Constitutiones fratrum ordinis beatæ Dei genitricis Virg. Mariæ de Monte Carmeli. Recognitæ, & correctæ decreto capituli gen. Romæ celebrati anno Jubilei 1625. Auctoritateque Reverendissimi Patris Magistri Gregorii Canalis Veneti ... in lucem editæ .

발행: 1721년

분량: 289페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

181쪽

Kyrie elei son . Christe elei in . Κyrie elei son . Pater noster . Et ne nos inducas in tentationem. Sed libera nos a malo . u. Salvos fac Servos tuos . .,Deus meus sperantes in te .

u. Esto eis Domine Turris fortitudinis- R. A facie inimici. v. Nihil proficiet inimicus in eis. '. Et filius iniquitatis non apponat nocere eis . Ir. Ora pro eis Sancta Dei genitrix. S. Ut digni efficiantur promissionibus Christi. v. Domine exaudi

orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat . v. Dominus vobiscum. Oremus . . . ' .. Oratio.

ΡRaetende , Domine , famulis, & famulabus tuis dexteram celestis auxilii: ut te toto corde perquirant, & quae digne

postulant,assequantur. Oratio.

DEUS, qui charitatis dona per gratiam sancti spiritus

tuorum cordibus si delium infudisti; da famulis,& famulabus tuis,pro quibus tuam deprecamur clementiam , salutem mentis,& corporis: ut te tota virtute diligant, & quae tibi placita sunt,tota dilectione perficiant .

Oratio .

ΡRotege, Domine , famulos tuos subsidiis pacis r & Beatae Mariae semper Uirginis patrociniis confidenteo , a cunctis hostibus redde securos . Per Xpum Dnum Sc. iQuibus finitis, Praesidens incipiat alta voce : Te Deum laudamus. Et vadant Fratres ad Chorum cantando. Quo facto dicatur e Xyrie elei son . Christe eleison. Κyrie elei son. Pater noster . Deinde dicat Prassidens . Et ne nos inducas in tentationem. R. Sed libera nos a malo. T. Emitte Spiritum tuum,&creabuntur. R. Et renovabis faciem terrae. T. Manda Deus vir-ltuti tuae. Confirma hoc Deus, quod operatus es in eis. p. Salis vos fac servos tuos . R. Deus meus sperantes in te . r. Ora pro nobis Sancta Dei genitrix. R. Ut digni essiciamur promissionibus Christi. F. Unus vobiscum . Et cum Spiritu tuo .

Oremus. . - oratio i

DEUS , qui corda fidelium Sata Sti Spiritus illustratione docuisti: da nobis in eodem Spiritu recta sapere : & de ejus semper consolatione gaudere.

182쪽

CONSTITUTIONUM. 137

Oratio .

O Mnipotens sempiterne Deus . qui sacis mirabilia magna

solus, premia de super famulos tuos,& super cunctas Congregationes illis commissas, Spiritum gratiae s.lautaris: & ut in veritate tibi complaceant,perpetuum eis rorem tuae heredictionis infunde , Oratio. P Raetende , Domine, super famulos tuos dexteram c iustis auxilii: ut te toto corde perquirantM quae digne postulant, assequantur. Oratio. DEUS virtutum, cujus est totum,quod est optimum 3 insere pectoribus nostris amorem tui nominis;& proelia in nobis Religionis augmentum : ut quae lunt bona nutrias, ac pietatis studio , quae iunt nutrita culto dias . Oratio.

A Desto, Diae, supplicationibus nostris, & viam famulorum

tuorum in salutis tuae prosperitate dispone: ut inter viae,& vitae hujus varietates, tuo semper protegantur RuXilio . Oratio. Protege , Domine , famulos tuos &c. Quibus completis , omnes coram Praesidente prostratidicant.

Confiteor Deo &c. Et ipse subiungat, Misereatur vestri &c. Indulgentiam. Et fiat generalis absolutio super Fratres , prout in Breviario habetur . Et in fine dicat: Benedictio Dei omnipotentis Patris,& Filii, & Spiritus Sancti descendat super vos,

S maneat semper. Amen. .

uando , I de quibus Capitulum Provinetale es

celebrandum. Cap. X. Apitulum Provinciale,ad levanda Religionis gravamina, crebrasque concursationes evitandas, de triennio in triennium celebretur Dominica tertia post Pascha ResurrectionisDni nostri,nisi ali-- ω ter per Priorem G. fuerit dispensatum, quod ta- tamen no faciet, nisi raro ex justa,& rationabili causa, sub pena usurpantium ossicium Maiorum, Provincialibus,& Dissi nitoribus aliter ordinantibus, infligenda . et Celebrandum est Capitulum Provinciale de Prioribus , Ec Uicariis Conventuum electis,uel legitime institutis,& quolibet corti in cum uno Socio rite a Conventu electo: cum Pro-

' . vi ia-Quando celebrandum sit Ca . Pr vinciale .

celebrandii et Capitula Provinc.

183쪽

De Priori b.

non haberi. tibus locum& vocem in Capit. Pro

vincisDe Conven

tibus qui castra liquo nohabent sun

ficiente numerum pro

eligendo

socio a Provincia Iesno possit trio uris Priores S socios Pro absenti

bus creare.. .

Qui Magist.

habent locii in Capi Lu.

sunt esse M rein tales iriCapit. Prov.

v i n c i a l i, Sc eius socio necno cum Presidente , ct Socio, qui unus

tantum esse potest, etia li laurit Praeses a Reverendissimo Patre Generali institutus . Poterunt etiam Vicarii novoru Locorum, in quibus detent Fratres cum voce, & loco numerum quaternarium excedentes, cum Socio rite electo interesse . 3 Socii haheant auctoritatem ad omnia , quae in Capitulo erunt facienda , ac si omnes Fratres Conventus personaliter interessent. Declarantes , quod si in aliquibus domi hus nostris sint aliqui sub nomine Prioris constituti , qui praefatum numerum quaternarium exce/entes Fratres non habeant , tales non habent vocem Si locum in Capitulis Provincialibus . sicut nec locorum novoru Uicarii, ncq: Provincialis co sentientibus etiam gremialibus omnibus) poterit eis vocem, & locum dare, sub naena praedieta : non obstante quacumque consuetudine aliquarum Provinciarum . 4 Caeterum, si evenerit casus, quod Conventus, in quo regulariter degere solent Fratres vocales numeru quaternarium excedentes , ob aliquod infortunium non valeat sustentare tot

UOcales , qui pro eleetione Socii Prioris ituri ad Capitulum sufficiant, nihilominus si Prior Provincialis ante sex menses immediat ἡ futuram Socii electionem praecedentes in eo su scientem Uocalium numerum collocaverit, ab illo poterit Socius eligi. & cum eo rite electo Prior Capitulo Provinciali in te re me .s item sub eadem poena , non praesumant Provinciales in Capitulis suis Priores novos, aut Socios creare pro aliorum absentia: cum non possint Priores absolvi, nisi in Diffinitorio. Soch vero canonice electi in Conventibus, de sua electione facere debent fidem per litteras sub sigillo communi Conventus: aliter Capitulo non possunt interesse . 6 Item poterunt Magistri in Theologia , qui promotionem tenuerunt per ordinem tibi factam , complendo cursus suos in Universitatibus , juxta ordinis Statuta , in Provincia, in qua collocati erunt de familia , interesse. Caeteri vero , qui gradum aliter sibi procuraverunt, nullatenus admittantur ;nisi essent. Ptiores, vel eorum Socii, aut Uicarii rite etiam

elesti, sub poena praedicta admittentibus infligenda . 7 Item nullus sit gremialis in Capitulo Prouinciali , nisi

a sua pro sessione compleverit- tres annos in Ordine e nec ali

quis Socius Prioris , aut Vicat ii, qui ante recessum sui Majoris

184쪽

CONSTITUTIONUM. I 39

joris a Conventu , per dies octo , aut plures , fuerit electus , si absque evidenti damno Conventus Fratres infra octo dies ante recessum possint interesse clectioni. 8 Item nullus Frater ab illo Conventu , postquam elocius fuerit Socius ad Capitulum , mutatus , habet vocem in ele-Etione Socii in Conventu , ad quem mutatur; et iam si in ejus obedientia habeatur quod tibi datur vox , S locus . 9 Item in Capitulo sequenti generale Capitulum habeant vocem , & locum Socii, qui fuerunt in praecedente electi ad generale Capitulum , dato ctiam quod non intersuissent Generali Capitulo , si sucissent, quod in se fuit, ut accederent:

ter mutatus

post elect.

c. habeat voce in electione, &c.

Socii electi

ad G. C. hais hent vocem in seq.C.P.

& ostendere habent, quo legitimo impedimento Occurrente , non valuerunt interesse , ut puta, infirmitate , depraedatione , violentave detentione, &c. quod quidem discernere habeat Capitulum Provinciale. Prior P abso io Prior Provincialis . aut Uicarius Ρrovincialis abitu lutus inC. G. tus in Generali Capitulo, etiam Vicarius electus in Custo- &Uie eleest. dem Provinciae , dato etiam, quod Provincialis custodisset in custodia Provinciam , & non accelsisset ad Generale Capitulum, erunt habὸn Ρ.o gremiales, si interlint; & valeant omnes praefati eligere, S eli eem in Crup gi, nisi aliud impedimentum legitimum obstaret. Et volu- Provin. mus hoc inteligi, non de Capitulo, quod celebratur cum Capitulo Generali, sicut communiter fit in eadem Provinciae

sed de Capitulo, quod celebrabitur post illud . ii Item, sub poena privationis vocis, & Ioci ipso facto , in NuIIus vo die to Capitulo , nullus de vocalibus accedat ad Capitulum cali Saccedaeante vigiliam vigiliar, scilicet dum in crastinum est Capitulum V i qum inchoandum , sine expressa licentia Provincialis, seu Pretsi- kii; ρόα η'

dentis.

Deforma celebrandi Capitulum Provinciale. Cap. XI.

Um venerit vigilia vigiliae . idemandato Provincialis Officium deposituri. vel alterius, qui con ' publicadus gregaverit Capitulum si nondum . constiterit de Praesid. Cap. Proes de instituto a Ρriore Generali ) statim posh Proviuς. decantatas Vesperas ad sonu Campanelle ter Pulsatae fiat signu Congregandi Capitulum et quo audito Oes gre

185쪽

dum cap.

Provinciale

initiatur . Que teneantur deferre Priores ad

Capitulum

Provinciat.

mi ales festinanter conveniat ad Capitulum vel alio, ubi decenter adesse possint, sicut ipsi Provinciali videbitur expedire e quibus consedentibus , Provincialis verbum habebit opportunum; quo expleto presentabuntur,& publica untur literae R. P. Ordinis , si quae extiterint , virtute quarum aliquis fuerit illius Capituli institutus Praesidens, qui pro tali ah omnibus habet, itur, illique debita praestabitur obedientia, primo a Priore Provinciali, deinde ab aliis lacessi v ὁ . Qui Praesidens deincepς fungetur officio suo . Quod si nullae fuerint literae Patris Ordinis praesentatae, Prior Provincialis declarabit, & pronuncia hit Praesidentem illius Capituli, Primum Dissi nitorem praecedentis Capituli,vel antiquiorem Magistru in Provincia iuxta ea, quae statuta sunt in a. p. Cap. a.de ossicio Provincialis. q. I 6. a Die uero Sabbati assignata, scilicet vigilia festi, non obstante cujuscumque absentia , inchoetur , S cel bretur eodem modo, sicut Capitulum generale. Primo dicatur Missia,fiat sermo, commendentur Fratres defuncti singulorum Conventuum,& reliqua usque ad scrutinium completum e R examinatis literis Sociorum , omnes gremiales a Presidente interrogentur, si in aliquo Sociorum , aut Magistrorum, sciant aliquod impedimentum , propter quod non deberent habere locum . Quod si reperiatur consessum, aut suis cienter probatum, statim e ij ciatur, antequam ultra procedatur. Facto autem praedicto scrutinio, immediate culpq Priorum audiantur: & accusationes Conventuum recipiantur: & depositiones testium recitentur in omnium praesentia, sine expressione nominum testificantium , nisi evidens necesJitas hoc requirat. Et si tales sint culpae, propter quas secundum Statuta ordinis amisissent vocem , S locum, ipso facto excludantur a Capitulo: nec Provincialis possit in hoc dispensare nisi in fine Capituli de consensu Diis nitorum, si Statuta in casu illo eis remittant: & nulla alia p itentia eis injungatur , donec in Dissi nitorio fuerint eorum culpae

pertractatae.

3 Statuimus autem , quod quilibet Prior Conventu alis portet secum sub sigillo Conventus, sciente Socio, statum domus , scilicet rerum Sacristiae , librariae, comestibilium, potabilium , omnium provisionum quantitatem , & numerum : Rhreviter omnium rerum notabilium Conventus . Et si quae citra Capitulum Provinciale, fuerint perditae, venditae, Vel alienatae quovis modo e S debita omnia , tam activa, quam

186쪽

CONSTITUTIONUM. IAI

passiva in culpa sua praesentet Praesidenti, sub poena privationi et vocis,& loci, eo 'facto, quo negligenter omiserit dietum scriptum in Dissi nitorio aperiendum, S discutiendum in praesentia discreti Conventus . Et faciant Praesidens, & Dissi nitores omnia illa inuentaria simul scribi , & Provincialis illa secum deferat in Visitatione Sc Prioribus quibuslibet restituat scriptum

suum.

Suid agendum sit, Provinciali absente, mortuo, vel ossumpto. Cap. XII.

A A A A UM Provinciale Capitussim sit celebrandum de triennio in triennium Dominica tertia post Pa- scha , si contigerit Provinci alatus Ossic tum alio

tempore vacare ut occurramus incommodis, quae

P. v v ex intempestiva Capituli Provincialis celebratione oriuntur,decernimus, ut primus Dissi nitor,si fuerit l,lagister. alioquin antiquior Magister in Provinciar& si non fuerint Magistri in Provincia primus Dissi nitor etiam non Magister, Provinciae Regimen suscipiat . donec per eum festinanter certior factus Rmus Pater Uicarium Provincialem instituat, duratu. Tum usque ad sequentem proximam tertiam Dominicam pol Pascha qui tamen pro eo tempore nihil grave quodve in futurae electionis praejudicium cedat, inconsulto Rino Patre, in Pro Uincia decernere, aut mutare possit.

De electione Dissisitorum. Cap. XIII.

Uditis culpis ut dictum est Priorum Localium; Sc ejectis eiiciendis, procedatur ante omnia adele Stionem Dissi nitorum citissim: in qua electione quilibet eremialium eligat per suffragia secre in ta ut in Capitulo de Clavariis dictum est quatuor Fratres etiam gremiales,qui non fuerint in ultimo Capitulo Dissi nitores eos nominando singulatim. 2 In hac electione Prior Generalis si ibi praesideat ) vel eius Uicarius in sui absentia, & Provincialis, & eorum Socii, habeant votae & in eodem loco , antequam discedant ab invi-- S cem,

Quis debeat

Rubernare Provinciam offeto Pro vincia latus vacante.

De electiois ne dissinit

ruma

Quis habet

vocem in electione diffinitorum .

187쪽

PARS IV.

Quis non potest eligi in dissinito

Quomodo

sit agendum cum Provinciali, qui c5 Pertus fuerit reus o Provinci lis non potest sine licetia Ussicium

cem, electionem publicent: & qui plura vota In electione habuerit , erit primus Dissinitor : qui vero plura post illum , erit secundus: Sc sic de aliis . Si autem plures aequalia vota ha huerint,teneant ordinem suae professionis, seu dignitatis . Publicentur etiam tam illi Patres, qui pauciora habuerint vota, quam illi qui remanserunt Dissi nitores electi , S adnotentur in libro Provinciae nerordinem .secundiim nia merum majorem suffragiorum , ut ex illis possit suppleri numerus Dissinitorum , ii casus emerserit prout in serius dicetur.3 Nullus tamen potest eligi in Dissi nitorem, nisi fuerit Sacerdos , & nisi habeat quinque annos expletos professionis, Scsi sit Magister,qmcomnleverit cursum suum secundum Statuta ordinis. Sint etiam Dissinitores in aetate triginta annorum constituti. Videatur etiam diligenter caput de electionibus iacommuni ne aliquis error in speciali contingere possit.

De culpa Prioris Provincialis facienda. Cap. XIV.

Lectis Dissi nitoribus, Provincialis coram Pr sidente,& toto Gremio dicat culpas suas,& humiliter. mansueteque audiat accusationes Conventuum ,& si compertus suerit, vel per ejus consessionem, vel per lassicientem probationem reus talis culpe, propter quam secundum Statuta ordinis vocem amiserit, ipso facto expellendus erit: nulla autem ei iniungenda paenitentia, donec fuerint ejus culpae in Dissinitorio visae,& diligenter di eussae. a Item nullus Provincialis potest ante completum suum triennium spontἡ abrenunciare ossicio suo , ah Rud Prioris G licentia , & si illa obtenta spontὸ abrenuncia verit, poterit esse de gremio Capituli, non tamen de Dissinitorio,nisi eligatur .

188쪽

ortuo Priore Provinciali , assumpto , vel amoto, Praesidente primo Dissinitore , si Prior Generalis non fuerit praesens, aut ejus Uicarius, vel aliquis Presidens specialiter ab ipso Priore Generali de putatus, Gremiales procedant, antequam aliud dissiniatur, ad electionem Prioris Provincialis . a Nullus potest eligi in Provincialem , nisi fuerit nominatus , Sc praesentatus gremialibus Capituli a Priore Genera ii, vel ejus Uicario, de ipsius assensu ; & nisi fuerit Doctor, aut praesentatus aut saltεm habilis ad docendum: & simul sit pro

bate vitae. Caeterum ne contingat Reverendisi. Patrem. in hujusmodi nominatione digniores omittendo , minus dignos, ob non habitam debitam eorum notitiam, cum Religionis detrimento Gremialibus proponere. debet omnem adhibere diligentiam , ut veram , & certam habeat cognitionem omnium ,& singulorum Magistrorum, aliorumque graviorum Patrumi cujuscumque Provinciae, ut ex eis valeat secunddm rectum dictamen conscientiae . consideratis omnibus consideradis, magis bene meritos . R idoneos nominare . Si tamen contingeret Provinciam aliquam esse Magistrorum expertem, eligatur aliquis Magister alienae Provinciae : nam Apostolus docuit. Episcopum oportere Doctorem esse : & hoc etiam Provincialibus congruere, est aequum , & honestum . 3 Provincialis, absoluto triennio sui Provincia latus, nonreeligatur, neque assumatur ad eam dignitatem, & Officium, - in eadem Provincia , ni st per sexennium integrum vacaverit λ Poterit tamen Prior Generalis super hoc , juxta locorum . Atemporum varietates , & rerum , occasionumque necessitatos dispensare , & aliter ordinare. Item ad viam ambitus omnino praecludendam, & plurima alia inconvenientia impedienda, quae docuit experientia, quandoque in Provincialis et edtione Praesidentium potet a te causari, prohibetur, ne Praesidens Capituli Provincialis in Provincialem possit eligi . 4 Electio autem Provincialis fiat per vota secreta,eo modo. sorma, quibus electio Prioris Generalis fit, & ohserventur omnia illa , quae ihi ponuntur,excepto, quod Provincialis est per Priorem Generalem confirmandus: quem etiam prae

Ouis non

potess eligi

in Provin ei alem . Ad Tim . .c s. Provincia-

Iia nisi per

sexennium vacaverit,

non potestreeligi.

G. teneatue Provinciale confirmare

nisi fuerit et ror in ipso , vel electoribus, aut electiones i ipso by Corale

189쪽

si aliquis

dissi nitor eligatur,in Provinci all, vel Vie. alius Oco ejus eligatur dissi nitor, &C. Si Cap. G. celebrandii sit in Italia

eode anno, quo etiam Cap. Provin

ciale , istud in Provinciis extra Italiam prorogat ur ad quartii an

num . i

Qui possunt

dictus Prior C. confirmare tenebitur , nisi in ipso, vel Eleetoribus . aut electione error evidens appareret: quem errorem ab ipso Priore G. judicandum determinamus . Electus autem Provincialis . in literis Capituli dandis , non se Ρrovincialem simpliciter nominet, sed electum in Provincialem .s Si autem contigerit unum de Diffinitoribus in Provincialem eligi, vel in Uicarium Provinciae r tunc statim post ele- siti pronunciationem. alius eligatur Dissi nitor, loco ejus ; Sc liabsentem eontingat aliquem eligi in Provincialem , vel Ulcarium Provinciale me ordinamus , quod per literas sigillo communi Provinciae sigillatas , ejus electio a Praesidente , & Di Dsinitoribus ei insinuetur, & modus forma electionis , nomina eligentium penitus subiicendo. 6 Si contingat in eodem anno occurrere Capitulum Generale , & Provinciale; ad tollendas expensas, & multa alia in incommoda vitanda : Statuimus , quod si Capitulum Generale fuerit celebrandum in Italia , in Provinciis extra Italiam Capitulum Provinciale , R Provincialis Oiscium prorogetur adsequentem annum in tertia Dominica post Pascha , nisi Capitulum generale de novo Provinciali providerit, & idem fiet in Provinciis extra Galliam. si in Gallia celebrabitur Capitulum G. & in Provinciis extra Hispaniam , si in Hispania , &se de reliquis .

De electione Gesorum Provincialis ituri ad G. Capitulum , Di nitoris. Cap. XVI.

Ovo Provinciali electo, absque mora etiam si nihil sit certum de Capitulo Generali celebrando insta proximum triennium , eligantur ei duo Sci cii : in qua electione neque Prior Generat is,nec Provincialis vocem habent. et Ordinamus , quod non possit eligi in Socium huiusmodi , nisi suerit Magister , Bacca laureus , aut Lector in The logia r vel nisi fuerit alias Prior, & sciat loqui Latine . Retiam nisi habeat triginta annos in aetate : nec potest aliquis existens Prior, aut Lector aut Conventu alis in aliqua Pr vincia , eligi in altera : sed soliim in ipsa , in qua ipse est constitutus Prior, Lector , . aut Conventualis e nullusque etiam, qui fuerit electus Socius pro Capitulo G. immediate praecedenti, licEt non accesserit. Studentes vero,&Graduati in Universi Dissiligod by Corale

190쪽

CONSTITUTIONUM. I I

versitatibus, aut studiis generalibus non actu legentes, poterunt eligi in suis Provinciis . 3 Nullus quoque mutatur de Provincia sua ad aliam Provinciam, postquam Socii sunt electi in Provincia, a qua mut tur , vocem habere possit in Provincia, ad quam mutatus est. Inspiciatur etiam caput de electionibus in communi. In electione horum Sociorum . idem servetur quod in aliis electionibus, de quibus supra : & illi, qui plura vota habuerint, quam omnes alii simul juncti, ex hoc ipso Socii hahe antur. Et ii contingat tales Electores non concordare tertia vice, illi,qui plura vota habuerint, quam aliqui alii sint Socii. Et si aequalia vota, duo vel plures habuerint, illi praeponantur, qui primum locum tenent in Ordine , alpenta tamen antiquitate, aut gradu, & in libro Provinciae describantur omnes, qui in hujusmodi eleetionibus aliquas habuerint voces , ut ex illis possit suppleri numerus Sociorum , si evenerit casus , de quo infra in isto codem capite. s Quibus electis , statim de Provinciali, R illis duobus Sociis, unus eligatur in Diffinitorem Capituli G. qui non fuerit electus Dim nitor in Cap. G. immediate praecedenti . Praedictis autem Sociis . & Dissi nitori , dentur literae testimoniales de ei edtionibias suis, S super constituendis . innovandis, Scagendis in Capitulo G. haheant potestatem , ac si omnes Fratres Provinciae adessent praesentes . 6 Si evenerit casus, qudit aliquis ex Sociis, vel eorii uterque nequeat morte praeventus, vel oh aliquod aliud legitimum impedimentum accedere ad Capitulum G. minime congreganda est Provincia pro nova Sociorum electione, sed ille crit Socius , qui in proxim i praecedenti , post illos , qui remasbrunt ele Eli, legitime plura habuerit vota : Sc si duo fuerint pares in votis . ille erit Socius qui gradu . vel professione major cxtiterit. Fient aut e literae Sociorii ad C. G. in sequenti forma.

Literae Sociorum iturorum ad Cap. G. Cap. XVII.

Everendis in Christo Patrihus , Priori Generali, vel Uicario Generali , S: Dissi nitoribus Capituli Generalis anno N. ct die N. in se sto N. in Conventu N. celebrandi, Ordinis Bogiae Dei Genitricis Mariae de Monte Carmeli: Suthumiles filii,

S subjecti Dissi nitores , & csteri Fratres de gremio Capituli

Pro-Qm non hahet uoce iri electio ne socior uin . Qualiter procedendum sit in eleelicine Socioris provincia

nitoris.

Qigd faciendum, si Socii electi ne Jueant acceere adC. G.

SEARCH

MENU NAVIGATION