Conspectus praesentaneae morborum conditionis auctore Carolo Allionio ..

발행: 1793년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

381쪽

peruviani, et martialium Usus opportunus non est. Expeditis Vasis, atque obtenta

exanitiematum Chronica eruptione, aestivo

tempore ad tonum fibrarum erigendum acidulae martiales aliquando sua utilitate non Carebunt; sed eae nonnisi in sino curationis locum habere possunt. MERc RIus in hoc morbo inutile, immo perniciosum praesidium fuisse pluries observavi quocumque in stadio aeger eSset. Attamen in malo ischiadico, contumaci arthritide, colica musculorum abdominis,

dispnoea ex viscida lympha pulmonis vasa opplente mirifice profuisse observavi, uti jam in hac tractatione adnotavimus ad Vasa prompte expedienda, et viscida I

pha retentum venenum in circuitum pellendum, et tutius per exanthemata eliminandum. Adhibui vero pluries intra nicthemerum mercurium dulcem datum dosi grani unius, aut alterius cum Camisphora, et pauxillo therebentinae, aut existracto Chamaepiteos, etc., eoque remedio cito dolores imminuti sunt, atque in Circuitum acta materia est, ita ut eam Potuerit deinceps natura eliminare. Moneo autem mercurium dandum non

esse, si conditio pulsus ostendat sanguinis texturam tenuem redditam esse, atque

382쪽

vim vitae esse infirmatam, sed confidenter posse exhiberi, si pulsus cum aliquo nisu propellens extiterit. VALERIANAE radix magni omnino facienda est in curatione hujusce morbi, Cujus Caussa tantopere per telam Cellul Sam nervorum progreditur, atque eam sive serpentariae , sive Contrayervae junctam in morbo Chronico quamdiu ad quartum stadium non pervenit, valde profuisse observavi. Ea tamen morbum non superat, sed alia requiruntur , quae valeant per sudorem, et exanthemata materiam mo

bificam eliminare. Praestantiora auxilia habentur ex forti corporis exercitio , et usu balneorum. Quaerant autem diligenter Medici vera efficacia externa praestidia , quibus viscidus mucus subculaneus resolvatur. Magna enim hujusce, sive ad generandam Culiculam, sive ad eam retinendam ratio summam ponit peragendae curationis difficultatem.

383쪽

CAPUT XXVI.

PRO PHILAXIS.

Cum longe facilius aeris inquinati usura,

quam contaCtu adventilius aCquiratur, atque tanta sit diffusae calamitatis hisco temporibus extensio, jam patet cautelas servandas eo tantum redigi posse, ut aer cubiculi, in quo degunt homines hunc morbum habentes frequenti, et aceti, et aromaticorum sussi tu emendetur, atque per patentes janua S, et fenestras renovetur. Qui vero aegrotanti assidet eo pra sertim tempore, quo fortes, foetidi quo sudores erumpunt, sollicitus advertat, ne Ore Vaporem CX stragulis, aut aegri oro exhalantem hauriat, et si forte hauserit, salivam in ore Contentam eXpuat, neque inutile est aromaticum aliquid ea Occasione in ore volutare. Quod si in aliqua incidat incommoda, quae suscepti venenident suspicionem, sollicite curanda est perspiratio, atque per forte Corporis exe citium maligni humoris ejectio.

384쪽

Ad proIiibendum autem, distratiendumque morbi progressum, ea in usum deducantur, quae exposita sunt in consideratione effectuum, qui nasCuntur ex usu rerum non naturalium, et curatione morbi

haereditarii, et acquisiti. Summa vero prophilactica cautela posita est in frequenti corporis exercitio, diligenti perspirationis Cura, usu vini tenuioris, Victu S brio, et quem majori ex parte vegetabilia praebeant, parcam etiam Coenam Commendamus, atque si alvus segnis fuerit, frequentem clysterum Consuetudinem. Haec sunt, Collegae mei spectatissimi, quae in praesentiarum vobis Communicanda habebam ad meas observationes, et animadversiones super praesentanea morborum indole pertinentia. Observationes quidem ea qua potui sollertia, et diligentia institui, Certioresque vos facio de mea in iis reserendis ingenuitate. Animadve Siones autem, et cogitata mea Vestrum judicio submitto, sed vos iterum rogo, Ut velitis vestra etiam studia sollicito, at quo Constanti labore conferre ad ea multa , quae supersunt ulterius explananda, et

385쪽

lcsinienda. Si quid futuris annis detegere datum erit, quo rectius, et amplius de hoc morbo dicere debeam, Certissime e dem ingenuitate, atque Vestrum benevOlentiae fiducia vobis Proponam.

386쪽

FAc ULTATE OBTENTA.

SEARCH

MENU NAVIGATION