Antiquae inscriptionis, qua L. Scipionis Barbati F. expressum est elogium, explanatio

발행: 1617년

분량: 11페이지

출처: archive.org

분류: 로마

1쪽

PARADIGMA INSCRIPTIONIS

Incise est in Lapide longo palmos V. Oncias IV . lato palm. II unc. X. hac fere forma oe incaualitate chara ierum: nisiquod eos culptor, ob tabellae an-ν stias , penesibi cohaerentes pressu finxit , cum in Lapide conira laxiorib stlatiis distinguantur.

2쪽

IN SCRIPTIONIS,

est elogium, Explanatio.

F F o s sΑ est altero abhinc anno Romae ad portam Capenam haec Inscriptio. quae quod in- terpretem fodiasse nacta non sit, haetenus neglecta & sine honore iacuit': a nonnullis etiam , quos merito rideas, barbari sequioris. que feculi suspicione damnata est. Mihi vero, nisi mea me fallit coniectura , egregium hoc mohumentum, nulli omnium quae Romae sunt

vetustate concedcre, at que inter praecipua memorabile videtur. Quod ut trute, Lector, mecum sentias, ubi sinceram cius sententiam ex ressero, res ipsa, ut spero, persuadebit. Sic enim egendam censeo.' Hunc etnum plurimi consentiant Romae

3쪽

ANTI IN so Rr PYIONI ssonorum optimum fuiste virum Lucium Scipionem. Filius Barbati

consul, Censor, Aedilis hic fuit.

Hic cepit Corsicam, Aleriamque urbem Dedit Tempestatibus aedem merito. Nunc ergo suam ipsa, ut vides, prodit aetatem Nam cum L. Sipionem , cuius elogium continet, Barbati filium vocet ; Barbatum autem in Scipionumfamilia unicum sciamus fuisse Cornelium Scipionem Barbatum, quianno V. C.

C D L v I I. comitia Consulum creando

rum causa Dictator habuit, dc anno insequente Pontifex Mari aedem Concordiae, Liuio teste, dedicauit: reliquum est, ut ad proxima omnino tempora Inscriptioncm hanc referamus; atque adeo Duillana ipse ., quae eiustatis nomine prae omnibushodie cHebratur si tamen haec vere illa est antiqua, & non aliapotius interpolata, priorisque t Ni ut fama est,. a posteris restituta ψnihilo recentiorem esse fateamur. cum Duilij victoria naualis, , cuius honori columna illa rostrata posita est, in annum inciderit ab v. C. cDXClM. quem annum qui excepit, is L. Scipionem Consulem vidit, & rex ab eo in Corsicage stas , quae hoc elogio commemorantur.

Iam aeuo illi , hoc est prisco & antiquo taculo ,

congruereobsoletam vocumliterarumque formam, quae tota cernitur Inscriptione, quisne

get Quanquam vox quidem in ea nullaest, si Duonum excipias, quae Latina prorsus&vsitata

4쪽

Ex PLANATIO. snon sit. Duonum autem pro Bono ab antiquis dici solitum auctor est Festus, apud quem etiam

in Topper,Duona ad naves portare vetus scrip tor ait, pro eo quod est Bona portare; & in Carmine Saliari Duonus ceruses , ut Grammatici exponunt, Bonus est creator. Hac igitur voce dempta, reliquae omnes Vulgo notae sunt , sed a communi tamenvsu remotae,vel orthographie dissimilitudine , vel inepto , ut videtur , discrepantium casuum nexu & coniunctione, vel denique inusitata duarum maxime literarum forma & charactere. Ceterum haec omnia, ut ostendam , non exoticam barbariem, sed Romanam vetustatem illam redolent, quam dixi:

Atque ut hinc potissimum exordiar, Listud

uncinatum , & P ad UI Graecorum instar senii clausum, in alijs etiam eiusdem aeui monimen iis, nutanis scilicet,labulisque aereis videre est;& a nobis ipsis utriusque olimcxemplum in Privernatis lapidis fragmento, in qtio APPIO sco NsoLinscriptus legebatur, animaduersum

meminimus. Rursu quod O pro V passim exhibet in HoΝC, cos E ΝT IO NT, Luci OM,S alijs, non opificis errore vel inscitia, sed ex eo prorsus veterum more factum est, q2o haec inuicem, Fabio teste, permutabant, ut Hecoba , Notrix,&Dederont, Probaueroni.'Eodemque. modo quia pro V longa nuncOI nunc OE vlurpabant ;hinc est quod o o pro vNo scriptum est,

a iij

5쪽

6 A N T I QUI N s C Rr PT ION IsPLO IRvME pro plurume; sicut in alia Inscriptione Alatrina coirauit pro curauit, & in Silio rum plebiscito apud Festum oetier pro utier. At vero V contra I loco scribere, ut PLO IRVME, OP Τ V M O, Vsque adeo RΘmae ab antiqua consuetudinc inoleverat, Vt quod Optimus, Maximus, mediam I litcra, quae veteribus V fuerat, acceperint,C. primum Caesaris inscriptione factiam ferant. Ita quod E similiter I quoque k,cu occupat

in P LO1RvME, FvET, DEDET, TEMPESTATE BUS,S MERETO , priscae itidem vetustatis est indicium , vel Duilianae columnae argumento, in quaExeinet pro Exemit &Cepet proCepit,aliaq. id genus visuntur:&Inscriptionis eiusaem Alatrinae , in qua haec inter alia ita scripta sunt,

OB HAs RES SENATUS FILIO STIPENDIA

MERETA EsΕ Ιo Vsi T. Quibus in verbis aliud praeterea extat in EsΕ & iovsi Τ antiquae

scripturae vestigium, quod & in hac quoque nostra in F v a s E, & in Duiliana inscriptione

in C L A s p s impressum est , cum simplici S haec omnia scribantiit, quae gcmina solemus. quia semivocales, ut idem Fabius obseruat, non gemi-l nare diu fuit vetustissimi moris. Denique eius 7 dem omnia nota .comperies, si cetera perse- . quare. Nam nihil est omnino, seu literarum for mam spectes , seu variam illarum inter se per mutationem , quod temere aut casu positum, &ab ido quem dixi priscae antiquitatis fonte ductum non sit. Restat ut de verborum nexu de

6쪽

victura dicamus: in quo vereor ne dissicilius sit Romae unquam ita locutos puter, Lucium Scipione, cepit Corsica, dedit aede 3 aut quis cetera fere omnia, quae ad eum modum vix cohaerent, Latinae linguae legibus aduersari& soloecismis scatere non censea Z Ucrum hic tu mihi, Lector, paulisper, ut ait ille, sustine patientiam, &vide, num quod vitio errorique im- putas , tribuendum sit potius vetustati. Quid cnim an contraGrammatic* leges scriptu dici bb is potest, quod eius artis usu nix leges omnes antast 'tecessit 3 Grammatica olim Romae, Ut Sueto- m. v.

nius Tranquillus testatur, ne in usu quidem crat; rudi scilicet ac bellicosa gente armis potiusquam liberalibus disciplinis vacante : primus

que ut idem opinatur , eius artis studium in urbem intulit Crates Mallotes, Attali regis legatus, inter secundum & tertium bellum Punicum, hoc est annis post Scipionem Barbatum supra

centum &viginti. Ante id tempus, Grammaticae regulis nondum constitutis,unaRomς loquendi scribendique lex erat populi consuetudo. Ouae 'quoniam continuo in motu varia crat,& subinde mutabatur taRomanae tum linguae magnas fieri necesse suit mutationes: mirum ut proinde non sit, vel Saliorum carmina vix tandcm Sacerdotibus suis satis intellecta finise , quod Fabius assirmat ; vel Polybij aetate , t ipsemet narrat libro tertio, aegre etiam ab antiquitatis peritissi-

persuadere Ouis enir

7쪽

inis potuisse explieari verba foederis, quod Romani primum cum Carthaginiensibus post exactos reSes pepigerant. Non ergo, si quid est inissa Inlcriptione, quod gures nostras accuratis Grammaticorii praeceptionibus assuetas offendat, id tanquam a recte loquendi scribendique legibus abhorrens illico damnandum est. 1ed illius potius aetatis agnoscenda conditio, quae nullis adhuc erudita magistris, cum scriptores nondum ullos haberet, quorum exempla sect retur, in primis quodammodo linguae suae cq-nabulis balbutiebat. Posthaec enim secuta est artis disciplina legantissimorumque auctorum imitatio, quae rudem linguam perpolivit, breuique ad eam perfectionis dignitadem perduxit, quae florente republica viguit, stetitquequandiu Romana res stetit. tum exinde cum impe

rio ipso sensim deflexit: & quod in aedificus,

ceterisque rebus accidere solet , per eosdem gradus & incrementa, quibus adoleverat, reuocata, pristinam sursus ad infantiam balbutiemque redacta est Atque haec quidem ita disserui, quasi in confesso esset, Latinitatis leges neque in hac Inscriptione seruatas, neque illo saeculo eas fuisse,quae postea fuerunt. Quid si contra nihil in ea esse

contendamus,quodGrammaticorum placitisrepugnet,totat . istam,quae admirationem parit,

vitiosae orationis speciem, ab eadem ipsa, quam in ceteris ostendimus, pronuntiandi scribendi- antiqua

8쪽

que antiqua consuetudine natam esse Θ Eni vero si rem propius intueare , animaduertes profecto,ea,quae in hoc genere reprehenduntur, omnia ferme unius M. literae defectu in extremis aliquot vocibus laborare. Hanc autem , ut exilis& obscuri , cum dictiones claudit, soni, nec enuntiari, nec scribi olim solitam, rum maxime dum insequentium dictionum a vocali crat initium; atque hoc more , quod Fabius itidem obseruat, D r E HANC, non , DIEM, scripssse Censorium Catonem quis nescit Θ Fac igitur, quod Catonis aetate tum fiebat , cuin proximae dictiones a vocalibus inchoabantur,. . id L. Scipionis rudiore adhuc aeuo fieri consuesse, qualecumque illarum esset initium. atque ita,ubi M. litera in eius elogio expressa non est, expres.

vocum ab na connexio ', nihil denique quod Criticorum amussim censuramque rerormidet. Sed de Inscriptionis verbis, totaq. illorum cothpositione sat multa: nunc paucis quid illa rerum nos doceat docet autem sane permulta consideremus. Primum enim acceptum huic ferant necesse est Romanae historiae studiosi,

quod Scipioni Barbato filium fuisse docet, cum Barbati filium ij , qui Romunorum stem

9쪽

lib.

IO ANTI INSCRIPTI NIs .

mata describynt, nullum prodant. Nos vero huius admonitu L. Scipionem, non illum sane, qui anno CD LV. Consul faetias, in Hetruria, ut Liuius narrat,non in Corsica rem gessit;sed alterum anni CDXCiv. Consulem, Barbato patre natum didicimus. Hic enim est , quem de Corsis,

Sardisque,&Poenis proximo post anno triumphasse notant tabulae Capitolinae, cuiusque in Corsica victoriae in Epitome Liuiana , & apud Florum, Eutropium, Orosium, & alios crebra est mentio. Ac ne quis ambiguo locus esset, Alero. riam quoq. claram olim eius Insulae urbem, Sul-3- lana posthaec, ut Plinius scribit, colonia nobi- litatam, a Scipione captam tum fuisse, Zonaras, vel Dio potius apud Zonaram testatur : etsi pro Aleria Valeriam vocat , sed mendosi codicis vitium, ut hoc illi etiam inter taetera debeamus,

corrigit Inscriptio. Et quamquam dissimulandum non est, L. Scipionem hunc, qui de Corsis triumphum egit, Lucii filium in Fastis appellari,

Scipionem autem Barbatum a Liuio Publium dici, non Lucium: nemo tamen est, qui non intelligat facilius fuisse, ut vel in tabulas Capitolianas , vel in Liuij codiccm error irreperet, quam ut Inscriptionis huius, quae L. Scipionem Barbati filium facit, in dubium vocari fides queat. Quale porro est,quod eadem L. Scipionis Censuram ut de Aedilitate nihil dicam commemorans , simul no; quomodo restitui Capitolinae Abulae debeanti, admonet , docetque C. Duili

10쪽

anno CDCXCV. in Censura collegam Lucium hunc Scipionem filisse, quem exesae tabulae tribus tantum extremis literis designant 3 Scio aliter doctissimoriro, & Romanae nistoriae peritissimo , visum onustio Panuinio , qt' Cru Scipionem Asinam. suspicatus est. At. vero assentiri ne possim facit, partim quod L. Scipionis censuret locus in pastis nullus erit,ni si hic concedatur ; partim quod si Cn. Scipio Censor cum hullio fuisset, ut placet onustio, praelatus illi haud dubie in pastis esset, cum prior quoque in Consulatu, quem biennio ante una gesse, nominetur. Lucius autem noster cur Duilio in Censura postponatur, in promptu causa est,

ruod Consul quoq. post illum fuisset. Quare

ipplere sine fuco ex Inscriptione nostra licet, quod in tabulis Capitolinis eo loco desideratur. De Tempestatum autem aede quid dicam inue illa est aedes Tempestatis, quam P. Victor in prima urbis regione, cui a portaCapena nomen, locat , siue alia uspiam ab hac cisuersa, quod mihi aegre persuaserim, quis nisi in hoc lapideligeretur, non eius aedis conditorem ignoraret3Causam quidem cur Tempestati data sit ardes, exortam in mari Corsico tempestatem fuisse significat Ouidius, nec obscuri eius sunt versus e

vi. Fastorum.

Te quo que Tempestas, meritam delubra fatemur, Cum pene est 6orsis obruta clesiis aquis.sia quam multos haec ipsa Corsicae procella

SEARCH

MENU NAVIGATION