Herculis Corazzi ... Dissertatio ad Michaelis Mercati metallothecam in Bononiensi scientiarum Academia recitata idibus Januarii 1719 sub auspiciis eminentissimi, ac reverendissimi Curtii cardinalis origo ..

발행: 1719년

분량: 43페이지

출처: archive.org

분류: 화학

11쪽

XII modo, de tempore, de loco, quo singula descripta sunt,& ad nostram

aetatem per varios casus traductatas,

hic ipse, inquam , nobis interclusus est. Nam in ipso veluti libri vestibulo statim sese offert doctissimi Lan- cisii praefatio , in qua nihil eorum

praetermissum est , quae ullo modo possint ad huius praestantissime lucu-hrationis lectionem hominum animos praeparare . Hic abunde de Sapientissimi Principis Clementis XI., POn. tificis vere Maximi, studio in restituenda, ornandaque antiquitate, d hoc Metallothecae eodice, de Metallicorum , & fossilium corporum loco in AEdibus Vaticanis, de varia totius rei fortuna, de Auctore ipso,& mO- numentis ad eum pertinentibus, denique de nobilissima hac editione,

notisque, & illustrationibus distincte,

12쪽

XIII graViter, eleganter, & ut omnia uno verbo complectar, Lancisiano plane more disseritur. Praefationem excipit Mercati vita ab illustrissimo, &Reverendissimo Praesule Carolo Ma-jello scripta, tanta quidem perspicuitate ,& eloquentia, ut non historiae modo, sed etiam panegyrici ornamenta comprehendat; par simul laudato, simul laudatori; illa demum , immortalitate digna, quam Mercato ipsi apud omnem posteritatem comparabit . His tantis viris accedit Petrus Assaltus elegantissimae indolis, multaeque, ac reconditae eruditionis Professor, de cujus ingenio, atqu doctrina id unum dicam, eum potissimum in urbe Roma visum esse hu jusmodi, ut Lancisio operam navaret, suoque studio,& industria hominum expectationi in re tam dissicili

13쪽

XIV k1atisfaceret. Ubi igitur Lancisius, in. finitis prope curis distentus, non Potuit, Assaltus huic operi adfuit, multisque adjectis commentationibus, eX-plicuit, emendavit, amplificavit. Sed jam propius accedamus. Cum Metallorum, fossilium, &lapidum historiam scribere clarissimus Mercatus instituisset, universum opus in duas partes distribuit, quarum

prima rerum genera, secunda res singulas complecteretur. Sed quia pars altera jucundior, I utilior videbatur, ab ea duxit initium , tam diuque laboravit, donec extinitus est. Itaque nihil in universum edidit, nisi quae quattuor prioribus hujus voluminis capitibus continentur, in quorum primo de ordine generatim disputat,

quo metalla in rerum natura sunt; in secundo quaerit, quid nomine mural-

14쪽

lorum intelligatur ; in tertio disserit de iis, quae metalla antecedunt; ini quarto demum metallorum differentias pro variis Philosophorum opinionibus assignat. Quod reliquum est in decem armaria dividitur, arma. ria vero ipsa in plures loculos, quorum singulis peculiarem dissertationem tribuit, in qua nomina rerum primum expendit; deinde figuras ex. hibet; tum sapores, & quae tactu percipiuntur qualitates explicat; postremo facultates,& usus In medium affert . Operis totius materies sunt terrae, sal, & nitrum, alumina, succi acres, succi pingues, marina , lapides terrae similes, lapides animalibus

innati, lapides , ac deniquo

marmora . Sed haec quidem, quae armario decimo contineu tur, Paucae sunt, paucisque explicata . Fortas-

15쪽

XVI se enim particulam hanc nondum absolverat, cum fato interceptus est proinde neque ceteris conjunxit, sed angustiore libello adumbravit. Verum me quidem non tam res ipsa capit ceteroquin magna, & admirabilis, quam notae immensa , atque incredibili eruditione ab omni scientiarum, linguarumque genere Petita refertissimae , quarum judicium nolite, quaeso, a nobiS eXpecta . Nimium est hoc, nostrarumque Virium infirmitatem, atque adeo ipsam temporis rationem ad dicendum concessi longissime superat. Ne tamen prorsus laborem defugisse videamur, habete aliqua de metallorum generatione , ex quibus de ceteris facile judicabitis. In capite postremo illorum qua Ntuor , quibus operi universo quasi

16쪽

praeluditur , Aristotelis sententianti

clarissimus Mercatus attulerat de me tallorum generatione, ac differentiis,& cum illa Theophrasti, Galeni, Avicennae, atque Alberti opiniones composuerat: sed revera nimis ille quidem generatim, & ex antiqua consuetudine philosophatus fuerat. Lancisus , & Assaltus aliquanto magis ad naturam , ut hoc explicarent, accesserunt. Et hac in parte quidem satis apparet, quantopere Chymicis experimentis , unde natura tota suis momentis eXpensa perspicue, dilucideque cognoscitur, pro sua sapientia delectentur . Ut igitur ordine in re valde obscura , & implicata procedant , quinque omnino opiniones de metallorum generatione, M aug mento afferunt . Alii enim purant,

metalla fieri ex mercurio, & sulphu- C re s

17쪽

XVIII 3re ; alii ex mercurio , sulphure , &fale; alii ex mercurio vulgari, suuphure, & terra; alii ex materia subtilissima lucis mercurii globulos diversimode penetrante; alii denique ex seminibus quibusdam, itaut plantarum instar vegetent, in truncOS cre scant, ramosque emittant. Hic ego tantorum virorum Ue. nia animadverto, primam opinionem

veterum Philosophorum esse, hoc est Hermetis, Rai mundi Lulli, Arnradide Villanova, & aliorum praeterea inter artis aurimerae Auctores: alteram vero ad eoS referendam esse, qui quodammodo recentiores appellari

possunt, cujusmodi sunt Filaleta, San-divogius, Comes de Treves, Michael Majerus, & alii, quorum lucubrationes in Theatro Chymico recensentur. Neque vero difficile est, secundos

18쪽

XIX dos primis conciliare: illi enim mer curii nomine salem quoque Complexi sunt, tertium metallorum principium ; siquidem mercurius a sale numquam separari potest : hi vero, ut aliquid suo marte invenisse viderentur , de sale peculiarem sermonem iniecerunt, & tertium illi locum inta

metallorum generatione assignarunt. Ceterum satis apposite notarum Auctores monuerunt harum rerum studio.

sos, mercurium, de quo in praesenti loquimur, non vulgarem illum esse, qui aetentum vivum appellari communiter solet, sed Philosophicum, hoc est substantiam humoris, ac visci redundantem . Quibus, silicet, pauca quaedam adjicio ; videlicet substantiam hanc ad Saturnum

pertinere, & ex ejus minera educi, quam una voce eX tribus compossita

19쪽

rali , quod ipsum est de partuus

Saturni, ut Artesii Arabis verbis utar. Id unum animadvertendum est, Me Curium virginem, ac vivum esse de- here : vita porro metallorum in eorum minerali spiritu consistit , qui per terram , ac saxa Penetrans amgentum, aurumque producit, & mineris ipsis vitam, & propagationem quodammodo tribuit. Quare quae. cumque igne tentantur, ac fundun. tur, cum vitalem spiritum emittant, hoc est vim mineralem , Videntur quodammodo violata , & mortua ideoque ad opus inepta sunt: quo referendum est proloquium illud Her meticorum valde arcanum Oportet ad opus magnum assumere rem ram virginem .

20쪽

Tertia opinio falsissima est: valde enim differt mercurius vulgaris a Philosophico, in quo uno reS Chymica Vertitur. Etenim hic calidus, ac vivus est: ille frigidus, & mortuus, veluti pomum ab arbore divulsum. Sulphur quidem verum principium est , sed animadvertendum diligenter, nor hoc cuilibet sulphuri convenire. Sulphur chymicum solare est, quod a Phi

losophis Finus totis appellatur ; M

quidem album gignit argentum , rubeum gignit aurum. Terra demum, cui tertii principii locus ab hujus opinionis auctoribus tribuitur, proprium , ac Verum principium non est, nisi forte remotissimum.

Quarta opinio , quae doctissi- .muna Hombergum auctorem habet, magis accedit ad veritatem , quippe lucem attingit, unde non est difficile

SEARCH

MENU NAVIGATION