Conspectus praesentaneae morborum conditionis auctore Carolo Allionio ..

발행: 1793년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

351쪽

attamen clysteribus alvUS moveatur. HAEMORRHAGIA non est adstringentibus, aut reperCiltientibus Coercenda; nam saepe aliquam partialem judicationem modibi facit. Si tamen vellementia sua periculum afferat, revellente venae sectione succurrendum, atque Obsistendum est mitibus attemperantibus, et demulcentibus. Si cum febre veniat attendendum est diligenter ad pulsuum conditionum , atque urinarum naturam, aut mutationem; cum enim hoc symptoma proficiscatur ex materia morbifica, quae sanguini inhaerens, eum in loco aliquo accumulavit; depletis per haemorrhagiam vasis solliciti quandoque pulsus redduntur, atque sudores adveniunt : eos autem Medicus non dispellat, immo hujusmodi haemorrhagiae etiam vehementes, datis sudoriferis opportunis

remediis, quae venenum dimoveant, atque urgeant ad Cutim, ex integro cessant, morbusque ConVenienter Sia peratur. Flurios vidi hac ratione quievisse Cum bono eventu haemorrh3giam ex utero, naribus, renibus, et pulmonibus, Cum econtra per attemperantia, et adstringentia haemorrhagia vehemens perbis teret Cum malo eventU ; neque alia ratione pertractandus est alvi fluxus cruentus ab

352쪽

eadem Caussa productus; clysteres demulcentes , ut ex solutione gummi arabici, aliisque similibus mucilaginosis rebus sunt injiciendi, atque sudores, quoS natura sua sponte movere solet, sunt sust, nendi. Quae demum haemorrhagia in quarto stadio advenit, et sanguinis resolutionem consequitur, remedia solet eludere: ea tamen deducenda sunt ex incra santibus, et acidis vegetabilibus, neque ad acida mineralia transeundum est, quae subito, et vehementer pulmonem Constringunt. Circa curationem RHE MATISMI , ARTHRITIDIS , et PODAGRAE pauca omnino

habeo adjicienda iis, quae in diagnosi Continentur, et tradita sunt in tractatione de Miliarium etc. ἔ. 22O. Iterum autem mΟ-Πemus rheumatismum brachii, et malumis chiaticum caute dispelli debere, atque ejus curationem ad tepidam anni tempestatem transferendam esse, quae praeter balneorum usum, per aptata remedia erit instituenda. Si dolor vehementer Urgeat, vena tundenda est iteratis vicibus, et Cucurbitulae etiam dolenti parti poterunt admoveri ad venenum foras extrahendum. Quod autem ad podagram pertinet, aut confirmatam arthritidem, valde anceps,

353쪽

et periculosa res est eradicativam Cirrationem suscipere, sed suae sorti potius relinquendus aeger est, ita tamen, Uti alliativa remedia urgentibus Circumstantiis accommodentur.

Pleraque illorum, quae pertinent ad curationem PHLEGMAΤIAE , jam deduci Commode possunt ex diligenti ejus tradita descriptione, et variorum esseCtuum Consideratione . Plogmatia haberi potest

tamquam metastasis, atque jactus, aut persistentia materiae morbificae in tela cellulosa, in qua varia diuturnitate tem poris Conquiescit, sed interdum eo crescit hujusmodi accumulatio, ut Verum morbum constituat. In primo igitur casu plurima Circumspectione Conticescens' materia est dimovenda, praesertim si agatur da homine, qui virilitatem superaverit, atque senium fuerit assecutus; ea utique facienda remedia intus sunt universalia, quae Valeant vim vitae sustinere, et materiam morbificam extenuare. Ιis autem fortius erit incumbendum, si phlegmatia majus in dies capiat incrementum, ut validior natura portionem humoris per Viam perspirationis oliminare possit. Fonticulus etiam infra genu, aut in coxa tumentis partis excitandus , ut refluens materia

354쪽

morbosa e Corpore exeat, neque ad sanguinem reduCatur.

Si agatur de homine aut juVene, aut

in virili aetate constituto, Commodo, C Iidoque anni tempore Curandum erit, Ut pars tumens sudet, atque foras in ea parte Veniant exanthemata, quod utiliter sit per continuatam foliorum sambuci femmentatorum applicationem. Ea autem OC-casione consuevit natura febrim movere, ut per viam cutis evacuet eam materiam, quae resorpta est, et in CirCuitum acta. Hanc autem naturae actionem Medicus convenienti regimine, et opportunis remediis adjuvabit ad veram salutem reCuperandam. Quo vero major est Corporis

phlegmatia correpti pars, nisi ea ex represso 'iniversali exanthemate profecta fuerit , eo dissicilior est morbi superatio. Salus vero nulla sperari poterit, si agatur de homine sene, aut viribus Da ε', cujus sanguis cohaesionem amiserit n. ibo jam ad quartum stadium deducto. 'At Enim Crescente phlegmatia, eaque a d Iiectus deveniente interibit, aut corruptis

humoribus excitabitur lethalis sobris putridine Xanthematica. In hac phlegmatia generatim inutilia, et interdum perniciosa

liuretica medicamenta sunt, atque Cito valentiora hominem necant accelerando

355쪽

sanguinis dissolutionem gangraenosam. Unice proficua sunt remedia sudorifera, et quae vim habent eodem tempore anti- septicam, uti sunt Carduus benedictus, scordium, absynllitum alpinum, Serpentaria virginiana, radix angeli Cae, vince- toxici, aliaque hujus generis, quorum, quae opportuniora videbuntur, in usum eliget Medicus, si aliqua adhuc servandi hominis spes superSit. Quod ad PERNIONES attinet, monemus

eos esse naturae Committendos, nequo cito sanandos, aut resolvendos. Habeo enim pro metastasi, et conticescentia vitiosi humoris ibi collecti, et cujus aliqua evacuatio fit per eorumdem exulceratio

nem.

356쪽

CAPUT XXIII.

CURATIO MORBI HAEREDITARII.

JUorbus haereditaritis, si ca Consideretur hominis positio, qui detentus sit morbo

explicito universali, aut moibo quodam Iocali, non aliam requirit medendi rationem ab illa, quae tradita est in Curatione morbi acquisiti. Verum spectata ea hominis conditione, in qua tantum apparent latentis fomitis signa pathognom nica, plura quidem peragenda sunt, quae possint morbi explicationem diutissime, atque ad seros etiam annos distrahere, et diversorum , quae advenire qneunt mala, mitiorem indolem facere. Duo autem haec curatio complectitur , quOrtim primum, et praecipuum quidem in convenienti rerum non naturalium usu Consistit ; alterum autem pertinet ad opportunam etiam, temporumqUe CirCumstantiis accommodatam remediorum administra-

357쪽

tionem. Quae ad regimen diacteticum, ut ajunt, pertinent, Primum expendam. Aer probatur, qui neque siccus, et valde perflatus est, neque mollis, et humidus, sed majorom habet aequabilitatem. Caelum autem, quod calidum sit, frigido est praeferendUm. In cibum eligantur potius alimenta ex vegetabili, quam ex animali regno deprompta, ita tamen, Ut Carnos tenerae, piscesque fluviatiles non ablegentur. Si stomachus scri, aqua, non vinum potui detur ; semper autem aqua Vinum dilutum bibatur, atque homo abstineat a fortioribus, atque austeris vini speciebus.

nium cibus concedatur. Nihil autem infensius est spiritu sis, neque laudamus Vina generosa , quae praebent Europauaustralioris colles. Ea omnia, quae vigilias accersere possunt, studiose vitanda sunt, neque valde de bothomo somno indulgere, atque ille utilior somnus erit, qui corporis defatigationem, Cutisque convenientem apertionem Consequetur. Ergo pueri, et adolescentes somnum non excolant pigritiae indulgentes. Cum nihil magis perniciosum sit vita sedentaria, et nihil e contra utilius Corporis exercitio, sine cujus auxilio non

358쪽

possit morbus jam declaratus, et chroni-

bo, ut pro singcorum aetate omnes homines Corpus motu , atque variis laboribus exerceant, atque adnotavi juvenes, qui jam aliqua incommoda ad hanc Calamitatem referenda in pueritia, et adolescentia passi fuerant, bonam valetudinem tamdiu duxisse, quamdiu venatione, aliisque motibus Corpus exercuerunt ό ambulatio praeferenda est aequitationi, atque aequitatio sectioni in rheda. Videns autem eam esse salutis hominum conditionem, ut nihil opportunius, et utilius sit Corporis exer- Citio , non possum non maxime dolere otiosam Vitam, quam plures homines ducunt. Lusus enim varii ad gimnasticam artem pertinentes, quibus adolescentes, et juvenes ad salutem, atque inde etiam ad virtutem firmabantur, nunc fere ex

integro desueverunt. Foeminarum autem non paucae mollitiem excolunt, atque ab omni ambulatione, quae Oli in apud omnem personarum Coetum tum intra, tum cxtra urbem adeo familiaris erat, nunci abstinent, atque rhedae Commodum Cupiunt, et sibi curant despicientes eas,

quae novitatum Osores, sed honas veteres cons Metudines acriter servantes pedestrem

ambulationem instituunt.

359쪽

Quantum animi pathemata conferant ad valetudinem infirmandatia, nemo ignorat, sed mihi etiam videtur gravium pathematum, quibus urbani praesertim homines Conflictantur, magnam CauSSam residere in moribus, vivendique ratione adeo insigniter hisce temporibus permutatis. Indicabo nunc, quibus remediis D tendum sit in hac haereditaria aegritudine, ne error aliquis committatur, praesertim in

eorum malorum tractatione, quae a latente labe produCUntUr. Crusta lactea medicinam nullam eXpOstulat, sed actioni naturae Concedenda est, atque purgantia infantibus non sunt ex levi caussa exhibenda, ne devia crusta Iactea reddatur, falso, Ut saepius Contingit, vermium timore eadem Consulente.

Motibus enim spasmodicis ex latitante

hoc veneno, Crustaque lactea non apparente proficiscentibus vexantur infantes, qui saepe vermibus adscribuntur, atque tutius curantur pulvere aliquo antispas- inodico, atque purgantibus exasperantur; iis prodest etiam tinctura radicis chinae, quae propulsionem crustae lacteae adju-

Utiquo insanios ox Iacto vitioso, aut non b ns Con- Cocto. facile in motus spasmodicos incidunt, quibus auxiliantur absorbentes pulveres, atque usus mitis ecco protici.

360쪽

vat. Nostris semporibus laudata est vioIatricolor, sive jacea, quae per urinas Cras samentum album Urget, sed Observationes exopto, et eXI ecto, ex quibus Constet dispulsa hac ratione Crusta lactea, non

alia graviora mala in pueritia deinceps

fuisse subseCuta.

Dolores intestinorum, quibus infantes ex hac caussa obnoxii sunt, descripsimus. Si evidenter pendent a stimulo nervorum Cerebralium, et spinalium, Circumspectus Medicus sit in usu remediorum Purgan-lium, atque ad mitissimos Clystores Confugiat. Fotus sive sicci, sive humidi utiles sunt; juvat etiam spinalem medullam oleo lumbricorum terrestrium , alioque consimili cum confricatione illinire, atquo extra paroxismum aeger diu assumat pulverem ex radice valerianae, aliumve pulverem antispasmodicum, Utaturque Convenienti anni tempestate balneis, atque tinctura radicis chinae, aut salsae parillae. Quod si dolores graves, atque frequentes recurrant Vitae periculum inferentes, ad feta colim in collo erit deveniendum. ophtalmia, et lippitudo non debent repellentibus curari, mitissima tepida simplici, aut demulcenti aqua oculus abluatur. Selaceum in usum veniat, Contumaci morbo existente alvus leniter identidem

SEARCH

MENU NAVIGATION