장음표시 사용
261쪽
INsurgentibus Tyrannis Maximianus a Diocletiano Caesar factus est, deindρ Augustus, &Imperii particeps. Cum ille bello strenuus esset, sed natura ferox & immitis, supremum adeptus fastigii insigne, nummos cum monetarum typis percussit, ut penes te esse etiam jus monetae cudendae argueret. Diocletianus quidem dictus est Iovius : Maximianus vero , Herculius , quasi Diocletianus, alter esset Iupiter, Herculis pater. Ut Iulii & Augusti temporibus, pro moneta signanda erant Triumviri monetales, lub his Principibus dicebantur Procuratores monetae, seu Praepositi monetae, ut cos vocat Ammianus. IC. GAL. VAL. MAXIMIANUS. Alerius a Diocletiano & Maximiano Caesar
creatus est cum Coi stantio Chloro: in assinitatem etiam ambo vocati sunt, ut firmiora inter eos essent vincula: Galerius Valeriam Diocletiani filiam in uxorem accepit, & Constantius Theodoram Maximiani ; de quasi inter omnes divissem esset Imperium, Illyrici orae ad usque Ponti fretum, Valerio commissae sunt: unde ipsis etiamsi
tantum Caesaribus jus monetae cudendae communicatum est , ut indicat maximus ille nummus, in quo tres foeminae solito modo exhibentur : quod
jam Gallieni aevo, in Salonino ejus filio receptum observamus, ut penes Caesares haec supreim L stigii nota, jam esset. A L.
262쪽
Constantinus Constantii Chlori cum Gai
rio a Diocletiano de Naximiano adoptati filius ue patre in Britannia mortuo, Caesar dictus, in Gallias redit: ubi cum Max imiano, qui purpura deposita rursus eam acceserat, foedus iniit, ducta in uxorem Fausta qus ilia; sed postea Maximianus Romam reversus, cum Maxentium filium Imperii participem declarare recusaret, ex Uibe expulsus, ad Constantinum generum reversus est, cui cum insidias strueret, iis det oes, laqueo vitam finiit. Interea Romani M
xentio urbem tyrannice administrante, Constantinum, ut eos liberaret, vocarunt. Mox ille copias instruit, & devictis Maxentii in Italia ducibus, eum tandem ad pontem Milvium in Tiberi submersum superavit: unde Maximi nomen consequutus est, & magno applausu Romae est exceptus. Bellis civilibus conlactis barbaros undique contudit, Imperiique sedem Byzantium transtulit, eamque urbem restauratam, Constantinopolim appellavit. Gothos in Sarmatarum te ris vicit, usque de bellatis Constantinopolim re diit, ubi percussus est hic nummus cum epigraphe
FELICI VICTORIAE AUGUsTI. Genius urbis novae
sedet, turribus insignis, tanquam eam condidisset: palmam tenet ut Victrix : cornucopiae gerit, ad indicandam soli fertilitatem: illi Victoria coronam, ut pransum porrigit.
265쪽
CRrispus Constantini ex Minervia priore γjus uxore filius, a patre Decennalia Impe- ii peragente cum Constantino juniore ex Fausta fratre, Caesar dictus est: in cujus memoriam videtur cvsus hic maximus nummus, denotans rum ad summum Imperii fastigium per conces sum cudendae monetae esse desiniatum : unde in
nummis ejus aevi: SACRA MONEΤA AUGG. ET CAESS. NOSTR. Sacra moneta Augustorum es C. farina no serorum. In hoc autem dicitur M O N E-TA URBIs VESΤRAE. ad indicandam monetam in aliis etiam urbibus esse concessam a tempore
quo Claudius exist imatur signandi potestatem Senatui ademisse: de quibus vide Ducangium in Historia Byzantina, & in Dissertatione ae in- fenoris aevi Numisnatibus.
266쪽
CONSTANTINUS. FL. CLAUD. CONSTANTINUS JUN.
Constantinus junior Constantini M. ex Fa sta filius natu major, cum Crispo ex priore patris uxore Minervia fratre, dum Decennalia celebraret, Caesar factus est 3 cujus memoriam in clypeo renovat par has voces voΤ. x. id est Votis de innuitibus. Cum igitur illi per Caesaris dignitatem ad Imperium designati essent, res a patre gestae iis communicantur 5: sicut Victoria in Constantini M. nummis ita in iis exhibetur. Victoria clypeum
tenet, in quo VICTORIA AUG. dc circa, VoΤIs MULTIS X. modo in Constantino juniore scribliatur VICTORIA BEATIssIMORUM CAEM. Ob ere
tas Licinio Provincias, postquam eum Constat tinus pater ad Cibalim vicistet. Beatillimi titulus Diocletiano x Maximiano primum datus est, quod feliciter Barbarisa M Tyrannis devictis I perium per tot annos administrassent: deinde Constantino patri, post ejus victorias, concessus: unde Caesares illius filii, etiam BEATIssIMI n
269쪽
onstantius Constantini M. secundus in M, Fausta filius, primum a patre Caesar factus est, & eo mortuo Augustus & Imperator cum aliis fratribus, cui in divisione Imperii, Oriens
cessi. Persas in Mesopotamiam irrumpentes, repressit; unde Constantinopolim reversus, percussus est hic maximus nummus cum epigraphe,ic TORIA AUG. vi ii, sub Genii urbis forma
exhibetur, corona turribus ornata, ad denotanda illius amplissima moenia a patre Constantino extructa: pede dextro prorae imposito, ad arguendum ejus ad mare situm: dextra palmae ramum gerit, solenne victoriarum insipne: laeva comnucopiae tenet, ad denotandam soli sertilitatem dc abundantiam.
270쪽
Caesaris tantum titulo insignitur Constanuus in hoc nummo, quam dignitatem a patre Constantino recepit, cum Vicennalia sua de Crispi Constantinique junioris filiorum Decennalia celebraret, qua de re Aur. Victor inquit, Namque ea tempestate Imperatori nostro Constantio iu- signe Caesaris datum. Pro cujus Constantii dignitatis Decennio, Nicomediae ipsi concessae acta sunt vota, & cusus est hic nummus, in quo Victoria scribit in clypeo vo T. X. id est Vota Decennalia. Victoria autem dicitur Beatissimorum Caesarum, quod Delmatius Constantii patruelis, Caesar a Constantino Magno etiam factus, Calocerum in Cypro res novas molientem debellarit: inde percussi nummi intcr Caesares in communis victoriae signum, & in nummis Delmatii Victoria cum corona, apud Spanhemium occurrit.