D. Felicis Nerinii abbatis Hieronymiani De templo et coenobio sanctorum Bonifacii et Alexii historica monumenta

발행: 1752년

분량: 674페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

tem mentionem silentio non praetereundam existimavi mus, tum ne accurata nostrorum descriptio Abbatum abrumperetur , tum vero eo etiam magis , quod quic

uid de hoe Adalberto serunt minus pium & irreligiΟ-um , maximo cum honore & gloria SS. BONIFACII& ALEXII conjunctum esse videatur . Ferunt autem , hunc Adalbertum eo impudentiae devenisse, ut regiam illam chlamydem , quam quum induisset Otto III. eo tempore , quo Diadema Imperii Insigne a Grcgorio Papa V. acceperat, deinceps posuerat in Ara SS. BONIFACII &ΑLEXII, suae erga illos pictatis atque

observantiae tes em sempiternum , chlamydem , ln- quam , auro gemmisque eo artificio mire contextam , ut universam Apocalypseos Hilloriam referret , per

summam impudentiam aut avaritiam oppignorare non

dubitaverit: quod quidem non pro Monasterii nece l11-tatibus fecisse traditur , ted quo 1 ais cupiditatibus indulgerct . Audiendus est Scriptor ejusdem aetatis, cujus tamen nomen ignoramuε , ex duplici membraneo codice , quorum alter apud nos adhuc exstat, alter

apud Cali in enses , ex quo Baronius Historiam hanc descripsit ad Annum I oo I. g. I s. is Divae memoriae Ter-n tius Otto Romanorum Imperator Augustus locum a se hunc toto mentis diligebat a me tu , cui dona multari largitus est, non dubitans, se recepturum recompen-

,, 1ationem a Justissimo Judice Deo, 1 uffragantibus meis ritis S S. Christi Martyris BONIFACII & Consesso- ,, risALEXII: inter quae mantum, quo tegebatur ,, coronatus, in quo omnis Apocalypsis opere Phrygio erat auro insignita, eis supplex obtulit, & Altari

192쪽

SS. BONIFACII ΕΤ ALEXII CAP.X. I. I. I ';, Sancti ALEXII decentissime coaptavit , perpetuo,, ibi mansurum optans : cujus votum flocci pendensis Adalbertus Abbas de quo multa dicere dignum ,, modo non arbitror , ut erat impudens, vestem ipsam se non caussa utilitatis Μonasterii , sed nequitia sua ,, cogente , aliquibus dedit in pignore : apud quosis mansit, quousque , scelere suo petente , vata privari ri meruit . ,sHactenus Scriptor ille, modo quem diximus, in utroque codice . Sed quid de homine fastum fuerit sive nequam , sive impudenti, non tam nobis animad-Vertendum , quam illud, quod caput est, miram in Ottone fuisse pietatem , & ungalarem reverentiam erga Templum&Coenobium SS. BONIFACII & ALEXII, quibus dona multa largitus in, o mantum, quo tegebatureoronatus . PiisImus siquidem Imperator , MonaHico Ordini malis senetolus , o nimia circa Dei famulos affectione de votus 3) , sanctos Coenobitas divino illic cultui addi flos quam saepissime conveniebat , praesertim vero Leonem Abbatem & Adalbertum Pragensem Antistitem ; quorum hunc crebro alloquebatur , o habebat eum sibi familiarem , audiens libenter quaecunque ei diceret ; Leonem vero regia benevolentia adeo complestebatur , ut quo eidem morem gereret, praedia

quaecunque , libertates , & privilegia Monachorum Imperiali Diplomatis Auctoritate communiret s : quae quidem omnia & Honorius Papa III. & deinceps

193쪽

iso DE TEMPLO EΤ COEN BIO consequentes alii Pontifices amplificarunt , ut infra dicemus σ).Jam vero, quid de regia illa chlamyde factum sit,

siquis quaerat, is ex ejuIdem Scriptoris narratione , quam asserimus, facile intelliget: ,, Quae denique ,, vestis deinde venit ad manus cujusdam Primice-

rii Judicum nobilissimi & prudentissimi, qui sae-

, , culari prudentia potius fervens, eam agnitam nonis reddidit Sanctis , sed quasi proprium the1 aurum scr- ,, Vandum in capsam retrusit ; Cujus Clarissimi Confessoris nuditatis & exspo- , , liationis Deus miseratus , sicut postea rei probavitis eventus, nequissimo ministro flagellandi eum potc- slatem tribuit: qui sciens poenitentiam Regis pro is uxore Abrahae per flagella rerum designatam , non

,, a possessis rebus, sed ab ipso possessore coepit flagel-

,, tum , malens illum ex improviso extinguere, quam, , post flagellatum ad poenitentiam reverti. Namque , , obviavit sibi juxta propriam domum, & inter catervas, , comitantium equitum , de equo aspero deposuit, acis clisum paralytica infirmitate attrivit. Fit exsanguis, is sit pene exanimis: currit anxia UXOr, currunt fratre S, & tota flebilis domus mirantur , di deflent miserum, , cadaver: fit strepitus concurrentium , fit luctus mari ximus. Τandem manibus eorum introducitur do-

mum, non ut ei mederentur, sed ut defuncto debitisse potiretur. ΜOx pietas Dei assuit immensa, volens se 1 ibi, cur evenerit illud , clarius Ostendere , & vitam is ipsi servavit , ac oscitare coepit. Fiunt alta silentia, is imponitur modus gemitibus: quaeruntur medici,

194쪽

ss. BONIFACII ET ALEXII CARX. f. I. rsi nec inveniuntur, qui proficere valeant . Exspectaba- tur itaque sola medela Dei per aliquot dies . ,, Quum ecce intempestae noctis silentio,ut infirmus,, liberaretur , non uxori seu filiis , non propinquis ,

A sed ipsi paralytico, ipsi muto, ipsi omnem cibum ,, fastidienti visi sunt Sancti Bonifacius & Alexius,, sicut idem retulit) , torve in se aspicientes , at agi is tantes capita, ac dicentes: putasne te sanum no- stra veste uti , nobis exspoliatis Z quos quum requiis reret tremula voce, qui essent, vel unde, clunt: ego,, Bonifacius sum ; iste vero est Homo Dei Alexius, is quem tu exspoliatum habes ; & conversus, sustenis tans pallium auro gemmisque insigne , quo tegeba- ,, tur, ostendit humerum S. ALEXII, confitentis ve- ,, recundiam rubore , ncidum: quem quum vidisset vi- ,, tro puriorem, lacte candidiorem, coepit plus ex ipsa is visione, quam languore deficere. Iterum audivit: ,, e lecto isto valens non surges , priusquam veste mea, is pro qua percussus es, induar .

se Qui miti voce laetus evigilans, balbutiendo,, conjugem, qui hactenus nec os aperire poterat, ,, appellat suam e cara conjux , Compatrem meum

,, Leonem , & spiritalem patrem meum Benedictumis Episcopum Portuensem ad me venire citissime fa- is cito; erat enim Benedictus in divinis & huma- se nis rebus disertissimus : quibus accersitis , quae is audierat feriatim exposuit. Tunc Episcopus pia , se laetitia persusus, talia cum lacrymis coepit: glo- is xia tibi, Christe , gloria tibi, Domine , qui irasceris, is ut placeria , flagellas, ut indulgeas, percutis, ut sa-

195쪽

is x DE TEMPLO ET COENOBIo,, ne s. Gloria. tibi , Bone Jesu , qui loquentem meis audire facis , quem mortuum pene dimisi. Procura- ,, tor animarum & corporum , tua medicamina nonis curant criticos dies , non petunt Indica pigmenis ta ; & conversus ad aegrotum , lacrymis madefa- ctum, dixit: fili, redde vestem , ut reddaris sari nitati , credens , quod infectum non remanebit, ,, quod Amici Dei tibi interminati sunt . ,, Cui aegrotus: pater, jam vellem , ut supra COr--, pus Domini mei ALEXII vestis jaceret. Nam &is ipsum tempus , quo fiat, longius mihi videtur; ,, statimque allata est vestis , quam tollentes Vcne ,, runt ad Μonasterium gallicinio ejusdem noctis ; &,, supra Venerabile Corpus S. ALEXII eam potuc

se runt; sicque revertentes, quem jacentem relique , , rant, sedentem & glorificantem Deum viva voceri invenerunt ,, . Hanc eamdem Historiam Baronius ad A. D. Ioor. refert; sed ut rerum gestarum descriptionem cum temporis ordine conjungamus , ad illius 1ententiam nostram omnino accommodare non possu-nuis; satis enim constat cr), Gitonem III. Romae usque Anno ipsa die Pentecostes Imperiali fuisse

Corona donatum ; ac deinde ex Germania , quo profectus erat, ineunte Anno sy8. in Urbem reversum , ut Gregorio V. adversus Crescentium & Pseudo-Pontificem Joannem XVI. praesidium ferret. Sed & illud quoque est plane exploratum atque perspectum , abiisse iterum in Poloniam initio Anni millesimi, quo tempore , quum late disseminata eslet Adalberti fama sanctitatis ac prodigiorum , sepulcrum illius Gne inae

196쪽

ss. BONIFACII EΤ ALEXII CAP. X. f. I. is 3 positum nudis adire pedibus non dubitavit. Etsi vero Romam reverteretur , in eaque urbe Kalendis Novcmbris Anno millesimo, atque etiam millesimo primo versaretur; tamen in verisimile videtur, ad illa usque , tempora chlamydis donationem magnificentissimam

distulisse , hoc est quinquennium, posteaquam illius

capiti Augustum Diadema solemni more impositum fuerat. Illud potius cum Μ abillonio 8) dixerim , re liquias , quas vocant B. Ad alberti Μartyris, hoc Anno Ioo I. a piissimo Imperatore dono datas, chlamydem vero ja in Anno sys. Quod vero spectat ad chlamydis restitutionem, quum haec facta perhibeatur post obitum Ottonis : Dimae memoriae Tertius Otto &c. immo post obitum quoque Abbatis Adalberti, qui illam

oppignoraverat: dedit in pignore . . . apud quos mansit, quousque vita privari meruit; vix Anno Io os . fieri potu ille contendo; siquidem Otto III. Anno roo a. P terni castro Campaniae obiit ; Adalbertus autem Joanne Canapario vita functo Anno 1 oo . Abbas sus.1ectus est . Sed haec de Adalberto dicta 1ufficiant.

197쪽

Bonisecius Μonachus & Μartyr , Cum a cete ris Scriptoribus, tum eximie a Petro Damiam i collaudatus est, qui vitam ejus sanctissimam , di vita dignum obitum sive triumphum potius copiO- se descripui. Sed quod ad rem nostram maxime pertinet , hoc est, illum nostro in Templo posuisse initia, & quasi fundamenta sanctitatis suae . Nam quum Romam venisset unacum otione III. cui erat assinitate , & multo etiam magis amicitia atque consuetudine proximus, dicitur Templum BONIFACIO antiquissimo Μartyri, quod summa colebatur religione intrasse , & quasi nominis similitudine admonitus, ad eum imitandum exarsisse majorem in modum . Videns EceIesiam antiqui Marsris LONIFACII, quae e B Romae in Aventino, mox ejus exemplo animatus , quod iti-ὐm BONIFACIUS mocaretur , Mart rii desiderio succensus e I et . Quare abjectis omnibus , quae a 1anctissimo proposito deterrere possent, Μonachus factus est . Dici vix potest, quam parce & cibo & somno uteretur, quum secum animo cogitaret , hunc esse

veluti gradum ad illud Μartyrii & gloriae fastigium ,

Q B. Petrus Damiani in Vita nense lib.II. cap.XVIII. & Severanum S. Roinualdi Abbatis num. 3ς. & o. de septem Urbis Eccla siis .apud Mabillon. Acta SS. Ord. Bened. ca) Ex Baronio Annal. Eccles adiom. VIII. ad diem I s. dunii an- ann.996. F.32. no Ioa . Vide etiam' Chron. Cassi-

198쪽

ss. BONIFACII EΤ ALEXII CAP.X. f.II. I riquo aspirabat. Sed audiendus omnino Petrus Damiani , qui haec narrat diligentillime 3 : Monachorum omnium mitam Beati BONIFACII eonversatio longius

transipndebat . . . . Is midens Ecclesiam antiqui Μαν-

ris BONIFACII , mox exemplo sui aequivoci ad Mart rii desiderium provocatus , ait: et ego BONIFACIUS

vocor , cur ereo etiam ipse Mari r se non debeo λ PORhaee igitur Monachus factus, tanta se abHinentiae frugalitate con Irinxit , ut saepe Dominicis diesus tantum , o quinta feria per hesdomadam manducaret ; nonnunquam vero A urticarum vel etiam veprium cerneret densitatem, illuc se projiciens motatasat. Postea vero quum nobilis Athleta in eo vitae curriculo diu sese multumque exercuisset, Archiepiscopus initiatus est A. D. millesimo , ut ostendit Μabillonius Annalium lib. 1 r.

num. I 23. non autem, ut putavit Baronius , Pontifice Gregorio U. qui jam obicrat die Ia. Februarii A. D. sss. Μox S. Adalberti Pragensis Antistitisti Monachi nostri exemplo permotus , ad Prussos iter instituit, quo in itinere multa dissicilia atque aspera incredibili constantia toleravit. Ubi autem ad Provinciam suam pervenit, quis dicendo explicet animi vim atque ardorem , quo Christianam Religionem praedicare , lateque disseminare studuit Z Apparebat hominem nihil antiquius habere, nihil optatius, quam B. Adalbertum imitari, di Divo BONIFACIO illi, cujus religione Templum nostrum consecratum fuit, evadere simillimum , vitamque pro Christo summa cum laude fortitudinis profundere . Quum vero poctdiuturnam Eremiticae conversationis mitam ad praedicas

199쪽

1,6 DE TEMPLO ET COEN IO dum jam ire disponeret . . . . as Apo Ioueca Sede eonsecrationem Archiepiscopatus accepit . . . Uuum vero iam Duramontanos peteret fines . . . . nudis cruribus fem-

per o plantis , into erabilem frigidissimae regionis suf

ferebat algorem . . . Ad Gentiles autem pontremo perveniens , cum tanta coepit fervidi pectoris conritantia praedicare , ut iam nullus ambigeret, quin Vir Sanctus Mare rium flagitaret. Ita Petrus Damiani . Sed San- elissimi Viri desiderio obstitit callidus barbarorum timor , qui veriti, ne si vim illi attulissent, eadem gloria Martyrium ejus consequeretur . quae in Beati Adalberti caede assuli erat , manus ab illo abstinue runt. Multae enim res mirae post Adalberti mortem accidisse dicebantur , in quibus declaratam Numinis praesentiam quum plerique Sclavonicae nationis suspexissent, ejurata superstitione , Sacris se nostris devoverant e quae res Christianae Religionis hostes perturbaverat ; & in eam sententiam adduxerat , ut parcendum Bonifacii sanguini existimarent . En iterum Petri Damiani verba: Dii mero timentes, ne Acut po Z Martyrium B. Adauerti s) , coruscantibus miraculorum signis, Sciamonicae gentis plerique conversi sunt, i in quoque similiter eveniret , longo tempore a B. Viro manus artis lina malitia reprimunt; o cupidi

fimo mori , nolentes eum occidere , crudeliter parcunt oc.

Se i Anno sere ro odi. quum ad Regem Russorum non eos dico, qui in Nolodomiri ditione erant, ut recte

In Vita S. Romualdi, ut supra,

3 Vide silpra Cap. IX. F. IV. de Sancto Adalberto Praetensi Antistite& Monacho Sanctorum BONIFACII& ALEXII. Diuiti eo by Corale

200쪽

ss. BONIFACII ET ALEXII CAP. X. f. II. Is

animadvertunt Pagius σ) & Bollandus ), sed alios

sive Rustis sive Scythas , ovibus cum imperio praeerat Busianus ) venisset Bonifacius L Rex eum squalliis dis vestibus indutum , ac nudis pedibus inceden- ,, tem videns , id non religionis , sed pecuniae conis quirendae caussa ab eo fieri opinatus est, pollicitus, ,, si ab illa , uti putabat, Vanitate recederet, se ejus D inopiae largissime subventurum . Quare Bonifacius,, domum reversus , ut se ab omni cupiditate alienum ,, probaret, Pontificalibus Ornamentis quam pretio

n sissimis induitur ; sicque ad palatium profectus , ,, Regi se sistit. Uerum quum nec sic ejus praedica-

,, tioni fidem haberet Princeps , duas lignorum ca- ,, tastas parvo intervallo sejunctas erigi jubet, igne is que accenso, Bonifacium per medium transire: si is laesus vel tantillum esset, in ignem projiciendus ;,, si illaesus , omnes ei absque dubio credituros . Conin ,, ditione accepta, Bonifacius , ut erat sacris vestis, bus

6 Pagius Hist. Crit. in Baron. siam albam seu Mosco viam , ut

ad ann. 997. num. 2. haec habet z nunc vocamus, Anno tantum 988.

Refert Baronius ex Petro Damia- ,, regnante Wolodomiro , Fidem is ni in Vita S. Romualdi Abbatis si Christianam suscepisse. Bonifacius,, cap.8. Sanctum Bonifacium Rus- is itaque non ad Russos, qui Volo,, sorum Apostolum . . . post Bea- is domiro parebant, sed ad alianti, ,, ti Adalberti Martyrium Russis ,, gentem Scytharum sive Rustorum ,, Euangelium praedicasse ; quibus is praedicationis caussa profectus est , ,, ex verbis deducit Baronius , Pro- is ut iam suspicatus est Bollandus &c. si vinciam illam Bonifacii praedica- Bollandus in notis ad cap. 8.M tione rursus vivere , atque flore- Vitae S. Romualdi Abbatis, quam ad ,, stere coepisse . . . . Existimavit diem VII. Februarii recitat, inquit: ,, enim Russiam , Basilio Macedonetas si Verismile est , S. Bonifacium ,, imperante, factam fuisse Christia- ,, aliam quampiam gentem Scytha- ,, nam , & iamdiu ibidem Fidem rum sive Russorum adiisse . Mau- is extinctam . Verum iam ostendi- ,, rel. &Ragetius Regem hunc Boa- mus , Rusorum gentem in mul- is num appellant.

SEARCH

MENU NAVIGATION