Julii Phaedri Augusti liberti Fabulae triginta nuperrime detectae e manuscripto codice R. Bibliothecae Neapolitanae cum notis

발행: 1812년

분량: 103페이지

출처: archive.org

분류: 문학

31쪽

Hoc demonstratur cura graviore affici. Consulti, involvit Veritatem antiquitas , Ut sapiens intelligeret, erraret rudis.

32쪽

FABULA VIII.

Quomodo ferox domanta sit juventus.

ater semilias saevum habebat Filium . Hic e conspectu Patris quum recesserat , Verberibus scrvos afficiebat plurimis, Et exercobat fervidam adolescentiam. AEsopus ergo narrat hoc breviter Senit Quidam Iuvenco vetulum iungebat Bovem ;Is quum refugiens impari collo jugum, ΑΕtatis excusaret Vires languidas, Non est quod timeas, inquit illi Rusticus; Non ut labores jungo ; sed ut istum domes Qui calce et cornu multos reddit debiles.

Sic tu ni gnatum tecum assidue retines. Et saevum ingenium comprimis clementia. Vide ne querela major accrescat domus. Atrocitati mansuetudo eSt remedium.

33쪽

FABULA IX.

Nihil esse Occiatum quod non revintur. ΡΑsTOR ET CAPELLA.Simulata interdum vitia prosunt hominibus; Sed tempore ipso tamen apparet Veritas. Pastor Capellae cornu baculo fregerat; Rogare coepit, ne se Domino proderet: Quamvis indignis laesa, reticebo tamen;

Sed res clamabit ipsa quid doliqueris.

34쪽

De Mulierum Istidine. RNO , VENUs ET GALLINA.Quum castitatem Iuno laudaret suam, Iucunditatis caussa non repulit Venus ;Nullamque ut affirmaret esse illi parem . Interrogasse sto Callinam dicitur: Dic sodes , quanto possis satiari cibo fRespondit illa: quidquid dederis satis erit; Sed ut concedas pedibus aliquid scalpere. Ne scalpas , inquit, satis est modius tritici fPlane; imo nimium est; sed Permitte Scalpere. Ex toto ne quid scalpas, quid desiderasyΤum denique illa fassa est naturae malum: Licet horreum mi pateat, ego scalpam tamen. Risisse Iuno dicitur Veneris ioco , Quia per Gallinam demonstravit seminas.

35쪽

FABULA XI.

De malo Scriptore se ipsum laudante. ΑΕsopus ET SCRIPTOR. AEsopo quidam scripta recitarat mala, In quis inepte multum se jactaverat. Scire ergo cupiens quidnam sentiret Senex: Nuinquid tibi, inquit, Sum Visus superbior Haud vana nobis ingeuii fiducia est. Consectus ille pessimo Volumine, Ego, inquit, quod te laudas vehementer probo ;Namque hoc ab alio numquam continget tibi.

36쪽

FABULA XII.

Θαnta mulierum sit inconstantia. MULIER vIDUA ET MILES.

Ρer aliquot annos quaedam dilectum virum Amisit, et sarcophago corpus condidit;

A quo divelli nullo quum posset modo,

Et in sepulcro lugens vitam degeret , Claram assequuta est famam castae Virginis. Interea sanum qui compilarant Iovis, Cruci suffixi, luerunt poenas Numini. Horum reliquias ne quis POSSet tollere , Custodes dantur milites cadaverum, Monumentum juxta, Mulier quo se incluserat. Aliquando sitiens unus de custodibus , Aquam rogavit media nocte ancillulam, Quae sorte Dominae tunc adsistebat suae, Dormitum eunti; namque lucubraverat, Et usque in serum vigilias perduxerat.

37쪽

Paullum reclusis foribus Miles prospicit .

Videtque aegram, sed facie Pulcra seminam. Corruptus animus illico succenditur, Sensim impudica et uritur cupidine. Solers acumen mille CauSsas invenit, Per quas videre possit illam saepius. Quotidiana capta' consuetudine, Paullatim facta est advenae submissior; Mox arctiore vinxit animum copula. Heio dum confra init noctes Miles diligens,

Turbatus Miles factum exponit Mulieri. At sancta Mulier: non est quod limeas, dit: Virique corpus tradit figendum cruci. Ne subeat ille poenas negligentiae. Sic turpitudo laudis obsedit locum.

38쪽

Fortunam interdum hominibus Praeter spem faυere.

Duo Pn OCI; PAUPER ET DIVES.

Unam expetebant Virginem Iuvenes duo; Vicit Locuples genus et formam Pauperis. Ut nuptiarum dictus advenit dies, Amans, dolorem quia non Poterat perpeti, Moerens , Propinquos contulit se in hortulos; Hos ultra paullo , villa splendida Divitis Erat acceptura Virginem e matris sinu;Ρarum ampla , in urbe, visa quod fuerat domus. Pompa inplicatur; turba concurrit frequens, Et conjugalem Praebet Hymenaeus facem, Asellus autem, qui solebat Pauperi Quaestum referre, stabat portae in limine. Illum puellae casu conducunt 8uae , Viae labores, teneros ne laedant Pedes. Repente coelum , Veneris misericordia.

39쪽

Ventis movetur; intonat muudi fragor; Noctemque densis horridam nimi is parat. Lux rapitur Oculis , et simul vis grandinis Effusa, et pluvia densa cunctos dissipat, Sibi quemque cogens petere praesidium fuga.

Asellus notum proxime tectum subit, Et voce magna Sese venientem indicat. Hocurrunt Pueri, pulcram ass1rmant Virginem, Et admirantur; deinde Domino nuntiant: Inter sodalos ille paucos adcubaub , Amorem crebris avocabat Poculis.l Ihi nuntiatum est, recreatus gaudio, Hortante Baccho et Venere dulces perficit, ΑΕ qualitatis inter Plausus, nuptiaS. Quaerunt Parentes per praeconem filiam; Novus maritus coniuge amissa dolet. Quid esset actum Postquam populo innotuit, omnes favorem comprobarunt Coelitum.

40쪽

FABULA XIV.

Qualiter jactantis aliquando reprimatur. ΑΕso Pus ET VICTOR GYMNICUS. Victorem forte gymnici certaminis Iaetantiorem quum vidisset Aesopus. Interrogavit an plus adversarius Valuisset ejus y Ille: ne istud dixeris; Multo fuere vires majoreS meae. Quod, inquit, ergo, stulte, meruisti decus, Minus valentem si vicisti sortior Ferondus essses, sorte si te diceres Superusse, qui fuisset melior Viri bus.

SEARCH

MENU NAVIGATION