Sententiae principum medicorum in tres libros divisae. Hyppocratis sententiae, lib. 1. Galeni sententiae, lib. 2. Illustrium quorumdam medicorum sententiae, lib. 3. Morborum prognosis methodus generalis Guillielmi Clementis,... lib. 4. Observationes

발행: 1672년

분량: 554페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

41쪽

tum tertiam partem , farinae duas in Vino albo coquere , & linteolo illita cataplasmatis modo imponere qua parte ventris dolores ab utero astligant.

No 38. Doloribus cirea lumbos, &Crura , & coxam ex laboribus obortis, aquae marinae , acetique calidum so- mentum conseri, ita ut vel aspergas,

vel spongiam his imbutam adhibeas. Repetit lib. I. Epid. No 23. N' 36. Dinii filio in Abdernis umbilicum mediocriter sauciato fistula parva relicta est; & quandoque etiam lumbricus per se ipsum satis crassus renet avit, & cum febriret vomebat biliosa , quandoque vero & haec ipsa per fistulam prodibant; allapsum est & intestinum ipsi ad fistulam.

Idem Accidisse Vidi Pharmacopolae urbis sancti Spiritus, & Mercatori huius Vrbis, quibus ab Aposthemate in abdomine facto, rupto Vermes excreti sunt. No 38. Tichon in obsidione circa Datum iistus est in pectus, & paulo postrisus erat ipsi tumultuosus , Videtur autem mihi Medicus eximens li-

42쪽

Dὸ Victus ratione in acui. 23gnum , aliquid de ferro in septo

transverso reliquisse. Tertia die mane convulsus est & circa meridie in mortuus est. repetit. I- Epid n, 3. .

De Victus ratione in aeui.

. No Io. Lateris dolorem sive per A exordia fuerit, sive postea obortus tentare calidis fomentis distbluere

non abs re existit No II. & ia. Dolores lateris pii- rimum fomentis siccis e sale de milio . frictis ac torrefactis placare tenta, verum si fomentis non placetur, Hon diutius calefacito , siccatenim id pulmones di suppurationem facit, ibidem consulit latus fovere ex aqua calida, vel lacte, in utre aut in vesca. No ia. Vena sectio non tollit do- Θlorem pleuriticum,nisi ad claviculam 'pertingat, vel ad brachium , vel ad mammam, Vel partes septo transverso superiores, quo casu internam cubiti venam secare expedit . neque ut copiose sanguis auferatur . est cun- actandum et Sed eo usque detrahe h- , dum donec multo rubrior, aut pro i ii

puro de rubido lividus fluxerit. Nam iutrumque contingit.

43쪽

sentem. Lib. I. Si veto dolor sub septo transverso

suetit,alvum mollire oportet, aut Veratro nigro,aut peplio,quod flatus erupere facit. Veratro vero anisum aut cuminum ammisceas , atque hoc mo-

, do similata fit pleuritis, spuria, de non vera, quippe quae a flatibus oriatur. Vid. n. 32.ὰ No 38. Panis ealidus sitim &.-inpletionem repentinam inducit, ob seeandi vini, & quia tarde transit. B No 3 . In acutis morbis venam socabis si vehemens appareat morbus, di qui ipsum habeant in vigore aet in iis tuerint, εe robur ipsis anuerit. . No 36. Quieumque partes inflammatas ab initio aggrediuntur purg . tione solvere , ii non modo quidquam de parte inflammata adimunt, neque enim cedit cruda adhuc passio; led majorem etiam reddurit affectum, de partes sanas colliquefaciunt. repetit Lib. de Veratri usu n. 33. D No 39. In agina sanguinem e brachio detrahes; mox venas quae sub lingua sunt,ambas secabis.

Text. II 6. Alvo fluente sanguinem non detrahes quicumque.

F No 34. Si in pleuritide dolor ten-

44쪽

De Victus ratione in acui. LIdat ad claviculam , aut circa mammam . & brachium , Venam in brachio secare oportet internam , utra autem suerih parte' in ea ipsa, detrahere autem sanguinem oportet, juxta corporis habitum, & tempus , & artatem, & colorem plus & confidenter.

α si aeutus suetit dolor, ad animi usque deliquium. ARepetit lib. I. de Moib. n. 21. firmat Gal. lib. de Venae Setthione. t ri In curatione, inquit, pleuritidis ne raverearis multum detrahere donec sat aguis rubrior aut flavior, aut pro eo luvidus appareat, utrumque enim aecidit; Ejus si quidem transsiimpli*nis qua nonnihil sanguinis eta si rapitur in vulneratam venam, constituitsgnum ipsius sanguinis mutatio Quod suadet ratioά nam ideo tolli- ctur subito dolor ab illa larga missione sanguinis , quia simul cum inflammatatione materia extra vasata & conjuncta tollitur; quae . Dolorem , tensionem &.-lutionem continui iacit :QLol autem Materia extravasata iterum subeat venas et omnes doctu res e nfirmani, imo Gat. libris. de

45쪽

a 8 Hanoe. Sentem. Lib. I. loc assedi . cap. q. Asserit se vidisse vomicam pulmonis expurgatam' suisse Fer urinas , atracto videlicet pure S pulmone , & per arteriam veno sim in si instrum cordis ventriculum, di ab ipso per aortam ad caeliacam , de ab ea ad renes , & ab i psis per ureterasi ad vesicam descendisse. Andraeas Lau-

xentius & Theophile Gelee lib. o.

quaest. I 2. Hanc veritatem confirmant, dicuntque se vidisse Mompeii civem, qui per intervalla syncope, Correptus, urinae rubrae& purulentae vacuatione libisabatur ; Mortuo ci- ve & aperto cadavere tota capacitast pectoris inventa est plena humore subtili & purulento, sinister vero com dis ventriculus eodem humore infectus qui per urinas vacuabatur. A Holletius & Duretus iri enarratione Cap. de ardore urinae ; Altera confirmant historia, Mulieris quae a longo tempore urinam purulentam cum d*- lore intolerabili reddere solita erat ;qua mortua & ejus cadavere aperto duo calculi cum abscessibus parvis Be purulentis in sinistro cordis ventriculo inventi sunt, quod quidem pus yesica & renibus illaesis per urinas va.

46쪽

De Victus ratione in acui. 29 euabatur. E x quo patet ammores subire venas, id ego vidi, Romae ania. 16ι8. In Xenodochio Sancti Ioannis Laterani in Iuvene , qui laborans phlegmone in inguine, per secessum pus omne excrevit tumore penitus evanescente ; quod fieri non potuisset. nisi materia venas subisset, & ab ijs . ad intestina emanasset, sive per anastomoses , sive per pororum transpirationem : Nam consensus unus , &conspiratio una teste Hrpp. Epid. I.& Gal. Meth. Med. I. Vnde sic licet ratiocinar si materia ieras ta& purulenta extra vasata venas subeat, quid ni sanguis extra vasatus tenuis & fervens nec adhuc putridus venas subibit; Maxime dum adest vacuitas venarum a copiosa missione sangum is facta , quae ipsum trahit metu Vacui. Unde Zac. Lusitan . lib. 3. Prax. admirand. obser. 1I7. ait, inpleuritide per copi 'sam phlebotomiam evacuari totum & partem affectam , nempe sanguinem, fluxum M . fluxurum, materiam conjunctam Mantecedentem. Repetit de Medie.

ptinc. hist. lib. I. hist. 8. quaest. T.

47쪽

Hic Nota;pus in capacitate pectoris contentum non solum subire arteriam A venosiam, sed interdum etiam venam Aetigos per quam sanguis effluit, ex hac in venam cavam , & a cava interdum per Emulgentes ad renes, i terdum per meZaraicais ad ventricu. tum & intesttaa. Ex AEtio , Fallopio, Paulo, &c. Quod ego etiam vidi Ioiaco Castri Sancti Montani in uxore de Chautar, quae Empylea pus per secessum egerebat. Qui vero per secessum pus vacuant, Omnes moriuntur, teste Hypp. in coacis ut huic supradictae contigit. De Iudicationibus. No 7. in febribus, mutatio utina-

Π rum longitudinem significat. N' s. Quae febres sine signis eo-e ctionis & non diebus judicatorijs finiuntur,malignius retrocedunt. repet. lib. a. praeced. n. 29.

No ii. Quibus in febribus aures P obsurduerint, ijs non soluta febre insanire necesse est ἔ Soluit autem saliguis e naribus erumpens , aut alvus biliosa egerens , aut dyssenteria

48쪽

Do Victus ratione aeui. 3Iaecedens, aut coxarum, aut genuum .

dolor , idem Repetit aph. 6o. seel. ADe Diebus Iudicatorus. Nψ a. Si per febrem partes circa faciem gracilescant, sequenti die sol

uetur morbus.

vementes'. .

Ad evitis Dolorem. . Si aestas sicca aquilonia suerit, Autumnus autem pluviosus & australis, dolores eastis Hyeme fiunt, tusses, raucitates, atque gravedines, nonnullis etiam dc tabes. aph.

Sussitus aromatum muliebria ducit, saepius vero & ad alia utilis esset, nisi capitis saceret gravitatem.

Quicumqne sani dolore capitis repente capiuntur & statim muti fiunt,& stertunt, in septem diebus pereunt, nisi febris apprehenderit. aph. 31. μι. 6. Quibus sibi eitantibus urinae perturbatae sunt veluti Iumentorum, ijs B 11PI

49쪽

dolores capitis adsunt, vel aderunt. σφώ. 7 o. o t. q. Lae date caput dolentibus, malum, malum autem 3c febricitantibus, quibus Ilia suspensa murmurant', quibus biliosae sunt dejectiones, Uticulosis , convenit autem & tabidare, & qui febribus longis laborant,& piaeter rationem consumptis. aph. II o Dolemi posteriorem capitis partem, redha in frontem vena secta prodest. aph. 60. sedi. 3- . Capite dolenti & vehementer laboranti pus , vel aqua , Vel sanguis es

duens per nares, aut Os,aut aures, morbum soluit. aph. I o. fect. 6. Ad Lethargum. In Lethargo tremor, malum. apb. Rationem reddit Gal. in Comm. Quia materia morbifica in nervos rapitur; vel quia maximameerebri in firmitatem testatur. Nullus etenim motus naturalis fit per som-

humo

Vbi somnus laborem iacit, morta- lib. Si verb juvat non mortale. apb.

50쪽

Aphor. Morb. eonoeisienter. 33 vlexiam. Quibus cerebrum aliqua ex causa concussum fuerit, eos repente mutos fieri est necesse. aph. 6O. Sect. 7. In morbis melancholicis decubitus humorum ad caput sunt periculo. s. Aut enim Apoplexiam, aut convulsion em , aut furorem , aut coecitatem significant. aph. 16. Sect. 6.Apoplexiae fiunt in aetatibus 4 quadragesimo anno, usque ad sexagesimum. aph. 67. Sera. s. Solvere Apoplexiam fortem impos.sibile , debilem verb non sicile. .aph.

43. Seci. a.

Ad Melancholiam. Si metus, de maestitia longo tempore perseverent, Melancholicum est. aph.

Melancholicos mesius per inferiora purgabis , eadem ratione contrariiuapponentes. aph. 9. Sect. 4. Insanientibus si Vatices , vel haemorrhoides supervenerint , insaniae solutio. aph. 2I. Sect. οὐ Melancholia & Nephritide laborantibus Haemorrhoides supervenientes, bonum. aph. I i. Seci . 6.

SEARCH

MENU NAVIGATION