Selecta numismata antiqua ex museo Petri Seguini, S. Germani Autissiodorensis Paris. decani, ejusdem observationibus illustrata

발행: 1684년

분량: 438페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

sumpsisse quidam autumant. Dubitari etiam pocset de Cleopatra ipsius filia, quae Ptolem ei Philo

metoris, Ptolem qi Euergetae fratrum suorum deinceps conjux extitit. Sed neutra mihi videtur cum tanta potestate rerum potita , ut nummis vultum suum imprimeret , prςterito vultu Regum, qui elus aevo superstites fuerunt. At CLEOPATRA Philometoris S hujus postremae filia, Cleopatrae Regum Syriae conjugis

soror natu minor, multis prς rogativis aucta est: quibus facile adducor, ut eam credam sibi nummorum cudendorum facultatem, neglectis Regibus , arrogasse , ipsiusque esse noli rum num naum. Ptolcmqus enim Euergetes, aliis Phiscon , . conjux & patruus, moriens ipsi regnum reliquit,

& ei ex liberis quem illa legisset: In ossicioso sane

testamento, dc majoris natu jure in regnum violato , ut mulieri ad blandienti gratum faceret , cujus etiam amore percitus, priorem uxorem Cleopatram repudiarat, ejusdem matrem ex Philo

metore.

Cum ergo CLEOPATRA nostra, postrema Euergetis seu Phis conis uxor, regnum in potest te haberet, & in minorem filium Ptolem quin Alexandrum pronior esset; majorem tamen l)tolem qum Latiturum eligere, a populo compulsa est. Sed illum regni socium non ferens, ἐκ n .

82쪽

a I LUSTRIUM. Tisercali plusquam odio prosequens, turbare non destitit, donec elapsis annis pluribus, duabus ejusvixoribus tractu temporis abductis, populo Coia Citato e X torrem egit , accersito specie tenus in ejus docum juniore fratre Alexandro. Nec filium expulisse contenta, Cypri exulantem bello adegit, ut in Syriam confugeret. Interim Alexander, qui precario tantum re nomine Rex erat, adeo ut illum autores quidam ex alboptiorum expungant, Crudelitate sipsam deseruit, scenico regno privatam ic securam vitam anteponens; dum eadem pulsum Cypro Latiturum usque in Syriam , redintegrato bello, cui praeiens aderat, persequitur. Sed revocato iterum Alexandr3, mox ipsius taedere coepit: & extrema quaeque juniori filio parabat, nisi is insidiatricem praevertens, periculum Certum& imminens evasisset. Sic superba illa Regina, quae filiis de filiabus illudebat, regna, Connubia,

viros uxores pro arbitrio & tyrannica dominandi libidine commutans; meritas scelerum poenas luit, postquam annos amplius septem dc viginti. omnia susque deque miscuisset. Itaque nil mirum, eam cum potestate regia jus monetae usurpasse , dc nummum nostrum vul tu suo signasse.

Proboscis elephanti, qua insignitur, Africae Imperium designat; cujus partes praecipuas, AEgy- Regum AEgy

iatris territuS,

83쪽

i s ELECTA NUMIs MATA

ptum M Cyrenaicam regionem, obtinebar.

Atius item aereus secundae magnitudinis, ha

bet ab una parte caput foemineum demate, & inscriptione mutila, ΒΑΣΙΙΩTAΠΗ ΔFΛΦΟΥ, hoc est , ΙΩ ΦΙΛΑΔΕΛΦΟΥ. In altera videtur corona laurea, cujus in medio est gammarus aut cum inscript. ΚOMM ATHNΩN-

ramor ejus nomitiis illustres flaminas com peri. Prima fuit filia Regis Emesenorum, apud Josephum, quae Aristobulo Herodis Ascalonitae nepoti nupsit, & secundam sibi cognominem filiam genuit. Tertia ibidem designatur Antiochi Regis Commagenorum filia , connubio juncta cum Alexandro filio Tigranis, Armeniae Regis

a Nerone constituti: Denique istis antiquiorem quartam reperimus, filiam Regis Medorum Arta vas dae, quam M. Antonius Alexandro, ex Cleo . patra filio desponderat. De duabus prioribus non ambigo : nil ad nostrum nummum. De quarta

dubitavi

84쪽

ILL Us TR iUM. sdubitavi aliquandiu: sed dubium dispellit Dio, ι b., i. cum eam patri, qui post devictum Antonium ad

Auguitum confugerat, ultro redditam asserit, sine ulla matrimonii mentione. Tandem pro te tia standum esse censui; tum quia Commagena est origine, ut patet ex Commageno suo nummo , in quo mentionem fecit, sive patris Antiochi , sive conjugis Alexandri sub cognomine PHRL A DELPHI, his gentibus familiari, quod adaptari utrique potest: tum etiam ex celatum numismatis, quae convenit cum aevo Neronis & Vespasiani, a quo Josephus asserit Alexandrum lOTA PES conjugem, in Cilicia Regem factum. 'SEd qua fiducia, quo titulo, rursus secundae XXXI.

magnitudinis exhibebo nummum, signatum PRO LA. vultu foeminae, cujus ortum & stirpem, dotes reres gestas prorsus ignoro i nempe ut excitem Antiquariorum industriam, dc sit inter eos aliquis, vel acutior nobis. vel felicior, qui rem abstrusam aperiat. Habet in antica parte caput scemine viti insolito ornatu, cum verbis IOΥ. ΠPORA ANHPΩiΔA, Iuliam Proriam He inam. In aversa sedet Apollo citharizans, cum inscriptione . Em An OA Asa NI. MΥT. Pratore Apostoni o di

85쪽

s ELECTA NUMIs MATA

De PROCLA multos consuluimus E Gr cia

perinde atque 'Latio vetustos autores multos utriusque historiae peritissimos nequicquam evolvimus. Fr. Cottifredus, Romanae antiquitatis 1llustri mus genius, conjectabat ex nummi fabrica , cu sum fuisse eum tempore M. Aurelii imperatoris , sub quo Proclus quidam Grammaticus, Consili factus est, de ad Proconsulatum prove-istus; illiusque filiam esse nostram J V LIAM P ROCLAM H E R Oi N A M ; nisi Proclus qui etiam, ut opinor, Iulius Proculus dicitur, a Commodo interemptus apud Lampridium ) ex Lycia oriundus esset, quae multum distat ab insula Lesbo, in cujus primaria civitate Cusus est nummus noster. Alii Prociam nobilem fuisse matronam existimant, de Mytilen is bene meritam , quam ideo heroicis honoribus affecerint. i plura & certiora nos edocebit, maximam ci gratiam debe-

86쪽

ΙGnotae Heroinae celeberrimam aliam sussicie- XXXII. mus, ZENO BlAM Palmyrenorum Reginam, ZMMOpi δε cujus virtutes prς claras dotes attingere supervacane una est, cum sit omnibus ob rerum gestarum claritatem notissima. Duo tamen, eam ne praeterirem, persuaserunt; raritas nummi cui inlculpta est, & nomen familiae Septimua in eo expressum. AEreus est, mediocris magnitudinis, &a parte capitis exarata sunt haec Verba, CEI ITIMIA THNORIA CEB. In aversia visitur fi ura

Spei . dextra florem aut gramen gestantis, sinistra vestem sublevantis more solito, cum notis hinc inde L. E. quae annum regni quintum designant, Qui Zenobiam in triumphum ab Aureliano ductam nobis tradiderunt, simul & ipsam liberam dimissam reliquum visae tempus Romae cum liberis transegisse aiunt, aut in villa. sua rustica, Tiburi vicina, in qua summo honore consenuit: adduntque ab ea duxisse originem familiam quan- dam Zenotiam. Sed pauci admodum de natalibus

87쪽

ipsius differunt , & Syram aut Hebrςam opinantur, resigione es cultu Iudaeam , deinde Christianam :adduntque Ptolem orum gente ortam, CCC. annis

postquam haec in Cleopatra desiit regnare. An ex Ptolem o Philadelpho M. Antonii dc Cleopatrae filio λ Sane in epistola, quam ad Aurelianum scripsit apud Vopiscum Zenobia , mentionem sicit Cleopatrae , quam in morte imitari velle videbatur potius, quam dignitate minui. Sed nihil prorsus de affinitate. At ex nummo nostro suspicari possumus , oriundam esse ex familia Septimi a Romana; Zc Septimia nomen in nummo expressum, genti litium ipsius esse, libentius crediderim, quam ZEN O B IAE , quod agnomen aut Cognomen sonat. Fuit certe Septimius quidam inter pri cipuos ultimi Ptolem qi aulicos, qui Pompeium . occiderunt. Is si affinitate per 'mulierem aliquam Regum consanFuineam conjunctus Ptolemqo fuit,re AEgypto a Romanis subacta, in Syria nomen familiamque propagavit: quidni Septimi a Zenobia ex ea gente, ac proinde a Ptolem is orta credatur Z Quin Septimius Severus Imperator , aliquando ei provinciae prςfuit, ut patet ex ipsius adlocutione ad exercitus Illyricos apud Herodianum; ab eoque in Syria possiet originem duxisse gens ista Septimia. Sed in re tanti momenti, dc obscura vetustioris aevi caligine, sub

88쪽

cernere, nimis temerarium.

CAPUT III.

De Nummis quibusdam Eamiliarum.

I ACTENUS Gr ciae, ejusque nummis ferme unis operam dedimus ; nunc quod in- ΑΙΣ, scriptione sua primus hic nummus admo- , IMPERIO navanda est. Ac primum, hoc est, Romanis quibusdam familiis, quae ut plurimum stante Rep. atque etiam ado- aestente Imperio, illustres fuerunt : deinde li Imperio, Romanis scilicet Imperatoribus. Utriusque generis numismata nonnulla, seu Graecamir ferant , seu Latinam epigraphen , deinceps proferemus. De prioribus nonnihil pr lusimus in epistola nostra ad Fr. Gottifredum, plura forte laturi, nisi Patinus noster, rei nummariae illu- frandae natus, feliciori genio opus aggressus es set. Ex quo enim nobis suam de restituendo Ur- sino mentem aperuit, studiosissimo viro hanc pro-

vinciam captanti, rariores nostros Familiarum Romanarum nummos lubenter cessimus , cum

89쪽

suis multo pr clarius S dignius in lucem emit tendos. Pauculos igitur recens comparatos hic subjiciemus. Primum occupet locum, qui opportune nobis hanc in rem advenit, nummus qreus secundae magnitudinis, in quo ab una parte caput muliebre turritum, cum inscriptione magni fica, ROMAE ET IMPERIO. in altera stat Viactoria, dextra coronam, sinistra palmam tenens cum his notis, L. C A N. A G RIP PA II V I R. COR. hoc est, L. Caninio Agrippa DuumViro Corinthus.

Cusum Corinthi nummum hunc fuisse , certum est: at quo tempore, dubitavit, donec recordatus sum , vidisse me inter eximios illustrissimi Lome- nii nummos, singularissimum unum Galbae imperatoris, cum capite ipsius & epigraphe solita

habentem in aversa templum, cum eadem omnino inscriptione, L. C A N. AGRIPPA IIV IRCOR. Et quia in nummis Galbae frequens Romae fit mentio , huc allusisse videtur Duumviri, oster, ut cultum, quo Imperator urbem Orbis dominam dc Imperii primariam prosequebatur in nummo exprimeret: ideo ipsum arvo Galbo

90쪽

pAMILIARUM. 79 addicimus. De familia Caninia consulendus Ursinus. Quis ille fuerit Agrippa, non liquet: sed

inter primarios viros enumerandum censeo, quia

Duumviratus Corinthii praecipuam quandam dignitatem fuisse , eo maxime persuaderi puto, quod eo munere honestari non renuit aliquando, imperante Augusto, Tiberius ipse jam Caesiar ; ut

me docet nummus meus, habens ab una parte

caput Iulii , qui olim coloniam Corinthum deduci curaverat, cum inscriptione, M. AEM . . . . . LABEONE I I. . . . D. D. ab altera caput Augusti, cum inscript. TI. C AESλR E II. V. . . .

Sed ut prosequamur familiarum nummos, notandum, in amplissima accurata Fulvii Ursini collectione nummorum ad familias Romanas pertinentium, qui ad septingentos sexagenos accedunt, duos solos reperiri, idque in Antonia familia, maximos argenteos, de in umero eorum qui ab Italis dicuntur Medulioni. Quo rariores existimandi mihi videntur duq qu dem ponderis &magnitudinis , hic apposixi ter adrachmi, quos aresia serenissimae Christinae liberalitate ccepi, conciliatore illustrissimo de fideliisimo amico Fr. Gottifredo. Rariores inquam , tum quod duplici lingua inscripti sint, Graeca scilicet Latina: tum quod memoriam renovent duorum illustrium Roma-

SEARCH

MENU NAVIGATION