Selecta numismata antiqua ex museo Petri Seguini, S. Germani Autissiodorensis Paris. decani, ejusdem observationibus illustrata

발행: 1684년

분량: 438페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

rietum, Cum verbo, MONETA; &in aversa instrumenta monetalia, cum hoc solo discrimine. quod loco nominis T. Carisii Triumviri monetalis , expressa sit illa diistio SALUTARIS. Nemo nescit Iunonem cognominatam Monetam, Vel propter vocem ex eius templo auditam, qua, cum terraemotus. factus esset, paulo ante Romam captam a Gallis, monebantur Romani,

ut de sue foeta ipsi procuraretur ; vel quod, ut scribit Suidas, in bello contra Pyrrhum & Tarentinos, indigentes pecunia Romani, a Iunone, cui sacra fecerant, admoniti sunt, si Iustitiae armis uterentur, pecuniam ipsis non defuturam: quod cum feliciter cessisset, Monetam Iunonem venerati sunt. Hinc profectum, ut numisma, id est: moneta inscripta , in ejus templo asserv

Posteriori sententiae libentius assentior, & in nostro nummo tam Iunoni Monetae Deae , quam Monetae ipsi pro numismate acceptae, Salutariae nomen quadrare arbitror. Nam si Deam ipsam Monetam aut monentem spectes , C. Fabricius ipsius mandata servans, non minori aequitate justitia, quam virtute bellica effulsit, contra Pyrrhum dimicans. Cum enim Regis Medicus ad ipsum misisset, pollicitus se dominum suum venenata potione perempturum, Fabricius tantum

22쪽

scelus aversatus, perfidum apud Pyrrhum denuntiavit, & post aliquas pugnas cum ipso, aequo iniquo Marte commissas, tandem victoria es magna praeda potitus est : sicque cum Iustitiae. armis, juxta monitum Iunonis, usus fuisset, magnam vim auri argenti adeptus est, cujus ope bellum confecit, &-Monetam ipsam quovis mOdo sumptam, Sarutarem expertus est. In tanti ducis forte memoriam S exemplum , quisquis argenteum nummum cudit, cogitavit pecuniam esse nervum belli, SI Salutarem Reipublicae Romanx, quae armis tota nitebatur. Nec omittere possum proverbium Gallicum , licet vulgatissimum, quo fertur nummos praesentes aptissimum ac saluberrimum esse cuilibet morbo remedium. & pharmacum, ac proinde salutares dici posse.

NUMMUM ecce alium profero, aereum illum , parvumque, sed integerrimum &exquisitissimae caelaturae, habentem ab una parte capux Dianae cum pharetra,& Verbo ΠEPClΚH,. ab altera aram cum foco, dc inscristione IEPO

23쪽

DIANA haec PERSICA, ut refert Plutarchus in Lucullo, trans Euphratem colebatur summa religione , cui sacrae pascebantur boves , nullo custode, erantque tantummodo signo Deae notatae, nempe face vel lampade; ac nullis vinculis alligatae, per totam regionem vagabantur, nulli usui alteri quam sacrificiorum ; nec facile a quolibet detinebantur. Earum una sponte sua, Lucullo flumen cum exercitu transgresso facta est obviam, capite demissis, tamquam staret sub securi, dc continuo ad faustum omen immolata est.

Addit doctissimus Lilius Gyraldus ex Plinio aliis, Castabalis Ciliciae oppido, Persica Diana

templum fuisse tantae religionis, ut in eo dicatae virgines, continuo quodam miraculo seu, ut melius dicam, fascino, super prunas nudis pedibus deambularent innoxiae Sed & Pausanias referepraecipuo honore cultam fuisse Dianam Persicam apud Lydos, celeberrima templa illi erecta Hypaepis Hierocaesareae; cujus postremae testis est indubitatus nummulus noster. At Corn. Tacitus loquens de jure Asylorum, quod sibi vindicabant plures Asiae Insularum civitates, quibus modus praescriptus est a Senatu, ad coercendam licentiam impunitatem Asylorum, ac seditiones populorum, qui pr textu pietatis in Deos, flagitiosissimos quosque ad templa confugientes

24쪽

o EORUM. 3 protegebant : inter alios populos , de jure A*li contendebant, memorat Hieroca ree es nostros, qui Senatui exposuere, Ascam apud se Dianam, delubrum Rege Cyro dicatum: oe memorabantur Perperna, Maurici, multaque alia IN ratorum nomina, qui non modo templo , sed duobus stibi passuum eandem sanctitatem tribuerant. AI ter ecce reus secundae magnitudinis,ab una VIII. parte LIBERAM referens facie re nomine , Ni yyQηη ab altera HIPPONAM, item cum suo nomine. De Lissi ' trita sunt omnia i Hippona non ita vulgaris .mnς ut in m Qq in iram & stabulariorum antiqui venerati sunt. Tertullianus: Vos ta- iis .Lmen non negabitis jumenta omnia, oe cunctos canterios cum sea Hippona coli a vobis. Ante ipsum cecinerat Iuvenalis: a jurat

Hipponam, oe facies olida ad praesepia pictas.

Alii stam Hippo in versu ponunt. 'Eponam ma-Vult Vir eruditus , ex MS. codd. Sed Hipponaequorum tutelae, & Numinis officio magis con-

25쪽

gruens, ideoque potior videtur inter varias scriptorum librorum&excusorum lectiones. Ejusdem Viri cl. conjecturae de Colonia Hippone regio libenter assentirem, si aut Colonia Hipponensis alibi cum rosa videretur, aut caput illud muliebre turritum esset; quales sunt Urbium 8c Coloni rum icones in nummis. Neque dissentiam omnino , si allusisse Monetarium velit ad Colonianv Hipponensem, & haria numina , dummodo Liberam &.Hipponam a nummo non expungat. Caeterum H I P P O N E non hic in sexto casu, sed in primo aeque ac Hippona dici pqtest. Ipsius estigies in stabulis collocabatur, ut ap- Lib. 1.. posite describit Apuleius. Reyicio piti medio qua

sabuli irabes sustinebat, in ipso meditustio , Hippo

na Dea psimulacrum, residens adisula, quod accurate corollis roseis recentibis ferat ornatum. In nostro certe nummo sinistra manu rosiam gestat, nempQ ut rosarum odore foetor stabuli levari possit.

Equitiar SORS in aereo nummo mediocri:

26쪽

ι DEO R U M Quid enim aliud caput illud juvenile foemineum

reprςsentaret, cum simile sit omnino capiti item Remineo, quod Fulvius Ursinus exposuit in Familia Plaetoria sub nomine Sortis 3 Litterae autem C S, quae ordine inverso Senatusconsultum designarent, quid hic significant, nisi Caskm Sc Sorum i quae quidem duo confundit ipse Cicero, &usurpat pro fortuna, his verbis. Quid enim Sors idem propemodum quod micare, quod talos jacere, quod tesseras s quibus in rebus temeritas m casus, non ratio, nec consilium etalet. Sed & isti tali in aversa nummi parte positi, cum M. Tullio mirifice conveniunt. Quatuor, enim sunt ossicula quadrilatera, quibus lusitabant veteres, ut manifeste insinuat inscriptio nostra rarissima : FILUDIT ARRAM DET D O D SATIS SIT. Quod ad Arram pertinet, quae in nummo sine aspiratione cςlata est, suspicor ab antiquis idem observatum in ludo , quod nostris temporibus servatur in eo, quam Primam Vocitamus, Ut Videlicet cuncti ludentes, in procinctu certam numeratam pecuniae summam exhibeant, quam recipere non liceat ante ludum Consummatum, quod non catare dicimus Itala dictione. Annon etiam pro Arra, in manus magistri ludi deponebatur ea summa , quae responderet notis ta- bellis quibusdam ab eo acceptis, pro certa pecu

27쪽

niae summa, quibus pauculis ingens argenti pondus designabatur, ut jactura levior appareret: ingenioso lenimento , usquedum relatae & reprς- sentatae tabellae pecuniam amissam exigerent.

P Rodibit tandem C A BI R Us, sive Deus, sive

D qmon, sive Deorum Minister , secundum varias antiquorum opiniones. Hunc exhibet nummus aereus secundae magnitudinis stantem, semia nudum, dextra incudem aut clavim , aut aliud quidpiam cognitu dissicite; sinistra malleum gestantem', cum nomine ipso ΚABEI POC

malleus iste ab eorum stare parti bus, quit Cabiros Vulcano & Cabera Protei filia genitos, sentiunt, & ignis usum atque, atris ferri que fabricam homines docuisse. Scio haec ab aliis ad Telchinas aut Idi os Dactylos referri: sed Teuchines ic I dei Dactyli, & Cabiri, immo Curetes dc Corybantes, iidem sunt ex plurimorum sententia, in quam libentius ab eo; dc ex varietate locorum in quibus degebant aut colebantur, Opinor diversa sortitos esse nomina. Aon enim in

Creta

28쪽

DEORUM. a Creta solum, ubi Jovis educatores habiti sunt Curetes; vel in Phrygia, ubi Magnae Matris ministri & assessores ab Ida monte Rheae dicato id i Dactyli: sed etiam in Samothrace, Imbro, Lemno in qua Vulcani ossicina ) colebantur. Certe Thessalonicenses sapud quos cusus est noster nummus, Cum capite muliebri turrito, quod urbem ipsam Thessalonicam designat, addito verbo OECCAΛONIΚ H) hisce insulis sunt vicini. Sub quolibet igitur nomine haberi velimus hosse mones, plurima ad vitam utilia excpgitasse dicuntur. Primi omnium, si Diodorum audiamuS, Lib.s. p. 23o greges coegerunt, M reliqua peeora mansuefecere, mellis usum S venationem induxerunt, δίhomines ad civilis de communis vitae disciplinam instituerunt. Enopi iam dc Pyrrhicham saltaverunt armati, unde forte Corybantes sunt ap-

poliati a galea, quae Grςce κηκ dicitur. E Quidem nummum aereum Grςcum primae XI. magnitudinis habui, Antonini Pii , qui in

aversa habet figuram equestrem ornatam galea, quam Corybantis alicujus existimo. Conjecturae locum dat Lilius Gyraldus. Enumerans enim Id os Dactylos, qui Corybantes sunt Straboni, unum eorum Damnanetlin vocat ; quod nomen in meo nummo reperitur, etsi aliquanto C .

29쪽

contractius: pro Δ AMNANEΥC enim, vel, ut alii melius, Δ A MN A M ENEΥ C. habet solum Δ A M-NE ΥC, duplici minus syllaba , ut videre est in ectypo hic apposito.

XII.

SEd 5c alterius Id i Dactyli nomen me repe

risse autumo, in aereo secundae magnitudinis, qui exhibet caput barbatum , crinibus incultis, cum verbo Κ A AMO Σ. Dubitavi aliquantulum. an legendum esset ΚΑΔMOΣ; sed caput illud horridum, nullatenus heroicum est, nec Cadmo Thebarum conditori convenit: siquidem Hero sui plurimum juvenes & imberbes in vetustis monumentis Visuntur. In aversa cernitur figura nuda stans, quae dextro brachio ad renes inflexo, iqvo puerulum pelli ferinae insidentem gestat,cum iniCr. ΚΩls N.

30쪽

DEORUM. I Leguntur Phoronidis carmina, quae ab Apollonii enarratoribus afferuntur, in quibus tres Id i

Dactyli enumerantur, interque eos unus nomine Celmis, quem Ovidius Celmum appellat: Metam. quoque nunc adamas, quondam fidi me parvo

Ejus figuram esse reor in aversa nostri nummi, quam Herculis, qui frequcias in Cois nummis, primo statim aspectu suspicatus eram : sed deest illi clava; pellem sinistro brachio involutam, non leonis esse, verum tigridis aut pantherae, argumento est minutius animalis caput ab ea dependens. Sed SI Hercules apud Diodorum nO- p. 13 o. minatur inter Cabiros. Eadem esset igitur in aversa parte integra ipsius Dactyli figura, cujus so-llaria caput, cum vero nomine ΚΑΛ MOΣ, hoc est CALMUs, visitur in anteriori. Nec mirum antiquissima Iaec dc fabulosa nomina, post tot retro saecula, non uno eodemque modo a librariis , imo ab autoribus ipsis repraesentata esse. Danda vetustiori S prope consepultae memoriae venia. At securior profecto ex numismatis ipsis, tanquam prototypis, rei veritas colligitur. Caeterum Dactylus ille Celmus aut Calmus Iovis, quem sinistrorsum gestat adhuc puerulum, nutritius habitus est, ab eoque multum adamatus, 'usquedum Saturno expulib, cum Jovem ipsum

SEARCH

MENU NAVIGATION