Selecta numismata antiqua ex museo Petri Seguini, S. Germani Autissiodorensis Paris. decani, ejusdem observationibus illustrata

발행: 1684년

분량: 438페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

mortalem esse dixisset, ab eo in adamantem, aut, ut aliis placet, in ferrum conversus est. Quidam expulsum ferunt, quod Rheam Deorum matrem stuprare aggressus esset. Cur autem signati Cois in nummis Idaei Dactyli. qui in Asia Minori proprie dicta colebanturὶ eam, opinor, ob causiam, quod cum Asiae continenti versus Doridem Cosinstula vicina sit, ad eam propinqui littoris religiones non dissicili trajectu commearint. Quicquid sit, sub Cabirorum nomine plurima dicata sunt templa, quorum e numero celeberrimum in AEgypto fuit Herodoto teste, quod ingredi nemini nisi Sacerdoti fas erat. Illud tamen Cambyses evertit 6c incendit, quamvis Cabirorum iras & indignationem hominibus inexorabiles a C. serat Pausanias. Quippe non impune tulisse miliates Mardonii Perlae, qui in Boeotia stativa habuerunt Xerxis aevo. Chim enim eorum quidam Cabirorum aedem introissent, vel praedae cupiditate , vel numinis contemptu, subita correptos in fania, partim in mare se abjecisse , partina e praeruptis rupibus praecipites se dedisse fabulantur. Nec minores luisse poenas Alexandri Magni milites, qui agrum Thebanum devastantes , in idem fanum it ruperant, fulminibus, aut e Ca lo missis ignibus exanimatos. Tantane ullis Semonibus ira t

32쪽

NEque silendus hic Si L v A N Us Cabiro im- XIII probitate nil dissimilis ; quippe quem D.

Augustinus mulieribus insidiantem describit. Stat L. 6. de Cis. in nummo plumbeo tertiae magnitudinis, falcem putatoriam, sive, ut aliis placet, damae vel alterius animalculi caput cum Collo dextra gerens, laeva pedum pastorale, cum verbo SILVANI. In altera parte Visitur ara ignita, re inscript. HERME ROTIS. Silvanum a silvis quas incolit denomanatum, agrorum pecorum Deum , antiqui veneratisant , ut ex pluribus veteribus inscriptionibus apud Gruterum videre est; in quibus, Deus, Dominiu, Sanctis, Sanctissmiu , Caelestis, Custos, Salutaris, appellatur; cique templa dicantur, dona offeruntur, vota solvuntur, gratiae aguntur, etiam

pro salute itus & reditus Imp. Caesaris Augusti, deinde Antonini Pii & aliorum. Quibus omnibus addi potest Virgilianum istud: Stisano fama est veteres sacrasse Pela gos , Amorum pecorumque Deo, lucumque diemque.

. . .

33쪽

Ejus tamen petulantiam vix effugere mulieres , etiam adhibitis custodibus , poterant, ut jam laudatus S. Augustinus testatur his verbis: IMulieri feta post partum, trω Deos custodes arro commemorat adhiberi, ne Silvanin Deus per noctem ingrediatur vexet. eorumque cuillodum significandorum causa, tres hominas circumire limina

domus.

Quod autem ad Hermerotem attinet, an Dei sit nomen, cui ara dicata, an vero ejus qui aram. erexit, dubitandi locus. Hermeros enim potuit esse numen aliquod , ex Mercurio dc Cupidine Constatum, quemadmodum ex Mercurio, dc Minerva ;-ex Mercurio dc Hercule, nimirum ob dotes utrique communes : nam dc Mercurio Minervaeque id aeque tribuebatur, Udsermonis, fori, mercaturae, palςstrae Praesides es .sent; & Mercurio Herculique, quod oris uterque facundissimi haberetur, quod uterque coleretur in palaestris , quia, ut ait Phurnutus in Mercurio , robur rationi comes esse debet: ideoque Caput Herculis Termino seu Hermae imponebatur. Mercurius igitur Cupido, in una eademque statua forte & ara culti sunt sub nomine Hemmerotis in re oeconomica convenirent. Neque enim res domesticae, quibus praeesse MerCurius dicitur, bene cedunt, nisi cum pace , concor

34쪽

DEORUM.

Eia & amore administrentur. Quod si mavis Hermerotem eum esse, qui aram in Silvani honorem de cultum dicavit , plures ejus nominis reperies in antiquis monumentis, praesertim apud Gruterum, ubi laudatur Hermeros quidam Oscinator moneta, sub aevum Augusti; cujus munus Sc officium in memoriam mihi

revocat, aureum apud me nummulum Imp. Mauricii non contemnendum, nec indignum profe-

etb cui locus hic daretur, nisi jam illum edidisset

in lucem eruditissimus & nobilissimus N. Bute visu , Regis Christianissimi in ordinandis monetis Consiliarius, in sua de iisdem Monetis accuratissima Differtatione. Sufiiciat igitur hic annotasse, in eo mentionem fieri officinae monetalis Viennensis, hac inscr. quae legitur in aversa parte, VIENNA DE OFFICINA LAURENTI. in area nummi, globulo impositum esse mono gramma Christi inter Α-ω. Sed ut ad Hermerotem regrediamur, alium apud eundem Gruterum reperies, qui insignitur HERME ROS AUG. LIB. A LIBELLIS: atque alterum cum hac epigraphe, HERME ROTI. VICARIO. SUO. LUPERCUS. SUB VILLICUS. HORTORVM. ANTONINIANO R. B EN EM ER ENTI. FECIT. Quod si in tanta verit statis caligine intermic re

35쪽

aliquid potest, ex quo divinare liceat, facied ris sticum illud ossicium postremi Hermerotis, ut ei nummum nostrum tribuendum suspicer. Quid

enim magis Consentaneum, quam ut ad armorum pecudumque Deum, subvillici vicarius ille ,. ara posita confugeriti Sed modus esto conjei turae, neque tam exiguis suspicionibus de rebus ob scurissimis decernamus. Nuu Mus Rummis agamus, qui quodammodo MVii Lε- Deorum sunt proprii, non praetermittendus NAEU - mihi videtur insignis iste Mytilenaeorum aereus primae magnitudinis , praeferens ab una parte Caput muliebre turritum , cum inscriptione, Π P Ω- TH AEC BOΥ MΥTI AH NH. In aversia videre est quasi conventum aut concilium Deorum, his/additis verbis, O MONOIA MΥΤ IAHNAIΩN, Frequens in nummis Grςcis reperitur dictio GOMON Ol A, per quam unaquaeque gens aut Civitas, societatem aliquo foedere junctam cum Vi cinis

36쪽

DEORUM cinis urbibus designabat , adhibitis Numinum

iconibus, quae in ipsis colebantur. Sed in nullo alio memini me videre tot figuras. Quinque et enim in nostro numerantur, quarum media sedet Cybele mater , quae in Phrygia, & ci cumpositis minoris Asiae partibus, in magna veneratione habebatur, ut etiam apud Mytilenςos, quippe quae s*pius in eorum occurrat nummis , Sc primas in hoc nostro teneat. Vir Cl. ex sceptro quod manu gerit, de Iunone & O Samiorum interpretatur. Sed Junonis Samiae, quar& Pronuba dicitur, habitus omnino diversus : a capite nimirum ad pedes velata expansis brachiis pingitur. A dextris Cybeles stat cum angue &baculo Asculapius Pergamenorum patronus, cui adstat. Dea quaedam, sinistra demissa sistrum te- nens, itidis symbolum perpetuum: nisi malis esse rhombum cum figura sua quadrilatera oblonga, Hecates Byrantiorum Numinis insigne, quo tortis filis confecto, maleficae quondam mulieres ad deducendam Lunam abutebantur. A sinistris Cybeles locum occupant Diana Ephesina cum suis mammis ac fulcris 1, dc Nemesis, adjuncta sibi ad pedes rota, qualem videmus in quibusdam Smyr-n Orum nummis cum Hecate sola comite. De

tot Numinum insignibus plura

autore

deo, quae a Syntagmatum licere super se

37쪽

uberius enarrata, si cui tantum est otii, reperiet. Mihi satis sit in lucem edidisse elegantissimum mimisma, cuius ne typum quidem alibi videram.

CAPUT I LInstrium Nummi

R o XIM E ad Deos accedunt Heroes, Reges, urbium Conditores, qui civilem vitam instituerunt. Plures Io. Faber inter Illustrium F. Ursini imagines nobis exhibuit: alierunt utrius Que sexus.

qui tamen ipsum P Rimum inter eos CYZICO locum dabimus, qui olim ad oram Propontidis regnavit, & ab Argonautis ad vellus aureum pergentibus, incautε occisus est. Ipsius vultum juveni-lcm ac venustum, capite diademato, refert no-

38쪽

ster nummus aereus secundae magnitudinis , cum nomine ΚΥΖΙΚOC. in aversa visuntur duae t dae serpentibus involutae, quarum in medio aracum foco. Insci iptio sic legitur, ΚΥΖΙΚHNΩN

Ille igitur ipse Cyricus Rex in antica numini parte sculptus est, qui nomen suum indidit urbi

tantae inter Asiaticas Gi qcas famae, ut a Iove in dotem Proserpinae datam asserat Appianus Alex. quemadmodum dc fabulantur Poctae, Siciliam in Plutonis oc ejusdem Proserpinae nuptiis , novae nuptae ab eodem Iove donatam, pro anacalypteriis, clux sunt exhibita sponse munera, cum retecta primum facie, in virorum Conspectum prodit. Cyriceni itaque Proserpinam summo culta prosequebantur, pret omnibus aliis Numinibus.

Nee ipsi seli, sed etiam Sardiani, quorum geminum numisma hic obiter ex scrinio meo reprς- sentari, non ingratum antiquς rei studiosis fore reputo ; pr sertim cum plurima ad D cam pertinentia, in utroque Videantur. Rimum qreum est & maximum , in cujus antica parte caput muliebre cum velo, sub quo corona spicata cum papaveribus cernitur, ha Cp grandi inlcripi. C A P Δ l C. A C l A C . A ΥΔ I A C. ΕΛΑΑΔ OC. A. MI TPOHOAt C. Sardis , Asiae,

39쪽

as SELECTA NUMIs MATA Lydia, Gracia, prima metropolis. In aversa Pluto

in quadrigis, caput velo Volitante circumdatus, suae divinitatis symbolo , sinistra sceptrum tenet, dextra Proserpinam rapit. In acre volitat Cupidinis larva quaedam ; sub pedibus equorum jacet

vasculum : annon quasillus Proserpinae, aut calathus fi ,ribus colligendis , quibus abundabant prata Ennensia, ubi lpatiabatur ΚOPH. tum Cum Ditis thalamo digna visa estὶ Inscribitur nummus, En ICO Υ A. EPMO ΦΙΛΟΥ ACIA PY.CAPΔI AN si N B. NEΩΚOPΩN. Illud numisma,c maximis ut dixi, Cusum videtur tempore Gordiani tertii. Hermophilus enim ille Sardianorum Asiarcha, etiam notatur in aversa parte nummi hujus Imperatoris, apud Occonem in Gordiano tertio. Nec foric totus a scopo aberrarem , si conjicerem, in eo sub icone Cereris aut Proserpinae estictam esse Tranquillam ipsius conjugem.

De Asiarchis istis plurima scitu dignissima Cl.

40쪽

Henr. Valesius in Notis ad Eusebium. De Neo- coxis perlegenda Alberti Rubenit Postuma , quibus rem litterariam egregie ditavit eruditissimus& cl. Io. Georgius Graevius, cujus urbanitate eorum mihi copia facta est.

Lterum Sardianorum numisma item qreum, sed mediocris magnitudinis , caput habet

III.

foemineum, partim Velo, partim corona turrita insigne; ipsamque urbem denotat addito nomine CAPΔIC. In aversa videre est figuram Proserpinae, ornatu singulari decoram, & stantem inter spicam frumentariam ac papaVer, cum inscript. CAPΔIANΩN NEΩΚOPΩN. Sed de nummis hisce duobus, qui integrum commentarium exis gerent, paucula haec dicta ex occasione sunto. Ad Cyzicenum nostrum redeamus. EjuS aversa in parte duae illa: tqdae pineae, in AElna monte accensae conspiciuntur, quibus usa Ceres: filiam a Plutone raptam quaeritabat , implexi 't dis angues ipsi duo, quibus vehebatur. De pulchritudine dc amplitudine Cyzicenae urbis mira

SEARCH

MENU NAVIGATION