Selecta numismata antiqua ex museo Petri Seguini, S. Germani Autissiodorensis Paris. decani, ejusdem observationibus illustrata

발행: 1684년

분량: 438페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

NOTAE ET OBSERVATIONES. 3dis

tici duodecimus his litteris I. B. in aversa nummi pariesignatus, scilicet quando ille vigesimumquintum aetatis annum attigerat, qua de causa caput ejus juvenile exhibetur. Quia enim Pergameni nomen cum Pergamo urbe commune habet 3 Mithridates ille dictus est tantum Pergamenus, quod Pergami educatus fuerit, nec in hac. urbe quidquam obtinuit, & nomen illud ludibrii est potius quam illustre. Omnes sciunt illum Tetrarchiam Gallo-Graeciae a Iulio Caesare post victum Pharnacem accepisse , ob adductas ipsi auxiliares copias contra

Alexandrinos ,& in ea tres aut quatuor annos tantum regnasse, Rex deinde Bosphori contra Asandrum ab eodem constitutus , ab Asandro in praelio interfectus, regnum non obtinuit. Denique verba haec, quod magnus ille Ponticus in aere Ux reperiatur , parvi sunt m O- menti. Numisma Pergameni illius Mithridatis hacte-rrus incognitum, ex omni metallo supra assertum est. Pontici vero Regis nummi ex argento tetradragmates,& ex aere obvii senti huic similem possidebat Romae Eminentissimus Cardinalis Maximus, alterum ipse dono dedi R. admodum Patri de la Chalete Soc. Iesu, Regi a

Confessionibus ; ita ut aereos Eupatoris Mithridatis nummos vix reperiri Seguinus non penitus assirmare debuit. iPag. 66. lin. ix. Virin es nummum Graecum aereum ' Imae

magnitudinis habeo, in quo caput Agrippinae Claudii es icitum en sub icone obelis , cum inscriptione , ΚΛΑΥΔΙΟΥ ΥΠ EPIΩN ΣΕΒΑΣΤΟΥ. Verba illa, ΚΛΑΥΔΙΟΥΣ:EBAΣTOΥ, potius quam ulla, similitudo Agrippinae Claudii, ut ad Principem illam foeminam nummum referret auctor noster, sollicitarunt; haec ΚΛΑΥ-

cap. Iis.

412쪽

ΔΙΟΥ ΣΕΒΑΣΤΟΥ verba non reguntur ab uxore Claudii Augusti: frequens est non modo ista Imperatorum Romanorum Κὶ lΣAPOΣ ΣEBAΣTOT , T Bf PlΟΥ Σ ERAΣTOΥ, NEPΩNOΣ ΣΕΒΑΣTOΥ,& aliorum in nummis epigraphe, sed Rrgum antiquorum , BAΣlAEsa Σ. AAEEANΔPOd, BAΣΙ-PTO AF MAIOΥ, caeterorumque solita in-Taeis. I. ii. scriptio. Rhodii libertatem jamdudum amiserant, Nerone pro ipsis perorante, iis a Claudio reddita est, memores nummum signarunt in honorem Claudii. Seguianus ob verba ΚΑΑΥΔΙΟΥ CEBACTOΥ, efiigieni Agrippinae Claudii uxoris in nummo exhibitam praedicavit, sed sub Cybeles icone, quia tutrita depingitur. Vox autem TI EPI 1N rem denotat manifestam. Caput illud, Hyperionis est, seu Solis, quem Rhodii eundem intellexerunt, licet Mythologi Hyperionem Solis patrem affrment. Ille turribus ornatus signatur, ut praeses urbis Rhodi, seu genius, sive tutelaris deus. Hunc . Digy.f. 79 i. nummum valde illustrat alter, quem Nobilissimus Span- hemius in Gaza Medicara se observasse assirmat, cum hac epigraphe, P O Δ lo I ΥHEPIO Ni AN. id est, Rhodii Imperioni dedicarunt. De eodem Hyperionis nummo eruditissimus vir Iacobus Personius in sua de variis Antia quorum nummis Dissertatione, Daventriae anno 167'. typis mandata, quam ad me dono misit, plurima de quidem eleganter scripsit. Pag. 72. lin. 1. Hoc ess mTAPH ΦΙΛΑΔEAφΟΥ. Integrum hujus Reginae nummum haud viderat Seguinus noster, fugaces proculdubio ejus numismatis litterae fuerunt: sed cum plurimos de integerrimos saepius lotapis

413쪽

NOTAE ET OBSERVATIONES. oi

Iolapis Reginae nummos in diversis cimeliis inspexerim , legitimam ejus inscriptionem consequutus sum,& unum integerrimum in musco nostro cum multis aliis Regum & Reginarum raritate seu elegantia praestantissimis asservo, in quo constanter legitur, B A ΣΙ - ΛiΣΣΑ ΙΩ TAPH A A Δ EMO Σ, non autem ΦΙΛΑΔΕΛΦΟΥ ; nec Regis alicujus, sed peculiare Io- lapis Reginae cognomen est. Antiochus Commagenae Rex, numquam PHILA DELPHI nomen,' imb potius MAGNI &EPIPHANIs titulos in nummis sibi attribuit. Quaerenda ergo alia est Iotapis nominis Regina ; nam in tertiam ex iis quys vulgavit Seguinus, convenire nequit ;ipsa Regis Antioch, filia, non Commagenae Regina extitit, Alexandro Lesidis in Ciliciae parte Regi nupta, ut a Iosepho recensetur, nummum a Commage- Lib. ig. e. tr.

nis in honorem suum cum titulo Reginae non ob tinuit : spectat nummus ad Commagenae Reginam,quam

ipsius matrem ejusdem cum principe filia nominis fuisse existimo: illa quidem Antiochi Epiphanis non modo conjux, sed ipsius etiam solenni Asiaticorum Regum more, soror, ut illud insignis concordiae &amoris cognomen, splΛΑΔΕΛΦΟΣ, id est, amans fratrem , innuere videtur. Plurimi ejusdem magnitudinis & formae Antiochi & Iolapis nummi similem in aversa parte typum, puta gammarum seu scorpionem, praeferentes, conjecturae nostrae favent; eam vero penitus confirmat rarissimus & elegantissimus Thesauri Regii nummus, quem hic exhibco.

414쪽

Ab una parte caput Regis diademate insignitum conspicitur cum epigraphe , ΒΑΣΙΛΕΥΣ MET. ANTI O X O Σ E H l. id est, Rex magnus Antioclus Diphanes. In aversa parte figura muliebris sedens, cum inscripti ne, ΒΑΣΙΛΙΣΣΑ ΙΩTΑΠΗΣΕ ΒΑΣTH χ' id est, Regina Iotve Sebastenorum. Caput diadematum, Antiochi Commagenae Regis est. Diadema de titulus Regem, nomen de essigies Antiochum Commagenae,' Magni de Epiphanis cognomina tertium hujus nominis Antiochum arguunt. Figura sedens in posteriori nummi parte, Iotape ipsa Regina est, ipsius nomen &Reginae

titulus, eam este convincunt. Utraque in eodem nummoefigies & figura, in honorem Principum suorum a Sebastenis signata videtur: sed quinam fuerint illi Sebastent,& quam Oo causam numisma hoc signarint, non abs re forsan erit investigare. Antiochus ille Magnus de Epiphanes cognominatus, paternum sub Tiberio regnum amisit: lis enim mota est inter nobiles de plebem patre illius mortuo, haec subessi: Imperio Romano postulabar, illi Regem suum optabant ; Tiberius autem . servae Equiti Romano administrandam dedit, Antiochus Imperatoris gratiam ut sibi conciliaret, Romam profectus, nihil ab eo impetravit, sed regnum ipso mortuo a Calis

415쪽

la adjectis etiam quibusdam Ciliciae partibus recepit, etsi Antiochus primo ita familiariter Caio adesset, ut eum ue ad tyrannidem instruere diceretur, ab ipso deinde irato, iterum regno spoliatus est ; Claudius tandem illi regnum Irim lib. cor restituit, Antiochus vero ad suos regressias, tanti beneficii memor urbem in Commagena in honorem Imperatoris condidit, eamque Augustam appellavit. De illa in libris Conciliorum frequens est mentio, dictaque Augusti Euphratesia, quod in Euphratens provincia contineretur ;ab aliis. Armeniae minori tribuitur, hodie adhuc extat, & nominatur. Sebasteni ut me oriam conditoris Regis & Reginae posteris commendarent, nummum hunc in eorum honorem percusserunt. . Pag. 93. lin. 3. L. POL. MAEVI. Ex uno verbo tria componit Seguinus, & pro Regis nomine, praenomen, nomen & cognomen civis Romani, gentis Maeviae, substituit. Num mi epigraphe, L. POL. M AEVI. errorem denotat; nunquam enim cognomen, familiae nomini

praemittitur, dicendum fuisset L. M AEVi. POL. sed ejus praenominis gentis Maeviae nulla apud historiae scriptores fit mentio, auctor etiam noster, quis & qualis fuerit Lucius ille Maevius Pollio, se nondum comperisse fatetur. Divisa ergo illa verba, L. POL. MAEVI. in unum contracta , legitimam nummi inscriptionem exhibent, si prius lectorem monuerim, extremam verbi litteram spro i perspicue videri, & sic legitur in inferiori epitagraphes parte M A E V s, anterior PTOL sub aspectum mox t . cadit, E partim deficit ; sed illustri Antiquario negotium facessere non debuit integra lectio PT OLE MAE V s. Litteras Latinas circa caput.exaratas, ad Regem non spe-

416쪽

ctare putavit ri astrum in aversa in medio Lunae falciatae, quale videre est in argenteo Augusti denario gentis Petroniae apud Ursinum , ut illi nummum tribueret, impulit, de caput corona laurea pro diademate quo manifeste cinctum est, ornavit, ut melius sententiam firmaret. Non solum diadema, solitum Regum insigne, sed pone caput tres illae litterae, REX, ab auctore nostro praetermissae, fugientes quidem tyroni, sed perito nummorum indagatori perspicuae, Regem in nummo percussum demonstrant. Veram illius iconem&inscriptionem hic exponere placuit. IAd quem Ptolemaeum Regem pertineat hic nummus pronunciare non arduum videtur , Regibus AEgypti, qui semper BAΣIAEsa Σ Pso AEMAlOΥ iniuriptionem in nummis suis posuere non convenit,sed Pto- lemaeo Iubae junioris & Cleopatrae filio, Mauritaniae Regi, adscribendus est. Ille avi & patris exemplo Latina epigra phe in nummis usus est, avus ut socius & amicus Populi Romani,pater vel ὀ Augusti beneficiorum memor: obvia avi numismata illum prolixa barba insignem, patris rariora Romano more imberbem exhibent. Ptolemaeus

capillis crispis ornatus juvenili facie decoratus, in rarasimmis suis nummis conspicitur. Nemo nescit infelicem

417쪽

eius Principis mortem; ille Romam a Caligula conso- Suet. in via. brino evocatus, etsi primo honorifice exceptus, deinde quod edente Imperatore munus, ingressus spectacula, convertisset hominum oculos fulgore purpurae, ab eo per percus rem perfide necatus est. Pag. io'. lin. χχ. Joannes missant monitum me moluit. In hoc nummo Antonii, Caesaris,&Octaviae capita judicio auctoris nostri percussa habentur; meo quideri, M. Antonii, Cleopatrae, de Antonii junioris eisgies sunt. De M. Antonio Triumviro pro uno ex tribus illis, nulla contentio, levis de Augusto de M. Antonii filio, tota versatur circa Octaviam vel Cleopatram. Multum ponit in Caesaris junioris effigie Seguinus, de de Oehavia

tantum conjicit. Octaviae enim, unquam conjecturae locus , tribuend- eu caput tertium. Si autem admittitur Cleopatra, Augustum rejicere necesse est, cum ea convenire nequit: sed licet Augusti partes acriter tueatur Seguinus, a quo tamen nummus in ejus & sororis honorem sit cusus, & quo tempore, valde dubitat, vanis illum conjecturis a Sexto Pompeio in gratiam foederis cum Antonio & Caesare confecti, aut post duos abhinc4 annos ab Agrippa devicto ipso Pompeio signatum suf-picatur. Quis credat Pompeium hostes suos M. Antonium & Augustum in nummis signasse, 'aut Agrippam devicto ipso Pompeio Augustum in eodem nummo,& in loco quidem inferiori, cum M. Antonio jam

Cleopatrae amore capto consociasser Romani illo tem pore principes foeminas in nummis, etiamsi illis statuas Di. lib. s. darent, percutere non consueverant , nulli hactenus nummi cum Octaviae vultu, aut cum M. Antonio i

418쪽

oc AD P. SEGUINI NUMISMATA

specti sunt; Cleopatrae autem sine M. Antonii essigie .& cum ipsius capite quotidie Antiquariorum manibus . teruntur, ius enim cudendae monetae Regina penes se :habebat. Non ad Augustum & Oistaviam, sed ad M. . Antonium de Cleopatram pertinet nummus, & a quo percussus sit, inquirendum est. M. Oppium Antonianae classis Praefectum, nummum cusiste, auctorem nOstrum jam monueram.; ille sententiam nostram respuere non ausus, eam eludere, ut suam tueretur, conatus est. Illi tunc Romae nummum indicaveram, alterum possidet Ill. Harlaeus Procurator Generalis, integriorem Anconae observavi, in quo a parte anteriori legitur, M.

ANT. IMP. COS. DESIG. TER. ET. ITER. III. VIR.

R. P. C. & in posteriori parte, M. OPPIUS CAPLTO PROPR. PRAEF. CLAss..F. C. Igitur nimis audacter . a Seguino restituta illa, IMPER. IΤER. PRAEF. CLASS. ET. ORAE. MARIT. EX. s. C. Non admodum rari sunt

This M. Oppii cujustibet formae, minimae, mediae primae cum sola Antonii essigie , aut cum Cleopatra exadverso, aut etiam jugata illorum capita. Nihilominus lnummum suum in Sicilia percussum ob Triquetram in ejus area sub sinistra navis parte signatam contendit, illam Siciliae nummorum notam ait, sed non omnium : in plurimis enim ipsius insulae apud Golletium&alios non . reperitur; ad haec nummi illi quos vidimus, rei num mariae peritorum testimonio, etsi notam illam praeferant, Egyptiae fabricae sunt. Instat auctor noster. Quid tum si nummum Oppius in honorem Antonii, Augusti & Octaviae praefectura aliqua a Sexto donatus, percussit, deinde illo relicto, cum multis ejus amicis ad Antonium i

419쪽

transierit, & M. Antonii & Cleopatrae cudendis nummis, quemadmodum antea sub Pompeio, operam dederit 3 Id leve dc parvi momenti est, cum de nummo Augusti & Octaviae nullo modo constet. Annon triquetra Monetarii nota est, qualis ipsa in nummis gentis Calpurniae, Mariae,Papiae,& aliorum observatur λ Oppiorum familia forsan e Sicilia oriunda est, antequam tribus Terentina M. Fulvio & T. Manlio Coss. anno V. C. ni.Lis l. iCCCCLV. inter alias numeraretur, & sic M. Oppius Capito patriae memor, ipsius symbolo pro nota uteretur. An ipse Propraetore Siciliae eam administrabat, dum ad partes Antonii transiit 3 Ille enim in hoc nummo P R O P R. inscribitur, forsan etiam a M. Antonio in hoc

munere aut nominatus aut confirmatus est. Causae enim Dialib. ues& praetextus belli inter Caesarem de Antonium erant, quod Augustus provincias cum Lepidi tum Sexti sibi

vindicasset, quae debuerant communia ambobus esse.

Sicilia Antonii videtur hoc tempore fuisse ex his Dionis verbis, in oratione quam Antonius habuit ad mi lites : Denique quanta tandem portio Sicilia ea nos,i Imperii. Sic Oppius Siciliae Propraetore triquetram ipsius symbolum ire nummis M. Antonii cum Cleopatrae essigie potuit signare. Muliebri illo tandem capite in nummo Seguini pro Cleopatra 9Egypti Regina ex adverso M. Antonii, asserto, tertium illud ad Augustum spectare nequit, eis frequenter M. Antonii & Augusti capita in

nummis illorum argenteis seu aureis exhibentur, semper ab una parte Antonius, & ab altera Augistus conspicitur ut nullus forsan videatur inter eos gradus supcrior, efigies illae sub aliis positae ipsis penitus infe-

420쪽

AD P. SEGUINI NUMISMATA

riores sunt, & utplurimum uxorum aut filiorum habentur. Merito igitur caput illud juvenile M. Antonio sociatum, ad M. Antonium Antonii Triumviri ex Fulvia filium revocandum est , ipsius caput in sequenti nummo aureo , auctor noster jam exhibuit; Γcque novum & inauditum, quale esset Caesarionis, non via

deor nummum proferre.

Pag. I 24. lin. 3. ΚΑΙ ΣAPI ΣΕΒΑΣΤΩ Κ. T HΓ Ω N. Lectionem hoc in nummo a sensu longe rem tam pro vulgari Sc admodum trita ΚΑΙΣΑΡΙ ΣΕΒΑ- ΣTΩ ΚPHTΩN auctor noster protulit: si quis illustrem nummorum scriptorem insolitum Cretae epith tum pro legitima illius appellatione exposuisse mirotur, ubi in mentem revocet verum illud verbum esse, quod vulgo dici solet, aliquando bonus dormitat Homerus. Pag. ias. lin. 1. Notas illas E Κ O P Λ Υ in nummo exara ias u lque adsimc non intelleximus. Nd non erat in verbo

Κ P H T Ω N dividendum, separavit Seguinus, & quod

disjungendum erat in litteris ΕΚ OP ΛΥ, non distraxit ; itaque quid sibi velint non intellexit. Earum sic sum non meliori fato assequutus est Adolphus Occo ; econtra barbaro verbo illo EXOPA eum penitus obscuravit. Prima igitur littera E seponenda est,& habenda pro E HI, id est sub , tres aliae sequentes Κ OP. pro ΚΘ PNHΛΙΟΥ, id est Cornelio, familiae Romanae nomine, reliquae duae ΛΥ. pro ΛΥ Π Ο Υ, sd est uno ex illius gentis cognomine legitim illa litterarum E KOP A' Cornelio Lupo , videtur explicatio, ea dem in sententiam ivit doctissimus Gisbertus Cuperus in libro quem novissime edidit de Numismatibus antiquis explicatis,

SEARCH

MENU NAVIGATION