장음표시 사용
21쪽
causae debilitantes scilicet, humor, frigus et fructus immaturi, effectus suos in Corpore ediderant. Quod ad vapore8 putridos animales at tinet, auctor est Cel. CULLEN Us se observasse eos nonnunquam diarrhoeam movisse, dysenteriam autem ab iisdem ortam esse, nunquam pro Certo dicere potuisse. Fructus immaturidiarrhoeam quidem saepe Cient. Minime Vero Crediderem dysenteriam quippe cujus signa semper eadem sunt, quamque pro Certo Contagiosam esse novimus, a tot causis diversis excitantibus inferri.
Cum dysenteria plerumque instar diarrhoesea dejectionibus incipiat, vix dubitari potest
quin morbus saltem initio pendeat ab acri, quod motum intestinorum peristallicum intendit, tunicas intestinorum teneras irritat, inflammat, et tandem exedit, ac exulcerat; tuni-
22쪽
Cae enim vasorum sanguinem Vehentium, adeo nonnunquam exeduntur, Ut, testante Ρrofessore ΜoNRo, profusiones sanguinis periculosae insequantur. Haec omnia Cadaverum incisione demonstrata fuerunt, faeCes alvinae plerumque retinentur, in coli cellulis indurantur ; retentae tormina, tenesmum, et sane omnia signa irritatione sua augent. Haec igitus Μateria acris ac Inflammatio pro Causa proxima haberi debent : Spasmus enim est potius effectus quam causa morbi.
Ρyrexia in hoc morbo ab eadem Causa remota ac febris in genere pendere mihi videtur ; ista autem variat pro anni tempestate, regione, loci situ, aegri Viribus, aC Corporis habitu: Ρyrexite causa est forsan debilitas, et vasorum eX tremorum spasmus, secretio bilis aucta
23쪽
aucta pendere videtur a Cursu humorum introrsum facto ; in hoc enim morbo Cutis insigniter sicca est ; porro cum eX diaetis materia acris intestina irritet, atque tandem inflammatione aC gangraena assciat, mirum non est
si tormina ac frequens desidendi desiderium superveniant. Intestina enim sunt admodum irritabilia, et magna sentiendi DCultate pollent, inflammata igitur ac debilitata spasmo afficiantur oportet; hinc neces in colo, sede
scilicet morbi praecipua retinentur, et tandem partibus tenuioribus resorptis indurantur, et irritando partes jam inflammatas, et admodum sensiles, tormina saeva eXcitant. I in Cfacile intelligitur quare scybalis evacuatiS, omnia signa plerumque levantur, non autem semper eX toto mitigantur cum enim tunica villosa exeditur, et inflammatio multum intenditur, res blandissimae tormina excitabunt dejectiones sanguinolentae, aut sanguinis, a vasis sanguiferis exesis proveniunt. Quod ad tenesmi causam attinet, pendet, uti CULLENUS
24쪽
NUs opinatur, ab os illatione, quae diffunditur a sede spasmi ultra quem motus peristallicus propagari non potest, ad anum usque, ubi quasi in puncto fixo sistitur ; canalis alimentariuS nonnunquam praeter modum distenditur, quia flatus ob spasmum descendere nequit Ρrolapsum ani ab iteratis ac violentis desidendi conaminibus oriri minime quidem mirandum est. Petechiae, quae nonnunquam super Cutem se ostendunt, et stercoris spuma ac foetor intolerandus, a magna debilitate, et insigni forsan humorum in putredinem proclivitate oriuntur.
Diarrhaea, dysenteriam incipientem, adeo nonnunquam simulat, ut non semper facile distingui possint. Haec autem similitudo rara est, et discrimen brevi quidem inveniri potest. Faeces enim alvinae in diarrhoea semper dejiciuntur :
25쪽
jiciuntur: Ρost paucos autem dies in dysen teria retinentur, et raro nisi scybalorum forma
dejiciuntur. Ρorro diarrhoea nullam habet pyreXiam primariam, neque Contagione vulgatur ; haec autem res longe aliter se in dysenteria habet.
Judicium de diri hujus morbi eventu saepe incertum, et nonnunquam infelix sit, oportet; plurimum enim periculi semper habet. Si brevi post emetica ac Cathartica administrata signa leventur, si tormina ac tenesmus minu-antUr, RC rarius recrudescant; si aegri vires haud insigniter frangantur, si vomitus non adeo frequens est, et denique si dejectiones sanguine non tingantur, et ad naturales aCCidentes speciem stercoream quadantenus induant, et copiosiores fiunt, et febris non fit typho- deS
26쪽
des exitum faustum sperare licet. Contra, pyrexia typhodes, frequens aC Vehemen S, VO- mitio, singultus, dejectiones numero auctae, et solito minores, spumosae, foetidae, Vix tolerandae, inscio aegro, elabente8, tormina aC tenes-mus aucta, facies pallida, delirium, pulsus debiles, ac ab normes, abdominis tumor, aphthae vel faucium dolor, eruptio miliaris, vibices, maculae, Convulsiones, animi deliquia, frigus eXtremorum, sunt signa pessimi ominis. Singultus quidem, morbi initio, non adeo timendus est, sed finem versus, est pessimum signum, et gangraenam indicat. Nervorum contractio spasmodica in pueris est pessimum signum, testante LΙΜΜERΜAN, eos enim brevi omni sensu orbat. Etate provecti, mulieres Uterum gerenteS, aC pueri plerumque, hac peste vexati, e medio rapiuntur. Si pyrexia plurimum inflammationis habeat, maximum periculum instare solet. Ardoris in abdomine sensus, et tormina immania subito cessantia
instare mortem significant: signis lethalibus
27쪽
Cum febris quae dysenteriam comitatur in diversis exemplis, diversa sit. medendi consilia pariter diversa sint, oportet ; nonnUD quam enim diathesis phlogistica, sive vis Cordis et arteriarum nimia, ab initio adest: Μodo autem diathesis putrida cum magna debilitate a morbo in Choato, observatur. In omni eXemplo, materia morbosa atque scybula intestina irritant ac rodunt; consilia igitur huic mor-
bo maxime a Commodata sequentia videntur :Ι. Μateriam morbosam ex intestinis eva
28쪽
II. Diathesin phlogisticam tollere. ΙΙΙ. Spasmum solvere, et signa molesta le
IV. Intestina ab acrimonia defendere. U. Debilitati ac putredini occurrere.
Primum Consilium absolvitur medicamentis Catharticis, aC vomitoriis. Longum ac inutile foret, omnia Cathartica enumerare, quae a variis medicis in hoc morbo decantantur. Acerrima olim dari solebant; Clinici autem hodierni, pessimos eorum effectus experientia docti, non nisi mitioribus utuntur. Sales neutri, aut oleum recini, Votis plerumque respondent; Magnesia vitriolata, soda vitriolata, soda tartarizata, et foda phosphorata, A C. Praescribi possunt; vel parvae antim. tartariz. dOses, uti nos monet Celeberrimus CULLENUS, qui hoc medicamentum omnibus praestare Comperit. Alvus singulis diebus, vel quolibet biduo, Vel
29쪽
- Μannae optimae Un Ciam, Antimonii tartarizati grana duo, Emulsionis communis libram, Syrupi papaveris semun Ciam : Μiice.'Hujus misturae unciam omni semihora Capiendam, et hora somni haustum anodyn Um, praescribere solebat. Soda phosphorata vel foda tartarizata jusculo ovillo soluta plerisque aliis alibus neutris gratiora, reperiuntur. Lotiones emollientes, Valde prosunt, partes inflammatas fovendo, et si Opi Um Conjungatur, tor- mi T. a aC tenesmus, mirum in modum levantur, et saepe Consopiuntur ; his autem alvi purgatio
semper praemittenda est. Parum enim proficiunt, ni scybala evacuentur. Prout re S PO-stulaverint
30쪽
stulaverint, iterandae sunt, et forsan juscula
ovilla, omnibus anteferenda sunt. Celeberrimus L ΙΜΜERΜAN, vomitionem, in hoC morbo multum Commendat. Antimonium tartariza-ρum, aqua hordeata solutum, dosibus pro aegri viribus iteratis, et per noctem ContinuatiS, Praescribere, et fructibus tamarindorum se Cundo, vel tertio quoque die, ad alvum laXandum, uti solebat. Timendum autem est ne aCida hujusmodi fructuum, tormina augeant. CVm morbus igitur impetum facit, emetica statim praescribenda, nisi signa postulaverint, ut sanguinis detractio praemittatur die sequente, alvi purgatio, modo quem supra diXimVS, praecipienda est. Sunt alia medicamenta purgantia, quae a quibusdam Μedicis celeberrimis tantis laudibus efferuntur, ut illa silentio praeterire, nefas videatur. Celeberrimus DEGNE Rin libro suo, De Aere et Epidemicis, rheum, et
lixidam e tartaro, medicamentum divinum p Otius quam humanum, appellat. Verendum