장음표시 사용
11쪽
AE UM in hac Academia moris sit, ut quisque ad summam Medicinae dignitatem evehendus, aliquid ad illam scientiam pertinen S, in lucem ederet ; paucula igitur de Dysenteria, utpote in Jamaica, ubi medicinam facturus sum, admodum frequenti, Con-
12쪽
Variae apud varios auctores hujus morbi definitiones extant ; omnibus autem Celeberrimi CULLENI ', quae sequitur, anteponen-
da videtur Pyrexi a contagiosa, dejectiones frequen- tes mucosae vel sanguinolentae, retentis ple- rumque faecibus alvinis, tormina, tenesmuS.ή Variat, 1. Vermibus Comitata. a. Rejectis moleculis carnosis vel se ba-
13쪽
Haec definitio praecipua morbi signa Complectitur ; cum vero morbi facies in divertis
exemplis, diversa sit; has varietates nuDC e X-
Dysenteria exeunte aestate vel ineunte autumno, frequentissime vigere solet : modo apyrellia, Cum summa lassitudine, nausea, sapore amaro, cibi fastidio, et haud raro fellis vomitione incipit. Haec signa inflammatione plus minuS, nonnunquam Vero febre putrida, Comi -
tantur : Μodo autem a signis di arrhaeae, vel dejectionibus copiosis et biliosis exorditur, nonnunquam sub initium aegrotans singultu assicitur, aut alvus praeter naturam adilricta est, dum intestinorum flatus, et saeva tormina torquent. Μorbus in plerisque exemplis a tenesmo, torminibus Comitantibus, ordiri solet: In quibusdam casibus tormina quidem haud se
14쪽
se ostendunt: sed tenesmus modo graVior, modo lenior, nunquam abest. Haec symptomata, progrediente morbo, paulatim graviora fiunt. Qualiscunque sit forma quam morbus initio induat, dejectiones in omni exemplo eaedem fere brevi evadunt; hae quidem e spumoso muco, sanguine plus minus plerumque tincta, potissimum constant: color ac spissitudo varia sunt. SangUis purus non nunquam dejicitur, idque tanta copia, ut aeger in summo Vitae periculo versetur, et interdum moriatur. Paucis diebus a morbo in Choato, stercus non nisi scynalorum forma, dejicitur ; hoc quavis ra
dantinus levat ; hoc autem levamen haud diu perstat. In quibusdam Casibus moleCulae, adipem vel caseum referentes, et membranae vel partes tunicae villosae abrasae puri et sani- ei putridae admistae dejiciuntur. Vermes
grediente morbo fellis vomitio, nautea et
15쪽
sapor amarus subinde observantur. Dolores diversarum abdominis partium flatu distentarum saepe torquent, et ad costas spurius adeo nonnunquam saeviunt, ut spirandi dissicultatem inferant. Morbo inveteruto ani prolopsus, ischuria aut dysuria comitatus haud raro accidit. Hoc modo plerumque progreditur dysenteria; cujus signa pro gravitate febris comitantis, plus minus graviora aC varia sunt, et pro vario aegri habitu varium temporis spatium durant. Quando febris est levis, aut nulla, morbus per aliquot menses perstare
nonnunquam solet : nonnunquam Vero paU-
cis diebus aeger violentia inflammationis, aut signis putredinis, uti vocantur, supervenientibus, e medio rapitur. Pyrexia paucis diebus modo aeger perite tractetur, Plerumque CVR- nescit, et sanitas brevi restituitur. Interdum Vero, morbo prOVectiore, typhus accenditur qua aeger in summum vitae periculum inducitur. Illa in quibusdam exemplis etiam ab initio
16쪽
initio oritur, et per totum morbi decursum perstat. Alii somnolentia, alii vigilia pervi
Cace. alii vero etiam ab initio convulsionibus afficiuntur. In quibusdam exemplis lenioribus delirium etiam morbi initio adest. Si morbus malignus futurus sit, lingua, quae in-tio muco albo obducta fuerat, Colorem nigri Cantem, aut fuscum induit. Dentes crusta nigra teguntur, Cutis fit insigniter calida ac
sicca ; sitisque inexplebilis urget. His superveniunt maXimae anxietatis sensus, delirium, eruptio miliaris, peteChiae, interdum aphthae et convulsiones. In quibusdam Casibus Corpus marCesCit, et dolores rheumatismum simu-
lantes in variis artuum abdominisque partibus in fellunt, unxietas praecordia opprimit, cibum vel levissimum stomachus fastidit, ac rejicit, tormina laeviora fiunt, nec dejectione mitigantur, quae jam frequentior facta foetorem intolerandum, praesertim si intestina gangraena afficiantur, undique dictundit. Hunc autem foetorem p rrogrediuntur interdum dejectiones olidae,
17쪽
olidae, oleosae ac nigrae, et moleculae carnis livida ejiciuntur ; urina parca, pallida, ac limpi-
da redditur. Jamque tormina, qUae antea si n-mo Cruciatu aegrum torquebant, Cessant; Rrteriarum pulsus debiles ac abnormes fiunt ;singultus supervenit ; urina et stercus, inscio aegro, elabuntur ; sudor gelidus prorumpit; dysphagia accedit; oculi hebescunt; eXtrema corporis frigent; visus imminuitur, vel prorsus aboletur; et mors tandem miseriis finem imponit. Quo morbi historia plenior et accuratior fiat, phaenomena Cadaverum incisione indagata subjicienda sunt.
Intestina crassa ab hac peste potissimum ataficiuntur sere semper inflammatione, aut gangraena, vel utraque simul laborant. Colonae rectum maxime ac saepissime inflammata, aC Ulcerata, et aliquando constricta inventa
18쪽
fuerunt, tunicae ipsorum praeternaturam Crassae, nigrae, et quasi putridae fuerunt, et tunica villosa exesa conspiCiebatur. Intestina tenuias1bi invicem adhaerere, iliumque ulceribus plurimis exiguis occupari visa sunt. Testante BoNΤIo, vesicula fellea humore albo, nullo simul fellis vestigio existente, plena reperta fuit. Peritoneum justo cra1sius in quibusdam exemplis intestinis adhaerere Compertum fuit. Cel. ΜONLo in praelectionibus varia specimina stragis dirae. quam hoC malum dat, quotannis ostendere solet.
Dysenteriam inter ac putridinem, aliquem plerumque nexum intercedere hinc liquido constat, quod in his anni tempestatibus, et in loCi8. quae putredini maXime favent, potissimum vigere solet, et febribus putridis saepe conjungatur. Porro dylenteria intermittentibus
19쪽
tibus ac remittentibus haud raro stipatur, et in quibusdam exemplis in remittentem vel tertianam mutari fertur. In hujusmodi casibus tertianarum paroxismi dejectionibus, ac Levis torminibus Comitantur; quae quidem res intermittentes ac dysenteriam easdem Causas remotas habere probare videtur. HaeC opinio haud parum Confirmatur, eo quod in iisdem anni tempestatibus ac terrae locis Contingunt, quodque ambo bile copiose evaCuato leVati fuerunt. Cum autem Cholera in eodem rerum statu oriatur, et dysenteriae signis saepe immunis sit, de nexu dysenteriam inter ac fellis statum vix aliquid statuere possumus. Causae rem O-tae ad duo Capita referendae sunt ; jure enim in Praedis ponentes et occasionales dividuntur. Illae sunt omnia quotquot Corpus infirmant,
et fere innumerae sunt; praecipue autem videntur humor quovis modo applicatus, Veluti, aer
humidus, vestes aut stragula humida, &C. aD sectus animi deprimentes, studium intensius,
j junium, morbi praegressi, immunditia, Ii- B quorum
20쪽
quorum inebriantium abusus, Venus nimia, defatigatio, calor ingens praecipue si humori Conjungatur, diaeta parCa, defectuS aeris liberioris, Cibi animalis et aquae, vaporeS putridi, cadaverum quae sub dio insepulta putrescunt. Hinc morbus saepe in urbibus obsessis, in Castris, in classibus ac locis paludolis, grassari solet. Causa excitans est Contagio sui generis.
Utrum morbus sine Contagione orir potest, necne an Ceps haereo. Cel. Medi Cus WAR-DROPE dysenteriam in castris Britannicis, bello Americano, ab humore solo oriri observavit: nulla enim, inquit, Causa aderat, Curcontagionem specificam ibi existere suspicaretur ; nec desunt quibus videtur morbum a frigore solo Corpori admoto oriri ; fructus quoque nimia Copia devorati, et suCCus immaturus arundinis sacchariserae, dysenteriam saepe
intulisse feruntur. Haec omnia autem Admo,
dum dubia mihi videntur, verisimile enim mihi videtur, Contagionem clam subfuisse, et innGCuam et actionis expertem mansisse, donec