Sententiae principum medicorum in tres libros divisae. Hyppocratis sententiae, lib. 1. Galeni sententiae, lib. 2. Illustrium quorumdam medicorum sententiae, lib. 3. Morborum prognosis methodus generalis Guillielmi Clementis,... lib. 4. Observationes

발행: 1672년

분량: 554페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

31쪽

Hyppoc. Sentent. lib. I. De Morb. popular. seu Epid. lib. 3 Sect. 3. r. 8. Anaxionem Abderis febris corripuit acuta, lateris dextii dolor continuus, tussis sicca, nihil per primos dies spuebat, sitibundus, pervigil, coloratior urina, multa 3c tenuis, sexto delirabat, nec quicquam ad fomenta levabatur, septimo gravius habuit, sebres in vale iacentes , nec dolores remittebant.

Tusses infestabant, & aegre spirabat, octavo in cubito venam secui : San guis copiosus manavit, labores re missiores , tussessiccae perseverebant, undecimo febris remissa est ; Parum circa caput sudavit, & quae ex pulmone educebantur humida, decimo septimo caepit pauca concocta educere , vigesimo sudavit, febre levatus est , post Crysim levius habuit, sitibundus tamen erat, & quae ex pulmone purgabantur minime bona, vigesimo septimo revertit sebris, tus-1ijt, cocta multa expuit,in urinis hy- pc stasis multa , alba, omnino sti est,

levatus & spirandi dissicultate

32쪽

De Morb. populari seu Divi I s

smo quarto toto corpore sudavit , &in totum sanatus est. Gal. Comm a 3. Aph. sect. 2. &II. Sech. q. Hanc historiam afferens, Aasserit morbos acutos & simplices esse breviores . Complicatos vero longi res, poste vero ex coctionibus Crysim arguit. Ego, inquit, cum signa coctionis tertio vidi , septimo judicatus est morbus , quando septimo , decimo quarto, quando undecimo, interdum decimo septimo, & inter. dum vige smo: Si vero decimo septimo vel vigesimo, trigesimo quartor vel quadragesimo solutus est. Principium huius morbi ad decimu Hseptimum diem transsatum est , quia huc usque cruda omnia fuerunt, quo tempore pauca concocta caepit edu- cere per sputa. Ad aegrotum ultimum, ait, aestivos morbos liremes succedens soluit, de hyemales morbos aestas succedens

transmutatis

N' 3o. Alcippus cum haberet haemorrhoidas a curatione prohibeba-

33쪽

I6 Mnae. Sentent. Lib. I. batur ; curatus insaniit ι febre acu, ta succedente ce ssavit. De Morb. popular. seu Epid.

lib. No l. Scomplius in AEniadis pleu la ritide correptus mortuus est, septimo delirus , pharmacum autem bibit infra purgans, priore ante Fotionem die mentis compos erat N purgatus est non multum ; cum Vero purgaretur deliravit. Quo loco nos in purgatione exhibenda cautos esse suadet,

Iino lib. 3. de Moib.sic ait; pleuriticussi biliosa expuat,medicamentum pur gans ne dedetis, si enim dederis, sputum rursus prodire non poterit, sed septima aut nona die sutacabitur. Quod si Hypp. lib. de ratione acut.in pleuriti de quae dolorem sub septo transverso parit, peplium Ruthelleborum nigrum sumendum consulat, intelligit de sputia quae a stati. bus in prima regione nascentibus oritur, qui quidem simulatam pleuritidem essiciunt, hoc est pleuritidem e-m Iritu itur. Resio casu purgatio convenit ratione humoris crudi vacuan

di a quo flatus oriuntur , maximς g

34쪽

De Morb. popul seu Epid. lib. II serosus & tenuis sit, quia talis humor omni morbi tempore ut praepara ius vacuari debet, ut docet Gal. lib Quos & quando purgare Oporteat. N0 4. Homo quidam Athenis prurigine toto corpore vexatus , ma- Axime autem testibus ac fronte, cum nemo opitulari potuisset, transgressus ad metum , ubi sunt calidae balneae a pruritu δc cutis crassitudine liberatus est. N0 s. In latissa uxori Gorgiae men- Hlis suppressi ei ant per annos quatuor praeter valde modicos , verum in ute- Io ad quamcumque partem inclinassent , pulsum exhibebant ac gravitatem ; haec mulier concepit,& peperit , & puella viva nono mense edita est de secundae consequentes, quadragesima vero die a partu supellaetatio excidit: omnesque tumores ac fluxio tenuis,& sanguis olens prodiit & sana evasit.

No ix. Famulae dyseridis lapis ab cutero extractus est post esum porri. 13. Maliensi currus onustus induehus est supra costas,& costas confregit,ustus est sub splene , peni-

35쪽

18 H=ppoc. sement. Lib. I. cillis ac linimentis utebatur , & pervenit ad decem menses, resecta vero cute caverna apparuit ad tenue

intestinum utrinque procedens ; &ad Renem & ad ossa procedebant putrida ; in hoc non animadvel sum est quod & corporis habitus biliosus erat, & in corpore putredo sicca tenuis intestini multa , de aliarum carnium quas statim eijcere oportebat

mortuus est.

A N, i . Authonomus in Omylo ex

capitis vulnere mortuus est, die decima sexta in media aestate lapide ex manu ictus in suturas in medio syncipite , quare non animadverti ipsum secati opus habere , deceperutit enim me suturae iaculi laesionem in se habentes , postea enim conspicuum id fuit, se stus enim est die decima quinta, & pus prodiit non malium, membrana vero cerebri imputrefacta εpparuit. No I9. Sutor in pyttiiodum cum soleas veteramentarias sueret ,l pupu

git se ipsum supra genu in semur; &

ferme longum digitum immeriit: huic sanguis nullus effluxit, vulnus citia

36쪽

clausum est , & processit hic tumor usque ad inguem & lateris mollitudinem , hic tertia die mortuus est. N0 ao Ritidam iuxta inguem sagitta percussus quem nos vidimus , praeter omnium opinionem servatus est ; Aneque enim cuspis exempta est s erat enim valde in profundo neque sanguinis eruptio ulla memorabilis fie 'bat , neque inflammatio, neque claudicavit ; Caeterum cuspidem invenimus nos, eamque exemimus, cum

sextam essent anni ex quo sauciatus erat; suspicio autem erat, inter me dicis nervos cuspidem occultatam fuisse , nullamque venam aut artcriam

disse stam fuisse. 1 I. Virgo illa pulchra Nerii filia annorum viginti a muliere ami- rica ludente perculsa est in synciput,& Utunc vertigine capta est , sine spiti tu

erat & cum domum venisset statim febris vehemens corripuit , caput doluit, de rubor circa faciem; septima die circa aurem dextram pus processit grave olens subrubrum , plus cya- .

tho , & videbatur sibi melius habere,& allevata est: Rursum augebat

37쪽

ao in poc. Sentent. Lib. I. febris & in soporem defferebatur, lo qui non poterat, & faciei pars dextra trahebatur, & difficulter spirabat, convulsio ac tremor aderat, lingua detinebatur, & oculus stupidus erat,

nona mortua est.

N, 23. Doloribus circa lumbos, &erura & coxam ex laboribus obortisaque marinae acetique calidum fomentum confert, ita ut vel aspergas,

vel spongiam his imbutam adhibeas. Idem repetit lib. 7. Epid. n0 38, B No 11. Suppurgandi sunt ventres in morbis ubi purganda matura fuerint, inferni quidem ubi subsidisse videris, signum habes si aegri neque

anxis , neque capite gravati fuerint , cum calores mitissimi & post exacerbationes cessatent, superni ver δ in ipsis exacerbationibus , tunc enim &hi elevantur cum anxij , dolentes e supernis corporis partibus ac se iactarint ; Nam ut exponit cla l. pro Motione noxiorum humorum facere oportet evacuationes Hypp. lib. I. aph. a I. quo, inquit, natura vergit, eo ducere oportet, δέ c. repetit lib. T. Epid. n'. I.

38쪽

N0 3r. Adolescens quidam multo meraco poto supinus in habitaculo quodam dormiebat; huic serpens arges appellatus in os ingressus est, de sane eum sensisset, & loqui non posset dentibus stridit, & serpentem devoravit , & dolore magno tenebatur,& manus tensas habebat velut qui strangularetur, &iactabat se ipsum,& convulsus mortuus est.

N0 3 q. Tichon in obfidione pereuD Bsus est in pectus &c. repetit lib. I. Epid. n' 3 8. NQ 36 Mulieri in abderis caret no- cma obortum est circa pectus, & per mammam fluebat sanies subcruenta ,

obturata vero fluxione mortua est.

De Morb. popular. seu Epid.

Se E. I. Oculi audacia delirij signum est. Sedi. 4. Exercitatio sanitatis est vetaei citra saturitatem , & non refugere

laborem. N

Inter vigilandum sitis levis somnus medela est ; stis vero ex somno vigilia in quibusdam

39쪽

aa 'noe. Sentent. Lib. I. Terra siccitatibus squallida volucrium genus abundat. Seet. Morborum Medicus, na-

rura.

In morbis longis mutare solum commodum est Mulier, capra , Elaterium & cu- .cumerem Sylvestrem comedentes, pueris purgatio. Idem firmat Zacutus Lusitanus de Medicor. princi p. Historia multis exemplis. 6. Carnes ex ventre & intrinsecus δc extrinsecus attrahunt, ostenis dit autem res ipsa totum corpus intus & foras spirabile esse. . Se t. 7. Melancholici comitiali morbo corripi plerumque solent; Et vicissim comitiales fieri solent melancholici. Vterque autem morbus magis fit, prout in hanc , vel in aliam partem magis inclinarit, si enim ad corpus , comitiales fiunt , si vero ad animum, atrabitari , melanchol ei dicti. Phaetusae coniux cum in exilium abi jsset, menses multo tempore suppressi sunt: & Rubores ad articulos Oborti sunt, Ilaec autem ubi conti-

40쪽

we Morb. popular.seu Epid. 23gissent , corpus virile factum est , αhyrsuta penitus evasit. Idem contistise resseri Hypp. Namjsiae in Thaso eodem libro. De Morb. popular. lib. 8.3*. Suppurgandi sunt ventres in morbis ubi purganda matura sue- Arint , inferni quidem ubi subsidisse 'videris ; signum habes si aegri neque anxii fuerint, neque capite gravati , cum calores mitissimi, & post exacerbationes cessarint. Superni vero in ipsis exacerbationibus ; tunc enim Elevantur humores, ricum anxij, dolentes se pernis corporis partibus , ac se jactarint. Nam ut exponit Gal. pro motione noxiorum humorum facere oportet evacuationes. Et quo natura vergit eo ducere oportet a I. Aph. Sect. I, repetit. lib. . Epid. n. 23.

N sq. Capitis ex utero dolores sedat castoreum. cPlurimas uteri assectiones status sa-eiunt, signum sunt ructus, & stre- Dpitus circa ventrem, lumborum t mores , & dolores circa renes & co- am, ad hos autem confert aroma-

SEARCH

MENU NAVIGATION