장음표시 사용
271쪽
I I I. Constantius cum Augusti titulo prodit iterum,
patre nempe mortuo: nam sub eo Caesaris tan- .
tum dignitatem obtinuit. Nummus aliquam ex victoriis ejus indicat, quam ob illius forma, cum Romae percussus sit, ex Magnentio qui Cons tantem Constantii fratrem dolo interfecerat, reis latam auguramur. Nam postquam ille Constantem in tentorio occiso purpuram assumpsio sit, Constantius ad vindicandam fratris necem , Contra cum movit, & memorabili pra tio ad Mursam devicit: sed cum Magnentius bellum rursus reparasset, ad Lugdunum iterum Con tantius illum superavit,& in urbe se gladio trans figere coegit, anno aetatis o. Constantius sic Occidentem recepit, solusque Imperio potitus est: sed cum nullum haberet filium, Juliano ejus patru li illum tandem cessit.
272쪽
Constantii nummi in ordine haud sunt collocati, sed.ut ad seriem accessere, scalpta ; nam hic Caesaris titulum praeseri, & ideo ante eos qui Augusti dignitatem rubent, praeponendus. Constantius a patre cum Caesar factus esset, mox et percussi sunt nummi & iitim tituli, quibus pater ornatus est, attributi : sic Victoria in ejus nummis, quae ad Constantinum M. Gothis debellatis spectat cum epigi aphe G L Ο R I A ROMA N O R U M percussa est. Vox Gloria cum sit frequens de aliquo fama cum laude, primum sub Constantino Magno, qui tot egregia edidit facinora, usurpata est; unde in praeclaro ejus
numismate dicitur, GLORIA S AE CULI, VIRTUS CAESARI s. Novus honoris titulus patri datus, totam Romanorum Gloriam in Constantino Magno designans, filio etiam communicatur, tan quam estet jam Romanorum gloria.
275쪽
Constans tertius Constantini M. ex fausta filius, a patre Caesaris titulo donatus est, cum vota celebraret Triennalia, de quo ait Aurelius, di Victor. Et interea Gothorum Sarmatarumque s rae gentes , filiorumque cunctorum minor , Constans nomine , Caesar fit. Tunc decimum sextum agebat annum: quo titulo, tanquam ad Imperii sicces sionem cum fratribus vocatus, nummi &.quidem maximi, ei percussi sunt: hic praesert epigraphem vIRTUs CAEsARUM , in quo Constantinus pater Paludatus stans manum imponit trophaeo, quod in Sarmatia Gothis devictis illi erectum est. Provincia lugubris & moesta in imo trophaei caput sustentans, tanquam subdita depingitur : ut sic per patris victorias, filiorum virtus emicaret,quos nabuisset in bello comites, & quorum hac expeditione maxime enituerat sertitudo.
276쪽
Augusti, ut est, Imperatoris titulo ornatiuConstans; post mortem scilicet patris, anno seiscundo poliquam Caesar ab eo.appellatus esset: ipsi autem in divisione Imperii cum fratribus Constantino & Constantio, Italia, Africa cum insulis, Illyricum, Dalmatia, Macedonia, Achaia, Peloponites , dc Graecia cessit. Ideo Roma in 'dus nummis galeata, ut solet, repraesentatur, cum Beatae elogio, quod sibi tribuit, cum se felicem sub Constante existimet. Diocletiano re Maximiano ejus collegae Beatissimi nomen datum filisse primum supra diximus: qui sint autem be, 'a b. Epist. s. ii dicendi declarat, his Verbis Seneca. Hoc nos docet beatum, non eum esse, quem vulgus appellat, ad quem pecunia magna confuit, sed illum cui b num omme in animo es erectum. Roma ergo non videtur se Beatam appellare, quod divitiis, ut C put mundi , abundet ; sed quod Constantem habeat Imperatorem : si quidem Futropius na rat de ejus Imperii initio. Constantis Imperium frenum ahquandiu sissum fuit. Deinde Constantini fratris morte tumidior, ad scelera se conis
279쪽
ΙN Gallia Magnentius ex barbaris parentibus
natus, Comes tandem ordinum factus, occiso artibus sitis Constante, purpuram Augustoduni, cum Imperatoris nomine assumpsit: rebus deinde Gallice constitutis in Italiam transiit , ut Constantis Imperium sibi vindicaret; Nepotianus interea ex Eutropia Constantini Magni ibrore filius, qui Imperii haeredem ideo se existimabat,ne Magnentius, illud vacuum occuparet, Romae se Imperatorem Vocavit: sed postri dies Magnentiana factione extinctus est. Magnentius fratrem Decentium creat Caesarem Mediolani, & Romam progressiis, Decentium ad tutandas Gallias, &ad novas copias colligendas mittit : pacata tandem Italia contra Constantium in Pannoniam profectus est: ubi ab eo profligatus, in Italiam se recepit, dc ut a fratre copiarum auxilium acciperet,/eum consortem Imperii fecit, Augustumque nominavit , ut nos docet hic nummus cum epigraphe VICTORIA AUGUsTo RuM , qui videtur cuius, cum plures eum incautius prolequentes, circa Ticinum profligavit.
280쪽
D Ecen ius nomen Magni quod ferebat ejus pater, dictus Magnus , assumpsit, a quo
etiam Magnentius frater appellatus videtur. C sar Mediolani factus cst, cum Magnentius accepisset Constantium, patruelem Gallum Caesarem creasse, ut Orientem in ossicio contineret, & a fratre cum hac dignitate ad conservandas Gallias missiis est. Augusti titulum recepisse videtur postquam Magnentius a Constantio ad Mumsiam vietus cst, ut ipsi copias duceret, quibus se contra eum tutarentur: qua de re eques hostem jaculo impetens exhibetur cum epigraphe v IR-Tus AuGG. quasi virtute corum communi, hos. tes essent debellaturi. Enituerat haud dubie Deiacentii in bello fortitudo, siquidem dictus crat cum nobilissimo Caesarum frequente titulo, Eo totaiιs, ut nos docent ejus nummi : sed cum auis diiset fratrem Lugduni, post victoriam a Con. stantio relatam, manus sibi violentas attulisse apud Senonas, laqueo vitam finivit.