장음표시 사용
21쪽
Haec eloquuta concidit Virgo furens: Furens profecto: nam quae dixit perdidit.
22쪽
Arbitrio si Natura finxisset meo , Genus mortale Ionge foret instructius; Nam cuncta nobis attribuisset commoda, Quaecunque indulgens Fortuna animali dedit: Elephantis vires, et Leonis impetum; Cornicis aevum , gloriam Tauri trucis: Equi velocis placidam mansuetudinem . Et adesset Homini sua tamen Solertia. Nimirum in Coelo socum ridet Iupiter. Haec qui negavit magno consilio Hominibus; Ne sceptrum mundi raperet nostra audacia. Ergo contenti munere invicti Iovis . Fatalis annos decurramus temporis; Nec plus conemur, quam Sinit mortalitas.
23쪽
Aυarum etiam q-d superrat, non libenter dare. S1ΜIus ET VULPES. Vulpem rogabat partem caudae Simius, Contegere honeste nudas posset ut nates; Cui sic maligna: Longior fiat licet, Per spinas et Iutum citius tamen traham, Quam Partem, quamVis Parvam, impertiar tibi.
24쪽
Quam sit homines n&se di scite.
Magni Pompeii Miles vasti corporis, Fracte loquendo, et ambulando molliter, Famam Cinaedi traxerat certissimam; Hic insidiatus nocte jumentis Ducis , Cum veSte, et auro, et magno argenti Pondere. Avertit mulos. Factum rumor distulit; Arguitur Miles ; rapitur in Praetorium ;Tunc Magnus: Quid ais y Tune me, commilito, Spoliare es ausus Τ Ιlle continuo exscreat Sibi in sinistram, et sputum digitis dissipat: Sic , Imperator , oculi exStillescant mei, Si vidi aut tetigi. Tum Vir animi simplicis Inanes suspiciones propelli jubet, Neo cadere in illum credit tantam audaciam.
25쪽
Haec inter castra accessit, et fidens manu Romanos armis Provocabat Barbarus ;Sibi quisque metuit, primi mussant duces; Tamen Cinaedus habitu, sed Mars viribus, Adit sedentem pro tribunali Ducem, Et voce molli: licet 8 Enim vero ejici, Ut in re atroci, Magnus stomaclians imPerat. Tum quidam senior ex amicis Principis :Hurio ego committi satius Fortunae arbitror, In quo jactura levis est, quam fortem Virum, Qui casu victus , temeritatis te arguat. Assensit Μagnus , et permisit Μiliti Prodire contra; qui, mirante exercitu, Dicto celerius , hostis abscidit caput, Victorque rediit. His tum Pompeius super :Corona , Miles , equidem te dono libens, Quia vindicasti laudem Romani Imperi; Sed exstillescant oculi sic, inquit, mei ἔTurpe illud imitans, quod Cinaedus secerat; Nisi tu abstulisti sarcinas surto meaS.
26쪽
Alium irridens, ipsus ridendum se se propinat. MERCURIUA ET MULIERES.
Mercurium hospitio olim Mulieres duae Illiberali ac sordido recePerant . Quarum una in cunis parvum habebat filium; Quaestus placebat alteri meretricius. Ergo ut referret gratiam ossiciis Parem, Abiturus, et jam limen excedens ait :Deum videtis; tribuam vobis protinus , Quod quaeque optarit. Mater supplicat rogans , Barbatum ut videat natum quamprimum Suum; Moecha, ut Sequatur Se , quidquid tetigerit.
Volat Mercurius. Intro redeunt Mulieres. Barbatus insans, ecce , vagituS Ciet. Id quum Meretrix rideret validius , . Nares replevit humor ut fieri solet. Emungere igitur se volens, Prendit manu,
27쪽
Τraxitque ad terram nasi longitudinem . Et aliam ridens, ipsa ridenda extitit.
28쪽
De Veritate et Mendacio. PROMETHEUA ET DOLUS.
Olim Prometheus seculi figulus novi Creta subtili Veritatem secerat , Ut iura posset inter homines reddere. Subito accersitus Nuntio Magni Iovis , Commendat officinam fallaci Dolo , Iti disciplinam nuper quem re e Perat. Hic studio accensus, facie simulacrum Pari, Una statura ; simile et membris omnibus, Dum tempus habuit, callida finxit manu ;Quod prope jam totum, mire quum Positum soret, Lutum ad saciendos illi defecit pedes. Redit Alagister , festinante quo Dolus , Metu turbatus , in suo Sedit loco. Mirans Prometheus tantam similitudinem, Propriae videri voluit artis gloriam;
29쪽
Igitur fornaci pariter duo Signa intulit;
Quibus percoctis, atque infuso spiritu , Modesto gressu sancta incessit Veritas; At trunca species haesit in vestigio. Tunc salsa imago , atque operis furtivi Iabor, Mendacium appellatum eSt, quod ne . . . Pedes habere , f. . . te iPSe
30쪽
Sensum aestimandum esse , non Ner M. Avo TOR.
Ixion qui versari jactatur rota, Volubilem Fortunam jactari docet.
Adversos altos Sisyphus montes agens Saxum , labore summo , quod de vertice Sudore seinper irrito revolvitur; ostendit hominum sine fine esse miserias. Quod stans in amne Tantalus medio sitit. Avari describuntur, quos circumfluit Usus bonorum ; sed nil possunt tangere. Urnis scelosiae Danaides Portant aquas , Pertusa nec comΡlere possunt dolia;
Imo, luxuriae quidquid dederis, perfluet. Novem porrectus Tityos est per jugera. Tristi renatum suggerens Poenae jecur Quo quis majorem possidet terrae locum ,