Selecta numismata antiqua ex museo Petri Seguini, S. Germani Autissiodorensis Paris. decani, ejusdem observationibus illustrata

발행: 1684년

분량: 438페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

norum, qui Ciliciam deinceps continenter. Proconsulari potestate , dissicillimis temporibus belli Parthici, quod Crassus in suam dc Rei p. perniciem acciverat , administraruiri. Paulo maiores expressit scalptor, quam reipsa sint: sed ejuiadem sunt omnino typi, prςter inscriptionem,

IMP. M o. Λ ABAΣ ΠΥPPΟΥ. Uterque habee a parte inscripta caduceum & angues duos, qui spiris ingentibus pharetram & arcum amplectum tu. Ab altera visitur corona ex hederae foliis, dc . baccis, dc in medio coronae cista, ex qua prodit serpens, sine inscriptione.

D Rimus sib nomine Ap. Clodii . RLPulchraci es ζ, ς P. Lentulo &Q. Metello Coss

Puce uix. Prςtor fuit, & ex Prςtura Sardiniam obtinuit: A. U. C. DCXC IX. aut, ut placet Dio -

, DCC. cum L. Dψmitio Ahenobarbo Coc Magistratu

92쪽

FAMILIARUM. , si Magistratu exicias, Ciliciae pr fuit. Pauca apud

autores extant de ipsitus administratione in ea provincia , quamvis triennali: nisi quod imperatorium nomen , quo insignitur a Cicerone in tib. Epistolis, rem ab eo bene gestam indicat; ut studium quod ostentat, in decernenda stipplicatione, ob res ab Appio prospere gestas. Speravit etiam triumphum: & obtinuisset, nisi ademisset P. Dolabellae accusatio, qui eum de majestate Scambitu postulavit , tanta contentione , ut nisi Appius, qui ruri pro more remanserat ob petitionem triumphi, urbem, abjecto triumphandi consilio, continuo fuisset ingressus, grave periculum stibiisset. Sed simul ac Dolabella accessit ad tribunal, paratior visus est Appius , quam

speraverat accusator, eumque sua praesentia r pressit ac retudit. A. U. C. D C CIII. Censer factus, cum L. Pisone Caesaris secero , multos Equites & Senatores notavit, invito collega; & inter alios Senatu movit Crispum Salustium, qui historiam conscripsit : quo esse cit, ut hi omnes deinceps Caesarianas partes sequercntur. Siquidem Piso, ut plurium amicitiam genero demereretur, nullum notandum censuit. Obiisse Appium post pugnam Pharsalicam , autor est Va- lib. larius.

93쪽

1 II.

SEcundus nummus Tullio M. F. Ciceroni

tribuendus est, qui duodecim circiter annis, post celebrem illum Consulatum, quo Romam a conjuratione Catilinae liberavit, in administratione Ciliciae Appio successit, A. V C. DCCII. Pauca item de rebus a Cicerone gestis nota nobis cssent, nisi quaedam nos ipse in suis ad Atticum alios epistolis docuisset i, quaeque ideo hic minime omittenda censui. Quod enim Laodicenses Proconsulis nomen numismatibus suis inscri pserint, vel ob rerum istarum claritatem factum est, vel quod pacis artes eorum in urbe diutius exercuerit. Nos Assia, inquit ille, accepit mirabiliter , adventus noster ne minimo quidem sumptui fuit ; LUantur misera civitateι, quod nustus si fumptus in nos. Incredibilem in modum concursuου sunt eὰ agris oe vicis, ex domibus omnibuι. Mehercule etiam adventu no ro reω iscunt justitia. , ab tinem ita clementia tui Ciceronis. Haec M. Tullius ; cui non ita bene cum decessore tunc conveniebat.

94쪽

pAMILIARUM. s 3

Nam praeterquam quod parum amici, immo iu- viii. a se invicem discesserunt, ut Romam venit Appius, conquestus est quod Cicero aedificatio- nem cujusdam monumenti, quod provinciales in honorem ipsius construere decreverant, impediret, aut saltem non promoveret , atque etiam Legatos , Romam ituros ad laudandum Appium, distineret. Interim Cicero, rebus statim ordinatis ac compositis in clarissimis provinciae suae umbibus Laodicea, Apamea, Synnadis , Philomelo, Iconio, & lustrato exercitu, ad Cy bistra Cappadociae pervenit ; ubi dum castra habet, Cappadociae Regem Ariobar2anem, opem suam implo rantem, sibi a Senatu commendatum, praesentibus & gravibus insidiis impetitum, consilio deautoritate sua liberavit. Inde in Ciliciam contendit ad Amanum montem, qui Syriam a Ciliacia dividit , cujus incolae rebus Parthicis fave- bant. Hic ad III. Id. Octob. magnum hostium numerum cecidit, plures urbes dc castella cepit, aut incendit: quibus rebus gestis, I M P E R ATOR appellatus est, V ICTO I A' IUSTA , ut ipse ad lib. 1. . t. io Coelium Rufum scribit. Certum enim hostium

numerum esse oportuit, quo caese duX exercitus Imperatoris nomen consequeretur : quamvis ea

consuetudine paulatim depravata, multi, paucis hostium caelis, imperatores appellati sint. Tai

95쪽

Pindenisso Eleuthero- Cilicum oppido primario, LV I I. dierum gravi obsidione capto. exercitum in hyberna dimisit per Quinctum

fratrem.

Ipse, aestivis confectis, Tharso Laodiceam ' ρ hsi contulit. ibi due forum estit ex Id. Feb. ad Kal.

Maias, omnium dioeceleon , prςterquam Ciliciae. Ep. vii Id.s. De hoc foro etiam ad Atticum his verbis: Id. Feb.

forum institueram agere Laodicea Cybiraticum, Apameenseo ex Id. Mar. ibidem Θnnadense, Pam- ρl bium. Quod ut clarius intelligatur, sciendum, sub imperio Ciliciensi Ciceronis plures fuisse provincias ; nempe Ciliciam ipsam , ex qua tota administratio nomen accipiebat; Pamphyliam, Lycaoniam, & Phrygiae majoris partem ultra Ma

D. 67 - ιι andrum 8, deinde tres dioecesses , quas Asiaticas vocat, nempe Laodiceam, Cybiram, Apameam, quas Appius quoque rexerat extra ordinem, quippe quae ad Aliae Proconsulem antea pertinebant.

Quin & Cyprus insula, post Legem Clodiam Pisone Sc Gabinio Coss. latam, a Lentulo simul cum Cilicia est administrata : item ab Appio dcl a Cicerone, ut late patet ex epistolis ad Atticum.

' Earum omnium provinciarum seu dioeceseon, prima Procos. Roma advenienti occurrebat LAODICEA, caput unius Asiaticae dioecesis, quam , ,. io tib s, Cicero maximam appellat. Ad ipsam primo a

96쪽

i efferat prid. Kal. Sextiles, provinciam ingrediens. LAODICEAM rediit ineunte mense Feb. ibique mansit usque ad Id. Maias : ibi Ius dicebat, dc serum agebat omnium dioeceseon. Denique ad LAODICEAM rationes confectas administrationis suae deposuit. Ex quibus omnibus prςrogativis concludere possumus, Graecas hasce litteras Λ . in nummis signatas, poni pro integro verbo ΛΑΟΔlKEΩN, exprimere LAOD IC EA M urbem, in qua cusi fuerunt. Ad Lycum fluvium sita erat, dc a Seleuco Nicatore cum Apamea condita. Et Apamea quidem de nomine uxoris; LAODICE A vero de nomine matris Laodices appellata. Strabo eas vocat Phrygiarum urbium maximas. Quis ergo miretur, tuisse LAODICEAE, cudendae monetae officinam 3 Angues illi pharetram & arcum ample- dentes, ad Herculis arma a quibusdam referuntur in similibus nummis, vel ad serpentes quos elisit. Sed commodius est, opinor, Asiae symbolum interpretari. In nummis M. Antonii, cui Α-sse regimen obtigerat, post pugnam Philippensem duo similes angues insculpti sunt, ut videre est apud Ursinum in Familia. Antonia , num m. v III. dc X. Sed quod omnem dubitationem tollere videtur, in manibus Antiquariorum versa-etur quinarius argenteus Augusti, ejusdem typi ,

97쪽

& cum inscriptione, Ast A RECEPTA, ab A gusto post Antonium devictum cusus. Equidem apud veteres, ejusmodi serpentes potentiam, ubertatem dc genios provinciarum innuere dicuntur, ut notat illustris noster Tristanus in fine tomi primi, annotamus in Epist. ad Excellentis r. COLBERTUM. Caduceo pax felicitas de stagnantur. Sed cista illa, ex qua exilit serpens, in medio coronae ex hederae baccis & foliis contextae, quae visitur in altera parte numismatum, ad Bacchum pertinet: vel quod vini ferax fuerit ditio Laodicensis; vel quod inter prςcipuos urbis Tutelares cultus fuerit Liber pater. in ejus enim orgiis, ejusmodi cista ferebatur, quae arcana ipsius mysteria continebat. Serpentes etiam gestabant Bacchantes; unde Catullus:

Pars sese tortis serpentibus incingebant,

Pars obscura cavis celebrabant orgia cistis ;

Orgia, qua =ultra cupiunt audire profani. Apollonii & aliorum nomina, sunt Magistratuunt

Giςcorum , qui L A O D I C E AE in aliis civitatibus hoc est, legibus suis utentibus, erant Pr torum loco, vocantur utplurimum in nummis, aliquando etiam De his . vel similibus conqueritur Cicero ad Atticum his Verbis, quae huic commentatiunculiae finem im-

.ponent. Mira erant iis civitatibuae ipsorum fur a

98쪽

FAMILIARUM.

Gracorum, qua Magistratus sui fecerant. coesivij se de iis, qui annis decem proximis magistratum

gesserant: aperte fatebantur. Itaque sine usta ignomi-,nia suis humeris pecuniam populis retulerunt. Postulare videtur, si nulla alia , certe nominis ipsius assinitas, ut M. Tullii nummo qreo C: hi

locum hic tribuamus. Habet in anteriori parte caput muliebre velatum, cum duplici spica frumentaria ad pectus,&inscribitur, Em M. TΥΛΛΙ. sub M. Tullio. In aversa stat Dianae Ephesiae simulacrum , cum Verbo, T PIM EN O TFP E Ω N, immotburensium Nummum istum elegantissimum dono accepi Romae ab erudito & solertillimo rerum antiqua rum indagatore Francisco Camelio, quem Serenissima Regina Christina, pro sua in bonas artes re earum studiosos propensione, nedum Oratorii sacris dc suae Bibliothecae pr fecit; sed etiam in promovendo & adornando veterum suorum numismatum studio vere regio , illustrissimi Francisci Gottifredi, nunquam satis deflendi, vices

99쪽

sa S ELECTA NUMIs MATA

suscipere reparare merito jussit. Hunc nummum ad prςcedentem M. Tullii Cia ceronis familiam referendum, locus in quo cu-sus est, suadebat: siquidem T RlMENOI HURIT E limitanei erant Phrygiae majoris ultra Mς-andrum, quae, ut supra annotavimus, in administratione Ciliciensi addicta erat Ciceroni. Sed cum imperatoris nomen, quod Ciceroniano nummo adscribitur, desit in isto, monumentum

gulare crediderim illustris alterius Tullii , cujus

nomen in nummis rarum, nempe TULLI IB RI, qui inter prςcipuos Caesaris Dictatoris percus res numeratur. Etenim Trimenothuritae, apud quos cusus est, inter Phrygiam majorem &Bithyniam siti sunt; at Bithyniae viciniores. Con- . stat autem ex Appiano oc aliis, TULLIU M CiMBRUM interfecto Caesare in Bithyniam, ut eam regeret, properasse. Quin & Brutum ipsum ac Cassium, ob Antonii junioris C saris potentiam , Roma decedere coactos , uno eodemque momento ad Trebonium in Asiam, & ad Cim brum in Bithyniam scripsisse, ut militum delectum agerent, pecunias colligerent, autor in idem Appianus. igitur TRIMEN O THURITAS ratione Viciniae sub administratione Bithynica Cimbrii suis se, dia eius nomine nummos cadisse, facile addu-

100쪽

FAMILIARUM.

cor ut credam: quemadmodum in aliis Asiae provinciis, a saris percutaribus occupatis, signatam eorum nominibus pecuniam, patet ex familiae Cassiae, Iuniae, Serviliae, dc aliarum nummis, quos descripsit Goliatus, oc prae manibus habe- Ἀρια ser.

mus. Caesaris.

Neque vero facessere cuiquam negotium debet nominis scriptura : quanquam enim Tab ν nonnulli scribant, ut Dio ; plures tamen cum nummo nostro, ut. Appianus, dc Plutarchus in Cicerone , Caesare & Bruto. Attilium Cimbrum qui prius vocitarunt, ex eodem levincuntur nummo: lc mendum certe in Grςcis Appiani verbis animadvertit dudum Latinus interpres : ubi enim librariorum vitio Graece leo itur

Auliλisi, ipse Latine Tullium reddidit. Idem Cimbri nomen apud Senecam multis in locis, Mapud Suetonium in Iulio legitur. Quem in Suetonii locum Casau bonus : Tullii , inquit,

titur in omnibin auctorum Latinorum codicibi , ct Graecorum nonnustorum. In hoc Casau bonus pe cavit, quod Lucium Tullium appellaverit, cum Marcum debuisset, ut ex nummo constat; immb& ex Plutarcho, apud quem cum mendose Vocetur, nemo non videt scriptum esse 1 επιψοι pro M adeo in depravata voce vesti- gium & argumentum veri nominis relictum est.

SEARCH

MENU NAVIGATION