarii argumenti ad fidem ms. auctoris accurate diligenterque collatae, atque sine vllis lacunis nunc primum formis expressus et publici iuris

발행: 1711년

분량: 718페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

621쪽

pem, iisdem sacris praeditum,munere per' fungi. Hermundurus spe professionis Mathematum cecidit, et spe potiundae Hel nae est frustratus. Mysteria sunt, scrutare, iocanti ignosce : Ρroperat fortuna et ruit, volentes amplectitur, fugientes fugit, quos olim sequebatur. Prudens se temporum fortunae accommodat, et occasione data utitur libens. Tu deligas, quod expedit; ego,quod ipse non facio, alios facere volo et hortor. Vale, et, pro amore in me tuo, rationibus meis bene consule, fratremque. cultoribus tuis adscribe. Vitembergas

Calendis Sextil. A. G BC CUM.

CCCLXXIV.

Fratri.

QVid lanae agas et destines, quae tua studiorum auspicia sint, quem hospitem

delegeris, quam vitae rationem inieris,quo denique conuicitu uti coeperis, Certior Π ri cupio , et ex te ipso scire in primis volo. De tuis studiis bene spero, nec minus tibi. de nouis eorum auspiciis gratulor , quam gaudeo, quod intelligo, te amari a viris doctis, quos omni honore prosequendos, scias,atque , his adiutoribus ad summa eniti posse te,confidas,et tandem eluinari. Viro

622쪽

ὶ EPISTOLAg. 6o 3 intelligenti et bono virtus praesidium est,

in quo insistas et permaneas , etiam rebus aduersis et dubiis, quae molles frangunt, constantes nihil mouent aut turbant. Praeter cetera rectus studiorum ordo tibi seruandus est, nec bene proficit, qui apto or-cline non utendum, censet. Ab Institutionibus,quas vocant,initium laeto animo capias , cum his idoneum et elegantem interis , pretem Coniungas,et fontes eius iuris simul an Grotio perquiras, Grotiumque diligenter euoluas et audias, quo duce Zie erus, se et acuisse iudicium,et doctrinam locupletasse, affirmat. In hoC omnia magna et solida sunt, in hoc fundamenta Iuris posita inuenias, quae alibi frustra quaeras. Simonis duini id facias licet, et Consulas Sie- Vogtium pariter, qui philosophiam illam, 'Vulgo spretam , pulchre suauiterque docet.

Commentationes Obre liti manu eYaratas Velim perquiras , forte aliquando venient in tuas manus,desideriumque lenientmeum.

Pro*ectoris Mulieri scholas non improbo, nec dissiladeo, sed Linckeri in primis commendo. Vir est multae doctrinae, et Iuris publici scientissimus, maxime in Saxonia, 'ubi vix unus est,qui eum hac laude aequet.

Illius auditores exquire, et nomen inter eos profitere, qui virum colunt et admirantur.

Giessae eum noui propius, et dotes ipsius

623쪽

ω . e. s. Se HuRZFLEI sc Hrrperadolescens aestimaui,nec minus ille meas, Gam aliquanto post Corbachium transeret. Sagittarium quoque diligenter inui-se,et. modum rationemque eius, quam indoci endo tenet,percontare. Abundat Chro, nicas Teutonicis, praesertim Thuringicis. quorum ibi magna est copia, et interdum

venulla nec opinantibus offeruntur. L ctioiaem eius variam pro eo,ac par est,aestismo, et a Linckero,ut audio, diligitur,sed iudici o non perinde valet , et nimiis diffusisque narrationibus spatium implet, atque optimam historiae ciuilis partem,quae prudentiam instruit praetermittit. Tu Vti, IhIlina, apis instar, seliges, et in rem tuam, quo par est, studio, vertes,in primisque ad Iurisprudentiam Struuianam , quae apud Vos praelegitur, totum te finges. Sagittarii quaedam opuscula flagito, quae simul, ac mittes, praesenti pecunia redimentur. Ill ius eonuictoribus te iungas, auctor sum, si tamen melchianum praeoptas hospitis urn, non recusabo discedere in opinionem Muam. Scheistratii opuscula, quae Tena Ilum inflan ad classicum, Iesephi Uicec Initis , ex quo ritus sacros nostri transcria, hunt, fac, accipias libros. Fortasse enim hos et alios libros explorabis, ut felix es in inquirendo. De electione Furstenbergi

quid sentiant vestri, quid tibi videatur, e

624쪽

prome. Neoburgicus Iunior praeuertit lacobum,Poloniae Regis filium, et Radniuiliam duxit, pinguemque adeo praeriPuit bolum. De expeditione Caesarea proximo loco et occasione scribam. Viuierius Batauus,apocham misit,libros exspecto Vale et de meis beneficiis nihil praedica,quae

vltro libenterque consero, et,doneC ViU am, inseruire tibi constanter et sincere volo.

CCCLXXV. SMERO HAMBURGENSL

I. V. L. LAeta et opportuna mihi fuit occasio

renovandae nuper veteris amicitiae, quae arctiori inter nos Vinculo contra

cta est, quam Vt Vllo unquam tempore dissoluatur. Abiturus quidem promissis nota Beti, sed culpae me absolues facile, si repentini discessus causam intelligas, et, quia facto opus fuerit, cognoscas. Cum enim de te salutando cogitarem, interpellabae auriga et, constituti temporiS, memor, e eundi necessitatem vel anuito imponebat Nihil ceteroquin prius mihi in votis suiΩset, quam de rebus tuis cognoscere propiatis , et familiam inuisere optimam, In primisque cum VVinchlero, Horbio et Hulsemanno, conferre sermones, quorum vial , Iaο

625쪽

tae doctrinaeque rationes maximopere tibi probari, scio. Sed immo plane ignor tus discessissem , nisi indicio cuiusdam it

uenis , qui hic me nouerat, agnitus , per aliquot dies substitissem. Dare hoc tandem volui D. Μayero, postquam, e Belgio redux, rationes missionis eius confectas es.se, intellexi. Iam vacat professio quarta, quam suo merito impetrabit, si eum amor reuertendi capiat teneatque. Suffragiis Academiae Saxoni nostro commendatus

est, sed, an id commode fieri possit, per

Vos, quorum sumtu Venit, stabit. Si meo res arbitrio ageretur, mallem secundus esse Hamburgi, quam primus Uitembergae. Vna haec urbs est, quae,cum ob situs commoditatem tum ob commercia,mirifice semper mihi placuit,adeo, ut communis libertatis sedes praesidiumque esse Videatur , hoc magis, quod iam soluta metu, atque ex superioria lbus erepta miseriis, veterem suam dignit rem tuetur ac seruat, et, Caesare, victoriis

pristinam dignitatem adepto, consilia sal tis explicata habet, magilique floret in dies, et, seiuncta ab insidiis , laetaturi Breui, opinor, Belgradum superiores Augusti vibctorias confirmabit, Vt, qui, Buda capta.

Rex verus et plenus Ungariae, mea sentem

xia, appellatu. est, Belgrado intercepto, Rex

626쪽

- . E PISTO LAR. 6o Regum iure meritoque appelletur. Traiksylvania ad obsequium rediit, Valachi Moldauique nutant, barbari ipsi plane sunt perculse Ludovicus ab occidente adspicit, miratur, inuidet, et tantum non aegritudine conficitur, Hos plaudimus Caesari, pio ot iusto victori, et, patriae causa, tot tamque prosperas, eXpeditiones gratulamur. Vale. Vitembergae, XVI. Calendas Sept.

CCCLXXVI CHRISTIANO FRIDERICO IANO,

Consuli Torgauiens SAepe mihi in animum revoco Perpulchaeos sermones tuoS, quos non sine gaudio audisse me, fateor, speroque, occasio-IIem fore, ut quam primum laeti liberique inter nos colloquamur. Nunc, etsi absens, te alloquor, petoque maiorem in modum, ut silperioris amicitiae rationem habeas, et meam Commendationem valere sinas.Degit Ruidam vir eruditus, et probus Conradus Adam VVinchelmannus, Latinae in primis ac Graecae linguae peritus, praeterea modestus et ad docendum peraptus, nec mihi , Commendatus modo , sed etiam cognitus Planeque perspectus. Is rogat, ut, sua Cau-o, auctoritatem interponeta, atque inte

627쪽

G8 e. s. SCHuRZFLEIS CH II tessione tua, multo grauissima, essicias, ut amplissimus Vrbis Lnatus Vacantem Recto. Vis Scholastici prouinciam ei decernat. Geret se pro eo, ac par est, nec pietatis et diligentiae laudem, quam hie constanter retinuit. adimi sibi aut imminui deinde, patietur. Ego sane preees eius ad te perfero, meoque amplius nomine rogo,VtVUincte, mannum commendandum pariter, atque tuendum, suscipias, quippe omnibus doti. hus praeditum, in quibus ad impetrandum exornandumque illud munus praecipuum inesse momentum, credo. Sane puro discendi genere utitur , et stiti se es accur te distinguit ab ornamentis optimae aetatis. Scriptores aureos, quod perpauci hic possunt, legit ac bene eXmnit, abundatque subsidiis, quibus meliores doctrinae Contiis, uentur. Statuas, quaeso, me nihili dare auribus, sed penitus atque ex animo probare VUinchelmanniani studii rationes, semper que velle eo anniti, Ut, cum Tibi, tum amplissimo senatui vestro, obseruantia mea constet. Vitembergae, prid. Cal. Sept. α

CCCLXX

628쪽

Fratri.

BElgradi deditionem breui certiores

nuncii afferent. Barbari enim Semen-driam Usque retrocesserunt, Caesari amplis conditionibus pacem Offerunt, aut Patuavmagis, belli dudum pertaesi , quod adue sis imperio suo auspiciis gesserunt. Gra- discia , quae Bosniam aperit, potitus est Ludovicus Badensis animo et audacia Boiorum regulo similis, quos fotuna adiuuat, ut admoneatur posteritas , Deum stare pro meliore causa. Praesul Λrgentorvensis, etsi numero suffragiorum vicit, tamen spe excidet potiundae dignitatis, postquam Caesar, de pace securus, et a tergo in posterum tutus, spernit Gallorum minas, et bellum mavult, quam Episcopum Gallo obnoxium, cuius moreS, Consilia et actiones,

magno suo Imperiique damno perspexit. Leges Germaniae non sinulit, eligi principem hosti coniunctum, quam in suspicionem Venit, et argumento graui conuictus est, quod is, tanquam Antistes Argentoratensis, fidem dederit Gallo, quem, nemo ignorat, esse patriae hostem, etsi actis hostiles, facta induciarum pactione, cessant.

629쪽

εIO c. S. ScΗuRZFLE I S cII ITSed hos quoque, ut libet, utilitate et temporum fortuna metitur. Agit enim, Pro- ut expedit, seruat pacem, donec metus eum retinet, frangit, dum a periculo lon- gius abest. Disceptat causam, et decidit,

nec partem se, sed iudicem, fert, Caesarisque auctoritatem infringit, dum eius iumra invadit, et de aliena republica statuere conatur. Haud nescis, quantum possit ille nobis finitimus Praesul, quibus Viribus polleat, qua situs opportunitate praeditus sit, siue de tuenda Germania, siue de inuadem do Belgio , agatur. Si memoria te fallit

Caroli V. Tabulas inspicias, ac Verba repetas consideresque diligenter. Nec enim velim, nec te deceat iste studii iuridici apparatus, qui te in odium contemptumque adducat. Semper tibi comites adiungo litteras , quae elegantiam tibi conciliant, si excolere pertendas, sin abiicias et negligas, nullo apud Viros doctos et graues t

eo eris. od desecus abs te avertameUS, Cpatiatur exolestere honorem nominis,

quem in Belgio parasti feliciter et amplim.

casti. Graeuius,senior, magniete, facit, Vir sane aeui nostri maximus, cui litterae moliores iudicii gloriam ultro tradiderunt. Filius tuus mihi adfuit. honorique tuo liba- uit, et in stequenti hominum congressu

630쪽

RPISTOLAM.

praeclare de te locutus est , spemque non mediocrem de facultate ingenii tui cone Pit.Hem,frater, quid abs te exspectant viri lapientes et eruditi,ad quos fama cum doctrinae,tum bibliothecae meae, permanavit.Aditus tibi iam tum patefactus est ad gloriam, cccasio praesto est,materia crescendi suppeditat doctissim us quisque te inuitat. Visim riensis, iactat se in notitia auctorum, Vir Latinae et Graecae pariter linguae haud exquisite peritus, et Buchneri Epistolas, quasi ex Cicerone delibatas commendat , sed nescius vitiorum Latinitatis , quae in eius scriptis passim se produnt, tam frigide iudicat ut ne legisse quidem putem. Si

in Dissert. seu Programma Academ. Paso, Pro morbo. Puritas, pro sanctitate, p. 784, Aegere cancellos, pro regere consilia, moderari summam consiliorum, arbitrum esse arcanorum, consilii ianctioris rationes administrare , p. 7i7. E contro prO,Contra, P. Α Ο Habere opus, pro, necesse habere, P.

AOs. Numerarius, p. AO . elegantius rati num artifex. Nullibi, pro, nusquam. Creatu-Vs, Pro, res Condita, P. 0 6. 692. Saluator,

Pro, Seruator, p. 688. Con storiis, pro aulis. Vel, curiis, p. 689. Paulo post, in curiis S natorum, pro, in Congressibus senatorum, eadem pag. Promptitudo, P. 46s. pro actio '

SEARCH

MENU NAVIGATION