C. Plinii Caecilii Secundi Epistolae et Panegyricus

발행: 1693년

분량: 545페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

C. pnn. visolarum eulo volui, sicut potes duobus matrImonIis meis credere.. Sed dii melius, qui omnia integra bonitati tuae reservarunt . Malui hoe potius tempore me patrem fieri, quo fui rus essem & securus & felix.

III. C. PLINIUS TR. ΙΜ. s.

I dulgentia tua,Imperator optime,quam

plenissimam experior, hortatur me, ut audeam tibi etiam pro amicis obligari; inter quos sibi vel praecipuum locum vindicat Voconius Romanus, ab ineunte aetate con discipulus& contubernalis meus . Quibus ex .causis&1 Divo patre tuo Petieram, ut& illum in amplissimum ordinem promove res: sed hoc votum meum bonitati tuae re servatum est , quia mater Romani liberalistatem sestertii quadringenties, quod con ferre se filio eodicilis ad patrem tuum scrip tis professa suerat , nondumaatis legitime Peregerat . Quod postea fecit, admonita nobis . Nam & fundos emancipavit, & cete ra , quae in.emanc ipatione implenda solent exigi, consumavit . Cum sit ergo finitum quod spes nostras morabatur, non fine ma gna fiducia sub signo. Auget finem pro moribus Romani mei , quos & liberalia studiaeXornant, di eximia pietas, quae hanc ipsam matris liberalitatem,& statim patris hereditatem, & adoptionem k vitrico meruit. Auget haec & natalium & paternarum faculi eum splendor;quibus singulis multum commendationis accessurum etiam ex meis Pr cibus , indulgentiae tuae credo . Rogo , ergo

352쪽

domine, ut me exoptatissimae mihi gratulationis compotes facias , & honestis ut spinro u affectibus meis praestes , ut non in me tantum , verum & in amico gloriari judiciis i tuis possim.

IV. C. PLINIUS TR. IMP. S.

P Roximo anno, domine, gravissima Vae letudine usque ad periculum vitae UeX tus, iatralipten assumpsit: cujus solicitudiniti studio, tuae tantum indulgentiae beneficio referre gratiam possum. Quare rogo, des ea civitatem Romanam 4 Est enim peregrinae

i ς0 dixi0ni , manumissus a peregrina . Vor

catur ipse Harpocras ; patronam habuit Thermuthin Theonis, quae jampridem de functa est. Item rogo, des jus Quiritium libertis Antoniae Maximillae , ornatissimae s minae , Heliae & Antoniae Harmeridi. Quod te, petente patrona, peto.

V. C. PLINIUS TR. IMP. S. EXprimere,domine, verbis non possum,

quanto me gaudio affecerint epistolae tuae , ex quibus cognovi te Harpocrati, is traliptae meo, etiam Alexandrinam civit tem tribuisse, quamvis , secundum institutionem Principum, non temere eam dare proposuisses . Esse autem Harpocran νομον Με φιτικον indico tibi. Rogo ergo, indulgentissime Imper. ut mihi ad Pompeium Plantam , praefectum AEgypti , amicum tuum, si c ut promisisti,epistolam mittas.Ob Viam iturus, quo maturius, domine ex Opta O a tissis

353쪽

C. Pan. TH ωumtissime, adventus tui gaudio frui possim,rgo permittas mihi, quam longissime occurrere tibi.

PRoxima infirmitas mea, domine , obli gavit me Posthumio Μarino medicor cui parem gratiam reserre beneficio tuo pose sum , si precibus meis, ex consuetudine ho-nitatis tuae , indulseris . Rogo ergo, ut pro pinquis ejus des civitatem, Chrysippo Μithridatis , uxorique Chrysippi Stratonicae Epigoni, item liberis ejusdeni Chrysippi , Epigono & Mithridati, ita ut sint in patrὸζ potestate , utque iis in libertos servetur ius Patronorum s Item rogo indulgeas jux Ru ritium L. Satrio Abascantio , & P. Caesio Phosphoto, & Panchariae Soteridi . Quod

a te , volentibus patronis , peto. '

SCio, domine , memoriae tuae , quae est binnefaciendi tenacissima, preces nostras inhaerere : quia tamen in hoc quoque saepe indulsisti, admoneo simul & impense rogo, ut Actium Suram prςtura exornare digne ris, cum locus vacet Λd quam spem alioqui 1 quietissimam hortatur & natalium splendor, di summa integritas in paupertate, di ante omnia, felicitas temporum, quae honam conscientiam civium tuorum ad usum indulgentiae tuae provocat & attollit. - VIII. C.

354쪽

seiam, domine, ad testimonium a laudemque morum meorum pertineratam boni principis judicio exornari, rogo sdignitati, ad quam me provexit indulgentia tua , vel auguratum, vel septemviratum , quia vacant adjicere digneris, ut jure sacer dotii precari deos pro te publice possim , quos nunc precor pietate privata.

IX. C. PLINIUS TR. IMP. s.

T Ictoriae tuae, optime Imperator, maxi-V mae, pulcherrimae, antiquissimae, &nomine di reip. gratulor , deosque immodi tales precor,ut omnes cogitationes tuas tam Istus sequatur eventus s ut virtutibus tantis Eloria imperii & novetur & augeatur.

X. C. PLINIUS TR. IMP. S.

SErvilius Pudens legatus, domine. VIII.

calend. Decembr. Nicomediam venit: meq; longς exspectationis solicitudine liberavit.

XI. C. PLINIUS TR, IΜP. S. Rosanum Geminum , domine, arctissi

mo vinculo mecum tua in me benese Cia junxerunt. Habui enim illum quςstorem in consulatu , mei sumne observantissimum eXPertus . Tantam mihi post consulatum reverentiam praestat , ut publicae necessi tudinis pignora priuatis cumulet ossiciis .

355쪽

C. PRA . voti armis Rogo ergo, ut 3 ipsi apud te, pro dignitate ejus, precibus meis saveas: cui &, si quid mihi credis , indulgentiam tuam dabis. Dabit Ipse operam , ut in his quae ei mandaveris, majora mereatur. Parciorem me in Iaudando saeit , quod spero tibi & integritatem ejus, dc probitatem, di industriam non solum ex ejus honoribus , quos in urbe sub oeulis tuis gessit, verum etiam ex commilistio, esse dotissimam . Illud unum, quod pro Pter caritatem ejus nondum mihi videor satis plene seci sse , etiam atque etiam facio ;teque , domine, rogo , gaudere me exorna ta quaestoris mei dignitate , id est, per illum η ea, quam maturissime velis.

XII. C. PLINIUS TR. IMP. S. .

DISeile est, domine, exprimere verbis,

quantam perceperim laetitiam, quod di mihi & socrui meae praestitisti,ut ad finem consulatus Coelium CIementem in hanc provinciam transferres . Ex illo enim me suram beneficii tui penitus intelligo , cum tam plenam indulgentiam cum tota domo mea experiar: cui referre gratiam parem nec audeo quidem, quamvis maxime debeam. Itaque ad vota coniugi Θ , deosque precor , ut iis quae in me assidue consera , non indisgnus existimer.

356쪽

. XIII. C. PLINIVs TR. IMP. S.

Cripsit mihi, domine, Lycormas,libero ius tuus, ut, si qua legatio a Bosphoroxenisset, urbem petitura, usque in adven tum suum retineretur . Et legatio quidem duntaxat in eam civitatem in qua ipse sum, nulla adhuc venit; sed venit tabellarius Sauromata , quem ego , usus Opportunitate quam mihi casus obtulerat, cum tabellario, qui Lycormam ex itinere praecessit, mittendum putavi, ut possis ex Lycormae & ex regis epistolis pariter cognoscere, quae sortasse pariter scire debere..

XVI. C. PLINIUS TR. IMP. S.

D Ex 4 Sauromata scripsit mihi , esse

I . quaedam quae deberes quam maturis sime scire et qua ex causa festinationem tabellarii , quem ad te cum epistolis misi, displomate adjuvi.

XV. C. PLINIVS TR. IMP. S. LEgato Sauromatae regis , quum QR

sponte Nicear, ubi me invenerat , bi duo substitisset , longiorem moram facien dam, domine, non putavi. Primum quod incertum adhuc erat, quando libertus tuu&Lycormas Venturus esset; deinde quod ipse proficiscebar in diversam provinciet partem, ita ossicii necessitate exigente. Haec in notitiam tuam persereda existimavi,quia proxi-

357쪽

me seripseram,petiisse Lycormam, ut Iegintionem , si qua venisset a Bosphoro , usque

in adventum suum retinerem. Quid diutius saetendi nulla mihi probabilis ratio oeeurrit praesertim eum epistolae Lycormae, quas distinere , ut ante praedixi, nolai, aliquot diebus hunc legatum antecessurae viderentur.

XVI. C. PLINIUS TR. 1ΜP. S.

f Λ Puleius, domine , miles, qui est in stari. tione Nieomedensi, seripsit mihi, qu

dam nomine Caindromum , quum detine retur a Maximo di Dionysio pistoribus,qui hus operas suas loraverat , confugisse ad tuam statuam , perductumque ad magistratus indieasse , servisse aliquando Laberio Maximo . captumque a Susago in Mesia, de A mectato , muneri missum Pacoro, Parinthiae regi, phiribusq; annis in ministerio ejus fuisse ἐν deinde fugisse, atque ita in Nieo- mediam pervenisse . Quem ego perductum ad me quum eadem narrasset , mittendum ad te putavi. Quod paulo tardius Dei, dum requiro gemmam quam sibi,habentem im ginem Pacori , & quibus insignibus ornatus fuisset, subtractam indieabat. Volui enim hanc quoque , si inveniri potuisset, simul mittere, sicut S glebulam misi, quam se ex Parthieo metallo attulisse dicebat. Signata est anulo meo , cujus est aposphragisma , quadriga.

358쪽

Pus quo suimus una, probum,& industrium, di diligentem, ae, sicut rei tuae amantissimmum,ita diseiplinae tenacissimum expertus , libenter apud te testimonio prosequor ea fide quam tibi debeo.

Abium Bassum, domine, praesectum in orae Ponticae, integrum, probum, in

dustrium , atque inter ista reuerentissimum mei expertus,voto pariter & suffragio prosequor,ea fide quam tibi debeo : quem abunde conspexi instructum commilitio tuo et cujus

diseiplinae debet, quod indulgentia tua disgnus est. Apud me & milites di pagani, a quibus justitia eius & humanitas penitus in specta est, certatim ei, qua privatim, qua publice, testimonium retribuerunt. Quod in notitiam tuam persero ea fide quam tibi

debeo

XIX. C. PLINIUS TR. IMP. S. Nymphidium Lupum, domine, primi

pilarem , commilitonem habui,quum ipse tribunus essem,ille praesectus: inde fami. liariter diligere cςpi.Crevit postea caritas ipsa mutuae vetustate amicitiae. Itaque & qui ii eius inieci manum, & exegi , ut me in

359쪽

3aa C. Plyn. Esti Larum Bithynia consilio instrueret. Quod ille am cissime, & otii & senectutis ratione postposi ea,& jam fecit,& facturus est..ibus ex cautis necessitudines ejus inter meas numero, &filium inprimis , Nymphidium Lupum, ju

uenem probum, industrium,& egregio Patre dignissimum, suffecturum indulgentiae tuae: sicut primis ejus experimetis cognoscere PO tes, cum praefectus cohortis plenissimum t stimonium meruerit Iulii Fero eis & Fusti Salinatoris, clarissimorum virorum. Meum gaudium,domine,meam gratulationem filii

honores continerent L

XX. C. PLINIUS TRAIANO

IMP. S.

VT primum me, domine, indulgentia

vestra promovit ad piadfecturam aerarii Saturni,omnibus advocationibus,quibus, alioqui nunquam eram promiscue functus, renuntiaui,ut toto animo,delegato mihi os-ficia vacarem. Qua ex causa quum patro num me provinciales optassent contra Marium Priscum, & petii veniam hujus mune- ais di impetravi di sed cum postea consul desegnatus,censuisses iaciendum nobiscum,quo, rum erat excusatio recepta,ut essemus in Se natus potestate, pateremurq; nomina nostra in urnam conjici, convenientissimum esse tranquillitati seculi tui putavi, praesertim tam moderatae voluntati amplissimi ordinismon repumare. Cui obsequio meo opto ut existimes conflare rationem, cum Omnia fa dictaque mea probare sanitissimis mori bus tuis cupiam. . t XXI. TRA

360쪽

ctus es , obsequium amplissimi ordinis, quod justissime exigebat, praestando. Quaa Partes impleturum te setcundum sucepta fidem confido

XXIL C. PLINIUS TRAIANO

AGo gratias, domine , quo & jus Quiri

tium libertis necessariae mihi seminae ,. di civitatem Romanam Harpocrati, iatrali-Ptae meo,sine mora indulsisti. Sed quum an- nos ejus di censum, sicut praeceperas, ε edemtem,admonitus sum a peritioribus, debuisse me ante ei Alexandrinam civitatem impetrare, deinde Romanam quoniam euet Hugyptius. Ego autem , quia. inter AEgyrPtioS, ceterosque peregrinos ,. nihil interesse credebam,contentus fueram hoc solum scri-- bere tibi, eum scilicet a peregrina manumisi sum, patronamque ejus jampridem decessisse . De qua ignorantia mea non queror, per quam stetit ut tibi pro eodem homine sae- Pius obligarer. Rogo itaque,μt beneficio tuo legitime frui possim,tribuas ei & ΛωXandris nam civitatem, & Romanam. Annos elus& censum nequid rursax indulgentiam tuam moraretur in libertis tuis, quibus juss ms, misi.

SEARCH

MENU NAVIGATION