Catalogus imperatorum, regum ac principum qui astrologicam artem amarunt, ornarunt & exercuerunt quibus additae sunt Astrologicae quaedam praedictiones verae ac mirabiles omnium temporum, ... Adiectus est praeterea Tractatus de annis climactericis, .

발행: 1580년

분량: 107페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

2쪽

ORI GENES.

Quemadmodum potestas humana minime tollitur, quamuis Deus, quae cumque facturi sumus, praeuidcar sic etiam signa quae ad significandum ordinata sunt, diuinitus libertati nostrae nequaquam ossiciunt. Sed est uniuersum celum,quasi liber quidam apertus,om nia futura in se scripta contincnS.

Si quis es, aut caeco volui mortalia casu, Aut mundum ex atomis qui coijs putari Aglice quae rerum sieries' ut corpora certa Conficiunt cursus lege superna suos'E ρectes ecies eadem generatur eadem;

Annus habet flabiles noxi dissis vices.

Ese creatorem, cui sint mortalia curae, tuis Jum nunquam deserat auctor m. In quo heu prima requie sicant omnia caussa, Vnde velut riuos caussa secunda trahat. A quo principium nostri manauerit ortus, de modus, numerus, lepus se ordo fluant.

3쪽

EPISCOPUS CYRI. DE vs gubernat hanc rerum uniuersitatem conditor, nec ut faber disce dit a naui exstructa relinques eam nautis gubernandam. Sed idem est, & fabricator nauis & materiae plantator &gubernator , clauum tenens. Cuius rei testis est tot annorum conuersio &temporis diuturnitas, nihil omnino detrimenti huic naui asserens. Sed eam saluam atque integram non modo primis hominibus,sed etiam uniuersae posteritati ostendens. LE

4쪽

LECTORI S.

OLLEGI Mus, Lector, Silvulam quandam exemplorum, quae ostendunt Astrorum stientiam a summis ingeniis, tam in Ecclesia quam extra hanc, semper fuisse expetitam: atque in hac plerosque ita versatos esse, non ut fallacibus somniis squemadmodum nonnulli artem Calumniantes scribere non erubuerunt sedc alios deciperent: sed vera, & nisi a prima caucsa secundae inhibeantur, certo euentura pra dicendo, alterni sibi nominis famam ab arto Compararent. Hisce exemplis, quae excitandis bonis ingeniis adamandam , maioreq. quam antehac studio cognosicenda doctrinam astrologicam sufficere videbantur, adiecimus tractatum, breuem quidem, sed inprimis tilem & scitu necessarium, de annis Climactericis, in quibus insignes maxime in hominis vita Mvaletudine mutationes accidere, experientia quotidiana testatur; atque eundem comPlu

ribus exemplis, tam ex sacris, quam profanis scriptoribus petitis illustrauimus: ut homines liberaliter doctos ad considerationem harum rerum, quae ad regendam valetudinem plurimum faciunt, inuitaremus. Estque digna fa- ne homine non sordide educato diligentia ita

5쪽

6 in harum rerum studio versari, ut & pietas erga Deum in animo accendatur,& diligentiam regedis moribus ac tueda valetudine acuatur. Etsi autem tota doctrina de Astrorum viribus in haec inferiora corpora amplior est,

quam ut capi ab humani ingenij angustia pos . sit, idque vel Dei ipsius testimonio, qui Iobum alloquens ait c. 38. Numquid nosti statuta cUi8 Nunquid dominiueius ponis in te ra8 Quod dictum non tantum ad Sphaerarum S: singulorum siderum aut stellarum motum pertinet; verum etiam ad earundem influentiam , quam Vocant , spectat potestatem quam Deus illis attribuit, nobis demonstrat. Atque huc respiciens Eusebius lib. Praeparationis Euangelicae 6. recte ait: μεῖον η

των : tamen ars ipsia Vel propter amplitudinem vel difficultatem negligenda prorsus aut in odium vocanda non est. Nam dum statuta seu decreta atque inde potestatem seu praefecturam stellis tribuit vox diuina, quid aliud quaei innuere videtur, quam quod paulo ante in eode capite de Virgiliis& Orione dixerat Deus, in haec inferiora corpora humana, caelestia agere quam esticacissime,& mutationes non tantum in ceteris animantibus; sed etiam

6쪽

etiam in hominum corporibus essicere pland stupendas8 Eas vero omnes adeo varias & crebras esse, ut captum humani ingenij superent, nec explicari ulla oratione a nobis possint.Pl nam igitur & persectiorem huius artis cognitionem propter rerum amplitudinem, humani ingenij imbecillitas assequi nequit. Neque tamen quod diximus, ars ipsa propterea a nobis abhcienda est, aut damnanda: quemadmodum & ceterae disciplinae, quibus perdiscedis humanae vitae fugacitas aut ingenij se gilitas non sissicit, hoc nomine minime a nobis fastidiuntur. Non explicat ars medica exactissime omnium morborum caussas aut remedia: Et,ut Hippocrates scribit, Ars ipsa est longa, vita vero breuis, ςxperimentum fallax : saepe etiam medici .qui artis praecepta recte tenent, cum est periculum faciendum,aut morbo monstrato, remedium adhibendum, non recte iudicant nec conuenientia pharma-ca praestribunt, errore videlicet iudicis in accommodandis artis praeceptis ad morbum aegrotantis decepti. An propterea medicam artem dixerit quispiam ab hominum ustu rea moliendam, nec ulla ab arte morborum remedia esse petendat Haud opinor: Quamuis enim tenuia admodum artis sint initia, quae nonnulli magno cum fructu Sc multorum salute profitentur, & nequaquam ad illam per-

7쪽

fectionem quae ad constituendam integram

artem pertinere Videtur, accedunt: nonnumquam etiam error in iudicado a maxime prouidis & exercitatis committitur: tamen si quis haec ipsa quae recte a medicis praescribuntur praecepta aspernari aut fastidiose reij cere velit, non sui tantum ipsius, sed publicae hominum silutis hostis a sanae mentis hominibus, iudicabitur. In utraque Ecclesiae doctrina tam legis quam Euangelij, quam multa sunt arcana &mysteriis inuoluta,quae captum humani ingenij, dum vita in terris agimus, effugiunts Neque enim frustra a Paulo dictum est: Israelitas in faciem Mosis detectam intueri pro- iter fulgorem non potuisse; atque idem nunc

cernere nos per speculum in aenigmate, atque CX parte cognoscere affirmat, eo quod initia quaedam obscura admodum ac tenuia sapientiae caelestis ex verbo patefacto ductore Mnaostratore S. S. haurimus. Numquid propterea doctrinam hanc perpetuo silentio obruendam aut ab hominum vita exterminandam dicemus 3 absit. Nam siquis non dixerit secundum verbum hoc ait alicubi propheta) non erit ei

lux matutina . Doctrinae vero Astrologicae, etiamsi non eadem est, quae verbi diuini necessitas: cadem tamen est, quae nobis studium huius commendet, ratio. Nam cum Deus ad Iobum ait, non totam comprehendi in hac vita

8쪽

s vita posse, artis quidem amplitudinem commendat atque e regione humanae naturae infirmitatem ac fugacitatem hoc argumento confirmat. Interea tamen cum ait, non otiosa

esse haec corpora caelestia; sed quae certum atque aliunde concessum dominium potenter. exerceant,ac quotidie variatis configurationibus, sui imperij decreta publice spectanda Mquasi legenda omnibus proponant, simul vult nos in huius opificij sui consideratione non

oscitanter, sed cum quadam attentione versari. Eamq. ob caussam , ut est in Ouidij versuis, homini sublime dedit caelumis tueri, I ii se erectos adsidera tosiere vultus.

Ita enim conditus est homo, non tantum ut pulcherrima haec corpora aspiciens, Voluptatem momentaneam & fugacem ex lucis usura caperet: sed ut sapientiam , potentiam &φιλανθ ρίου πιαν Dei in his operibus inuestigaret atque eandem deprehensam perpetua animi gratitudine celebraret. Vt non inepte Plato dixerit, Astronomiae caussa oculos hominibus datos esse. Nam ab astrorum contempla

tione &scientia homines ad agnitionem Dei ducuntur facilius: atque ut in pietatis cultu felicius proficiant, certissimis hisce prouidentiae testimoniis conuicti subinde se exuscitant. Faciebat id David cum diceret: Quoties aspicio caelum opus digitorum tuorum, Lunam

9쪽

&stellas quas tu firmasti, atque ita concinno in suis domiciliis disposuisti: toties subit animum meum haec cogitatio: Quid est homo quod memor es eiust Et filius hominis quod

curam eius agis Z aut cum Psalm. I9. Solem & ceteras stellas perpetuos Sc canoros prouidentiae diuinae praecones faceret. Et Iobus perpetuus est in celebranda Dei potentia,quae nullibi magis quam in astris atque horum emcaciaco sipicitur. Horum igitur exempla imitemur; nec obliuione aut ingratitudine detestanda, haec insignia prouidentiae erga nos diurnae testimonia sepeliamus. Atque haec prima&prς-cipua caussa est, quae nos inuitare ad hoc studium debet. Sunt vero & aliae non contem

nendae huius doctrinae utilitates , ex quibus paucas hic subhcio. Nam dum stellarum vires aliquanto propius intuemur, &quid ex vario

earundem concursu aut configuratione portendatur, paulo attentius consideramus, fierialiter non potest, quin studium&cura inuocationis diuinae in nobis crescat. Nam si quid laeti ab his ostendi animaduertimus, id piis votis ac spe ita prosequimur, Vt a Deo moderatore omnium rerum cofirmari, & felices tam

consiliis quam actionibus nostris tribui successis petamus. Econtra vero si periculum aliquod aut valetudinis incommodum ab astris impendere videamus, id primo quoque tem pore

10쪽

pore pia & ardetari precatione auertere stu deamus. Nam Vt fata mouere Deus, ita tollere fata potest. Neque enim his astrorum signiscationibus aut aliis caussis externis ita alligatum est num e caseste, Vt aliter agere, quam illae mouent, non possit. Quemadmodum Stoici indissolubili nexu prima causam cum secundis falso coniungunt, & Homerus ad

hanc caussarum steriem respiciens, auream catenam a qua omnes dij pariter & deae pedeante caelo in terram demissam esse fingit) Sed liberrime ut cursium, ita & vires stellarum mo-dCrat Ur. nuncque poenas pariter ut verbo ita Mastris de nunciatas ad thronum gratiae confugientibus paterna bonitate mitigat, aut etiam si ita expediat, tollit prorsus: nunc easdem im- poenitet ibus exasperat. Id quod Nini uitarum exemplum dc omnium sanctorum historiae ostendunt: & nos in veris poenitentiae exercitiis experimur. Adeo igitur non tollitur piae inuocationis usius, si astroru emcaciae aliquid tribuatur quemadmodum homines profani aut ignari huius artis calumniantur) Vt contra potius ad poenitetiae & inuocationis exercitia hinc quam maxime excitemur,& Astrologiae studium pietatis adminiculum sit cgrcgium. Sed onustis his quae ad pietatem spectant, etiam cetera quae ad hanc vitam ciuilem recte instituendam pertinent, considere

mus.

SEARCH

MENU NAVIGATION