C. Plinii Caecilii Secundi Epistolae et Panegyricus

발행: 1693년

분량: 545페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

3 4 E. P . υἰm artia ἡomine , despice , an instituendum putes collegium fabrorum , duntaxat homianum CL: ego attendam ne quis , nisi faber , recipiatur, neve jure concesso in aliud utintur . Nec erit dissicile custodire tam pau

. XLIII. TRAIΛNUS PLINIO S.

TIbi quidem secundum exempIa complurium , in mentem venit, posse cola legium fabrorum apud Nixomeden ses comstitui: sed meminerimus, provinciam istam,& praecipue eas civitate , ab ejusmodi factiorinibus esse vexatas. Quodcunque nomen ex quacunque causa dederimus iis qui in idem eontracti suerint, hetaeriae quamvis breves fient. Satius itaque est comparari ea quae ad coercendos ignes auxilio esse possint, admonerique dominos praediorum, ut di ipsi inhisbeant , ac, si res popo scerit,. accursu popin

ti ad hoc uti. - - ε -

XLIV. C. PLINIUS TR. IMP. S. i

Solemnia vota pro incolumitate tua , qua publica salus continetur , & s scipimus , domine, pariter & solvimus, precati deos in velint ea semper solvi, semperque signari.

372쪽

ET solvisse vos cum provincialibus

talibus vota pro mea salute & incolumitate , & nuneupasse, libenter,mi Secunde parissime, cognovi ex literis tuis.

XLvΙ. C. PLINIUS TR. ΙΜP. S.IN aquaeductum, domine, Nieomedenses impenderunt HS XXX. CCC. XXIX.

qui imperfectus adhuc relictus, ac etiam de- uructus est : rursus in alium ductum erogata sunt CC. Hoc quoque relicto , novo impen dio est opus, ut aquam habeant qui tantam pecu niam male perdiderunt. ipse perveni ad sontem purissimum, ex quo videtur aqua debere perduci, sicut in tio tentatum erat, arcuato opere, ne tantum ad plana civitatis& humilia perveniat. Manent adhuc pauci sesimi arcus: possunt di erigi quidam lapide quadrato , qui ex superiore opere detractus est:aliqua pars,ut mihi videtur,testaceo ope re agenda erit. Id enim & facilius &vilius. Et inprimis necessarium est, mitti ii te vel aquilegem vel architectum ne rursus eveniat quod accidit. Ego illud unum affirmo , & utilitatem operis & pulchritudinem seculo tuo esse disnissimam.

373쪽

XLVII. TR. PLINIO S.

CVrandum est, ut aqua in Nicomeden.

sem eivitatem perdueatur. Uere eredo te ea qua debebis diligentia hoc .pus aggressurum. Sed , mediusfidius, ad eandem dilba gentiam tuam pertinet, inquirere quorum vitio ad hoc y opus tantam pecuniam Nicomedenses perdiderint, ne, quum inter se gratificantur,ic inchoaverint aquςductus,&relinquerint. Quid itaque compereris,perser

in notitiam meam.

XLII l. C. PLINIVS TR. IMP. R

d Heatrum, domine, Niceae maxima jam

parte constructum , imperfectum tinmen, sestertium,ut audio neque enim ratio plus excussa est ) amplius centies hausit: vereor ne frustra. Ingentibus enim rimis de-stendit & hiar, sive in eausa solum humidum di molle, sive lapis ipse gracilis & putris : dignum est certe deliberatione, sitne facie dum, aut sit relinquendum, an etiam de stratendum . Nam fulturae ac substructiones, quibus subinde suscipitur, non tam firmarmihi quam sumptuosae videntur.Huic theatro ex privatorum pollicitationibus multa

debentur, ut basilicae circa, ut porticus sinpra caVeam: quae nunc omnia disseruntur cessante eo quod ante peragendum est.Iidem Nicenses gymnatium, incendio amissum,an te adventum meum restituere coeperunt lon

ge numemsus laxiusque , quam suerat . Etiam

374쪽

Luis π.T '' in Eelam aliquantum erogaverunte perientum est, ne parum utiliter. Incompositum enim disparsum est . Praeterea architectus, sane aemulus eius a quo opus inchoatum est , as firmat , parietes quanquam viginti & duos pedes latos imposita onera sustinere non posse, quia sint caemento medii farti, nee testaceo opere praecincti . CIaudiopolitant quoque in depresso loco, imminente etiam monte , ingens balineum desediunt magis quam aedificant , & quidem ex ea pecunia quam buleutae addunt beneficio tuo , aut

iam obtulerunt ob introitum, aut nobis ex se gentibus conserent. Ergo quum timeam ne

illic publica pecunia , bie , quod est omni

pecunia pretiosius , munus tuum male-eo locetur , cogor petere a te , non solum ob theatrum , verum etiam ob haec balinea , mittas architectum , despeEturum utrum sit utilius post sumptum qui factus est, quoquo modo consummare opera ut inchoata sunt: an quae videntur emendanda, corrigere; quae transferenda, transferre 3 ne,dum ser re volumus quod impensum est, minie impendamus quod addendum est.

T XLIX. TRAIANUS PLINIO S.

Quid oporteat fieri ei rea theatrum , quod inchoatum apud Nieenses est,in re praesenti optime deliberabis & eonstitues mihi sumetet indicari cui sententiae acces seris. Tunc autem a privatis exigi opera tibi curae fit, quum theatrum propter quod illa promi sia sunt factum erit . Gymna-

375쪽

C. Pan. Eri aurum sis indulgent Graeeuli: ideo sorstan Meenta icta maiore animo constructionem eiusadi l ressi sunt: sed oportet illos eo contentos esia

se , quod possit illis sufficere. Quid Claudi politanis circa balineum, quod parum ut

seribis idoneo laeo inchoaverunt, suadendum sit, tu constitues. Architecti tibi deesse non possunt . Nulla provincia est , quae

non eritos& ingeniosos homines habe trmodo ne existimes brevius esse ab urbe init ii, quum ex Graecia etiam ad nos venire so- liti sunt.

L. C. PLINIUS TR. IMP. S.INtuenti mihi & sortunae eum & an mi

magnitudinem , convenientissimum vi detur , demonstrare opera non minus a temnitate tua quam gloria digna , quantumque pulchritudinis, tantum utilitatis habitura. Eit in Nicomedensium finibus amplissimus lacus: per hunc marmora, fructus , ligna, materiae, & sumptu modico &laboretisque ad viam navibus, inde, magno labore,maj ea impendio,vehiculis ad mare devehuntur. Sed hoc opus multas manus poscit et at hae porro non desunt . Nam dc in agris magna copia est hominum , & maxima in civitate: certaque spes, omnes libentissime aggreauros opus omnibus fruiniosum . Superest ut tu libratorem vel architectum , si tibi νid bitur, mittas , qui diligenter exploret sit ne lacus altior mari, quem artifices regionis huius quadraginta cubitis altiorem esse contendunt . Ego per eadem Ioea invenio

376쪽

LUο π.fossam a rege percussam et sed Incertum uirum ad colligendum humorem cireumj contium agrorum , an ad committendum flumini lacum ; est enim imperiacta : hoc quoque dubium , intercepto rege mortalitate , an desperato operis effectu . Sed hostipso seres enim me ambitiosum in pro tua gloria incitor & accendor, ut cupiam per gi , te quae tantum eaeperant reges .

m TRAIANUS PLINIO S.

Potest nos solioliare lacus iste ut com

mittere illum mari velimus: sed plane explorandum est diligenter, ne, si immissiua in mare suerit , totus effluat. Certe, qua tum aquarum, di unde accipiat, poteris x Calphurnio Marco. petere . Libratorem &ego hine aliquem tibi , peritum ejusmodi operum, mittam.

LII. C. PLINIVS TR. IMP. S.

REquirenti mihi Byzantiorum reipub.

impendia , quae maxima fecit, indi catum est, domine, legatum ad te salutandum annis omnibus cum psephismate mi ii , eique dari nummorum duodena millia. Memor ergo propositi tui, legatum quidem retinendum, psephisma autem mitisndum putavi , ut tarat & sumptus levaretur, di

impleretur publicum osticium . Eidem civitati imputata sunt terna millia, quae via' tiei nomine annua dabantur legato eunti

eum qui Mesiae praeest, publice salutandum. . P a Haec

377쪽

Haec ego in posterum circumciden cla exist .mavi . Te, domine, rogo ut quid sentias rein scribendo, aut con si fium meum confirma Te 4 aut errorem emendare digneris .

dena ista Byzantiis , quae ad saluta dum me in legatum impendebantur, remit tendo . pungetur his partibus, etsi solum eorum psephisma per te missum fuerit Igno. Iretallis &Μesiae praeses , si minus illum firmptuose coluerint.

LIV. C. PLINIUS TR. 1ΜP. s.

DIplomata, domine, quorum dies prae

terita , an omnino observari, & quamdiu volis , rogo scribas, meque haesitatione liberes . Vereor enim ne in alterutram Partem Ignorantia lapsus,' aut illicita confirmmem . aut necessaria Impediam ..

LV. TR. PLINIO S. DΙplomata, quorum praeteritus est dies,

in usu esse non debent: ideo inter prima iniungo mihi , ut per omnes provincias ante mktam nova diplomata quam desid

378쪽

QVam velleni Apamae, domine, cognωscere publicos debitores, & reditum de . impendia, responsum est mihi, cupere quisdem uniuersos, ut a me rationes eoloniae te gerentur 3 nunquam tamen esse lectas ab v lo proconsulum : habuisse privilegium & vetustissimum mortem, arbitrio suo tempub. administrare. Exegi ut quae dicebant quae que recitabant , libello complecterentur et quem tibi, qualem acceperam, misi : quam vis intelligerem , pleraque ex illo ad id do quo quaeritur non pertinere . Te rogo , ut mihi praecipere digneris, quid me putes ob servare debere. Vereorlenim, ne aut exces sisse, aut non implesse officii mei partes vi

dear a

LVII. TR. PLINIO S.

LIbellus Apamaeorum , quem epistolae

tuae junxeras, remisit mihi neeessitatem perpendendi qualia essent propter quas videri volunt eos, qui pro consulibus hano provinciam obtinuerunt , abstinuisse inspectione rationum suarum, cum ipsum te, ut eas inspiceres, non recusaverint. Remu neranda est igitur probitas eorum o ut is nune sciant hoc quod inspecturus es , ex mea voluntate , salvis quae habent privilesiis , esse facturum.

P a LVIII. C.

379쪽

comedenses priori soro novum adfle re coeperunt, cuius in angulo est aedes vetuis Bissima Matris Magnae, aut reficienda, aut transferenda et ob hoc praecipue , quod est multo depressior opere, eo quod nunc max me surgit. Ego, quum quaererem num esset

aliqua lex dicta templo , cognovi alium hi alium apud nos esse morem dedicationis . Dispice ergo, domina, an putes aedem, cui nulla lex dicta est , salva religione posse transferri: alioqui commodissimum est, si religio non impedit.

LIX. TR. PLINIO S.

Potes, mi Secunde rarissime , sne soliesetudine religionis, si loci positio videtur

hoe desiderare , aedem Matris Deum transferre in eam quae est accommodatior: nee termoveat quod lex dedicationis nulla reperis xur, cum istum peregrinae civitatis capax non sit dedicationis quae fit nostro jure .

LX. C. PUNIUS TR. IMP. S

DIem, domina , quo servasti imperium,

dum suscipis, quanta mererit laetitiα celebravimus, precati deos ut te generi humano , cujus tutela & securitas saluti tuae innisa est, incolumen florentemque praesta Teat . Praetimus, di commilitonibus jusju-

380쪽

Zuis x xandum morem solenni praestantibus , de Urovincialibus, qui eadem certarunt pieta te , iurantibus.

LXI. TR. PLINIOS.

nes eum provincialibus, te prςeunte, in diem imperii mei celebraverint, liberi ter , mi Secunde carissime, cognovi ex lite ris tuta.

LXII. C. PLINIUS TR. IMP. S. Ρεcuniae publicae , domine, providentia

tua& ministerio nostro etiam exacta I tuati ministerio nostro etiam exa sunt & exiguntur: quae vereor ne otiola i ceant . Nam & praediorum comparandorum aut nulla aut rarissima oceasici est et nee in v niuntur qui velint debere , reipub. praeservtim , duodenis assibus , quanti a privatis mutuantur. Dispice ergo, domine, num quid min endam usuram , ac per hoc idoneos debitores invitandos, putes: &, sive sic quidem reperiuntur , distribuenda mi ter decuriones pecuniam , ita ut recte Te pubIicae eaveant et quod , quanquam invitas di recusantibus , minus acerbum erit 1 in viore usura constituta.

P 4 LXIII.

SEARCH

MENU NAVIGATION