장음표시 사용
401쪽
403쪽
I. F o Y-VA I L L A N T D. Medici , cr Regis Antio'aria. UM P. Seguinus, vir aetate sua in re nummaria, omnium consensa princeps, nummos ex Mu-seo suo, quod est in urbe omnium facile ele gantissimum, describendos cogitaret, ex iis quos voluit, leu raritate insignes, seu explicatu faciles, selegit, in quibus tamen vulgandis dubia & a vero aliena proposuit, unde veterum nummorum studiosi eorum disquia sitionem aggressi, multas dissicultates moverunt. Ille Romam progressus, eos solertissimis nummorum exploratoribus Romanis exposuit, qui, quid sentirent, libenter
aperuerunt; nec meam tunc temporis sententiam omnino aspernari visus est. Hoc forsan illum ad alteram,& nummis auistiorem editionem impulit, in ea agitatis aliquot dubiis seu notis quae monitus fuerat, praelo illam subjicere parabat, cum e vivis clarissimus senex excessit; nescio quo fato liber diu latuerit, cum tanti viri memoriam colerem, & opera dignissima existimarem quae luce donarentur, illum ab haeredibus quaerendum curaVi; tandem repertum Ioannes Iombertus Bibliopola Parisiensis, rei nummariae librorum indagator & fautor,
404쪽
typis mandandum accepit sed ea spe, ut notas & ob servationes ad illius nummos , detquibus cum amicis . pius disserentem audierat, ad calcem libri adderem; de ut id facerem, vix adduci potui, ne viri amicissimi nomini aliquid detrahere viderer: sed institerunt plurimi, illas ad librum ejus illustrandum, nummosque explica dos, esse quodammodo utiles, seu potius necessarias. Pag. i. lin. r. Seu potius Augusti Limia. Non Augusti nec Liviae fiunt capita illa jugata in hujus anteriori nummi parte, in cujus postica ipsius jam Augusti caput signatu in sine laurea fatetur ipse Segulus sed capita sunt Rhoemetalcis & ipsius uxoris, quae Ogis titulus & epia graphe, ΒΑΣΙΛΕΩΣ POIMHT AAΚΟΥ, arguit; laurea, qua falso Rhoemetalcis caput ornare curavit, iulum forsan illusit: in plurimis enim quos observavi us Regis nummos, in quibus, vel illius tantum caput, vel cum uxore sociatum, nunquam laurea, sed diademate semper insignitur; testes sint illi omnes quos Cl. Patianus in Numinis Impp. Romanorum vulgavit. Ad haec Lectorem monitum velim , Roemetalaem non Cotyis liberorum tutorem fuisse, sed ipsius Regis filium, Di nemque seu ipsus scriptores nomen pupilli pro tutoris
nomine expressisse, ut infra demonstrare conabor. Pag. ejusdem lin. 11. En Cotyis ipsius argenteum didragma Hunc nummum ad Cotym Roemetalcis filium refert Se-guinus , imo potius ad Cotym Raemetalcis patrem, hujus avum pertinere videtur. Plures numerantur Cotyis nomia ne in Thracia Reges, sed Cotys nomine quartus, & uter ordine quintus in nummis hactenus onservati sunt
Ille senex de barbatus, hic juvenis de imberbis, nasoquc
405쪽
oblongo depingitur. Uterque in Thesauro Regio asservatur. At Cotys ille in nummo Seguini percussus, barba prolixa ornatur, exhibet ue in postica parte laureatam Augusti faciem cum litteris Θ K id est anno DXXIX. aerae scilicet Thraciae Regum. Hid perhibetur Rcem e- metalcis pater, cognatus aut frater. Sadalis Thraciae Regis, qui mortuus anno quo Iulius Caesar in Senatu interfectus est, haeredem Populum Rom. scripserat. Cotys avitum a M. Antonio regnum, cujus partes contra Casia sum de Brutum sequutus fuerat, recepit, post Antonii mortem ab Augusto in regno confirmatus, hunc num inum in ejus honorem memor percussit: sed Cotys no mine quintus, juvenis adhuc occisus est. Post enim Rce metalcis patris mortem, dimidiam regni tantum partem ab Augusti accepit, altera ab eodem Rhescyporidi patruo data est; ipse crudelis, regnique socium no fetarens, Cotym ingenio mitem circumvenit, deinde interfecir. Pag. 41. lin. 1. Cum litteris Θ Κ', quae an sint numerales, aram quamdam computent. Nullus dubitandi locus, quin illae litterae ΘΚ b numerales sint : annum Thraciae R -gum aerae DI XIX. computant, in quo senior ille Cotys Dummum in Augusti honorem percussit. Illa Re rum series in nummis illustrissima & ita vetustissima est ut omnes alioruis Regum aeras hactenus a me observatas longe superet: ipsius initium seu caput apud historiae scriptores non detegitur, antiquissimus illorum Rex nominatur Sitalces, quem in bello a Xerxe Persarum Rete contra Graecos anno Mundi M MMDXXV. illato, interfectum narrat Thucydides, a quo, si ad tempora Cotyis
406쪽
qui anno MMMDCCCCLXXX. regnasse dicitur, annic CCCLV. tantum numerentur , & in nummo DXXIX. signentur, initium seu caput aerae illorum Regum, Sitaticis aetatem septuaginta quatuor annos haud dubie ante
Pag. 3. lin. 6. Rexuli isbus nomen φω scribendum sit edocemur. Duo insoc Thraciae Regis nomine examinanda veniunt, vocis principium, & finis: principium, an Rhes aut Rhas. dicatur i, finis vero, an polis vel poris scribi debeat. Caesar, Paterculus de Appianus Rhascypolim, Suetonius Thrascypolim, Tacitus Rhescyporim, Dio Rhascyporim vocant. Seguinus pro Tacito stat, Ca- Vitam, fit rolus Patinus Dioni favet, nummi omnes in CimeliiqLutetiae asservati, constanter legunt, B A Σ l Λ Ε Ω ΣPHΣΚΟΥ ΠΟΡΙΔ. Sed non solus ill ex Thraciae, Rhescyporis nominatur; alter ejus nepos, Roemetalcis scilicet junioris filius, Neronis aevo degens, simile nomen gerit. Illius ectypum ex nauseo nostro libenter hic
in rei antiquariae studiosorum gratiam exhibere placuit. Ab una parte caput Rhescyporidis Regis cum capillis oblongis, diademate insignitum, & epigraphe, B A ΣΙΛΕΩΣ PH ΣΚΟΥΩ. exhibetur: ab altera caput la reatum Neronis, cum litteris numeralibus Δ Κ X. annum
407쪽
Thraciae Regum aerae DCXX IV. designantibus, unde legitima Rhescyporidis nominis lectio tam in avo quam in nepote confirmari videtur. Pag. - . lin. 6. Vtis ille sit Regulus Dinthimemus aut aut Thimetus, Antiquariorum disquisitioni permitto. Altum est de Ininthimevi voce, quam nummus exhibet, apud historiae scriptores silentium. B A ΣIA E Ω Σ nomen, sceptrum ante faciem signatum, diadema quo caput ejus cingitur, Regem arguunt; caelytura nummi Cotyi Rhescuporidi similis, illum in Thracia regnasse demo strat ; litterae numerales aeram Thraciae Regum denotantes, ejus in regno ordinem manifestant. Cotyis nummus annum D XXIX. signat; nummus autem Ininithi-mevi annum D XXXI. Idum igitur Cotyi successisse probant, sicut anni DX LII. in nummo Rhescyporidis percussi Inthimevum Rhescyporidi anteriorem declarant. Itaque similis & subsequens aera tres illos Thraciae Reges aliis alios successisse pronuntiat, Dio pupilli pro nomine tutoris substituit : haec ille. In Thracia af Lollius Mymetalci amunculo tutori filiorum Cocytos auxilium ferens, Bessos domuit. In locum vocis Rhymetalcireponenda est Dinthimemo. Cotys senior duos habuit filios, Roemetalcem & Rhescyporidim, quorum tutelam uxoris fratri Ininthinaevo reliquit, qui regnum sub pueris nepotibus administravit Regis titulo. Id nomen avunculi confirmat ille senex & prolixa barba ; hic vero juvenis & imberbis ubique depingitur. Pag. 8. lin. 2. ΒΑΣΙΛΕΩΣ ΣΑΥ POMA TOΥ. Cum diu post mortem auctoris nostri, haec de selectis ipsius musci numismatibus altera editio in lucem pro-
408쪽
dire sit morata, Ill. Spanhemius, qui tam erudite & elecganter de Nummorum Usu & Praestantia scripsit, hunc nummum Sauromatis Sarmatiae Regis, de alios quos possidet Thesaurus nummorum Regius, nuper in doctissimis ad Iuliani Imperatoris Caesares Commentariis vulgavit, & ita illustravit, ut mihi pauca hic sint adjicie da i sed cum ille hoc in loco Lectorem monuit, me aliquando de quorumdam Regum aera scripturum , hic ad illustrandum auctor zm nourum de nummis Saur mattim Regum, quid de ipsis haberem, recensere non alienum existimavi. Bosphori seu Sarmatiae Reges pleriaque Sauromates nominati videntur, ut Parthorum Reges,
Arsaces de Cappadociae, Ariarathes dicti sunt. Hoc Mummatis nomen illos accepisse in memoriam ejus qui ex posteritate Semi, Noe filii, qui Sarmatiae nomen in didit, ut Beroso placet, assirmare nolim ; sed ab illa qui in Alexandri contra Persas expeditione, ab ejus Duct bus regno spoliatus, illud post occisum Antigonum in
pugna ad Ipsum Phrygiae anno V. C. CCCCLIII. con missa, recuperavit, a quo tempore Sauromates Bosphori Reges aeram suam dinumerarunt, ut sequentes co firmant nummi. Primus ille est nummus, de quo auctor noster ex Illustr. Guill . Lamonii Senatus Principis M seo in Thesaurum Regium translatus, qui ab una parto Regis caput & Sauromatis nomen, in altera laureatum Trajani caput exhibet cum hisce litteris HΥ, quae Se guinum fugerunt, annum illorum Regum aerae CCCC. viii. designantibus. Si autem illi CCCCVIII. aerae antani, adjiciantur annis V. C. CCCCLIII aerae illorum Regum initio a me assignato, simul efficient anni V. C
409쪽
, cc CLXI. in quo Trajanus duodecimam exercebat Tribunitiam potestatem. Secundus nummus a me Constantinopoli ala Aurifice emptus est, dum ad nummos pro Thesauro LuDOVICI MAGNI comparandos missus fui. Ille ab una parte praefert caput Sauromatis Regis, sed cum ΕΥΠATOPOΣ cognomine, quod ille Rex, ut se ab aliis ejusdem nominis Regibus distingueret, selegit: ab altera capita Antonini Pii de M. Aurelii adversa cum litteris numeralibus ΘN Υ. illae annum aerae illorum Regum CCCCLIX. designantes, ut ΕΥΠATOPOΣ nomen hunc Regem superioris filium proculdubio demonstrant: si enim illi CCCCLIX. anni, initio seu capiti illorum Regum aerae U. C. CCCCLIII. supra adsignat' adjiciantur, simul efficient annum U. C. DCCCC. XII. Tribunitiae vero potestatis Antonini Pii vigesimae tertiae, & M. Aurelii decimae-quartae. Tertius hic noster
nummus exhibet ab una parte Sauromatem Regem, ultimi aut filium aut succestorem, ut indicant litterae numerales ΔqΥ. annum illorum Regum aerae CCCCXCIV. notantes cum Sept. Severi effigio in altera nummi parte percussa, si etiam illi anni ccccxciv. cum aerae illorum Regum capite, anno V.C. ccc LIII. adscripto conjungantur, simul annum U. C. cccc DXLV o. numerabunt, quo Sept. Severus tertiam Tribunitiam potestatem agebat. Abunde ex istis litteris numeralibus in nummis illorum Regum Sauromatum signatis, eorum aera ab anno quo interfectus est Antigonus Cocles, ille Alexandri M. Dux, numeranda confirmatur, quando illi regnum recuperaverunt.
Pag. 63. lin. io. Mithridatis Pergameni esse seu sticatus sum,
410쪽
tum propter merbum UEPTAM H Nn N, tum propter diter se in utroque oris lineamenta , tum qu)d magnus ille Ponticus in aere sincerus vix reperiatur. Haec tria auctorem nostruin,
ut nummo Mithridati Pergameno adjecto, illum po tico Regi eriperet, impulerunt ; quae lectori examina da proponuntur. Primo de ΠEPTAM HNΩN verbo in posteriori nummo signato agendum est: illud nec ad Ponticum, nec ad Pergamenum Regem spectare videtur, si alter Ponti Monarcna, alter Gallo-Graeciae Tetrarcha extiterit, sed ad Pergamum urbem tunc temporis sub 'Romanorum Asiae Proconsulum administratione subjecta pertinet ille numinus. Ad haec vox MIΘPAΔATOΥ nuda est, & Praetoris tantum, non verb Regis nomen arguit: nec enim cum B A ΣΙΛ E Ω Σ titulo sociat est, nec caput illud diademate Regum insigni, sed galea Minervae potius seu Martis symbolo adornatur. Prior quiadem nummus Mithridatis Pontici est, nec ad Pergamenum spectare potest,&ut Hieria in utroque oris lineamenta ab auctore nostro reperta, facile distinguerentur,opo teret ut Pergameni illius Mithridatis effgies jam apud Antiquarios nota esset; sed ejus nummi hactenus non observati perhibentur, & solus ille Seguinus primam ejus effgiem nobis hic proponit. Frustra juvenile prioris nummi caput, cum aliis tetradra mis ipsius Eupatoris omnino diversum contendit ; imo attente intuenti illis non diversum, sed simile videtur, nisi quod ille Rex in aetate juvenili hoc in nummo, in aliis in prove stiori percussus habetur: nam Mithridates anno decimotertio regnare coepit, septuagesimo veris e vivis excessit. Denique dubium tollere debet annus regni Mithridatis Pom
