장음표시 사용
21쪽
Sed haec subtiliora sunt, quam Pro tanta brevitate temporis explicari pos
Veniamus ad opinionem quintam, in qua tanto diutius, ac libentius immorabimur,quanto plura, quam ceteris Scriptoribus, Marcello Malpi-ghio nostro celeberrimo, atque i m. mortali debemus, qui eam in primis probavit. Qui in ea sunt, metalla omnia ex seminibus gigni, & planta rum instar vegetare existimant; quod quidem ob id potissimum duriusculum videtur clarissimo Assalto, quia
censet, metri rum gen Varioncm, atque incrementum, partium, ut
sunt, juxta positione fieri. Du
ri usculum dico : neque enim negat Assaltus, omnem prorsus plantae similitudinem metallis deesse , sed rudis
22쪽
XXIII di, & analoga vegetatione concessa ,
cetera inficiatur . Ego vero si licet exercitii gratia, a tanto Philosopho
parumper discedere ) ob id potissimum ad Malpighium, & Malpighia
nos accedo , quod non juxta positione, sed concoctione, & maturatione quadam,Veluti arbores, metalla gigni, atque incrementa capere existimo. Semina igitur metallorum sunt sales terrae minerales, praesertim Vero nitrum, ac vitriolum , in quibus principia metallica sulphur, ac mercurius, mas, & femina continentur. Ex quo sit, ut si minera exhauriatur, rursus tamen ex semine ibi latente metalla progignantur , & crescant. Quia vero necesse est , hujusmodi semina in aliqua matrice Con di , illam statuimus metallorum matricem , quasique uterum, quae Partem
23쪽
XXIV 'tem imam minerarum occupat, hoc
est profundissimum solum vitriolicis, ac nitreis salibus abundans . Hi enim humiditate loci facile soluti sumul miscentur , inde mutuo in soagentes, fumantesque per superiores
terrae Venas , ad novae substantiae naturam paullatim disponunt, & ex terra communi in terram mineralem commutant. Ajo itaque , matricem mineralem, nitri, ac vitrioli beneficio, virtutem, & facultatem habere substantiae alicujus pervertendae,& longa maturatione adhibita , in aliam
mutandae . Hac ratione metalla om
nia gignuntur, & crescunt; satisque constat rerum chymicarum peritis, mercurium saturni in plumbeis mineris ita concoqui, ut plumbo nobilius evadat, multisque accedentibus saeculis in argentum, ac denique in au
24쪽
bus : ad truncum accedamuS. Ita
sane plumbum appellari potest, . cu jus minera principia quaedam ceteris metallis suppeditat maturitati propiora , & a terra magis sublata. Hinc non temere AEgyptii Philosophi, fabularum auctores, Saturnum Deorum patrem esse commenti sunt: cum
enim Saturni nomine plumbum significetur, ceterisque metallis, pro varia singulorum indole, Deorum nominatas tribuantur, totum hoc metallicae generationis negotium clarissime expeditur . Nolite enim eXistimare, Auditores, veteres fabulas anilia commenta esse, aut insulsa poetarum somnia : sed ita vobis persuadete, anti quos naturae interpretes per haec in- Volucra arcanis sapientiae mysteriis nubem quandam offudisse , ut igna. D rum,
25쪽
me arcerent. Idem prorsus significarunt, cum Saturnum in Helicone vomisse lapidem tradiderunt, quod ex plumbo, Philosophicus lapis ad metallorum mutationem idoneus, proxime ducatur.
Sed jam me unusquisque vestrum de ramis interrogat. Hoc quidem nomen , nisi fallor, in metalla noria omnino perfecta satis convenit. Cum enim plumbum matrices quasdam sulphuribus vitiosis infectas plerumque offendat , spiritus ejus mercurialis statim imbibitur,& in metalla deteriora degenerat . omnia tamen stemporis beneficio per spiritum aureum sulphureum pervadi, purgariquς possunt, & ad auri naturam Promo veri . Iccirco postremo loco statuitura
26쪽
XXVII tur, mineralis arboris fructus aurum esse , atque argentum,juxta majorem, minoremve mercurialis,sulphureiquo spiritus copiam, & facultatem.
Ecce igitur vobis Malpighii nostri arborem , quae & a Majero visero doctissimo,magnique in hac arto
nominis, emblemate nono DrasClare describitur. Nolo diutius excurrere, ut hine colligatis, quantum sit harum notarum momentum, si uno ex loco tanta rerum pulcherrimarum seges existit. Accedit, quod me non tam capit Interpretis ingenium, ubi res explicat, notisque ornat, quam ubi conticescit,&alio progreditur. Semper enim existimavi, Philosophos nostros, ceteroquin praestantissimos, in eo maxime Peccare, quod omnia ex-
27쪽
pedire conentur, nihilque dissimulent . Nugari sane necesse est , cum illa ,
tentantur, quae suapte natura delitescunt; multoque praestat, prudentiae laudem tacendo quaerere,quam levitatis notam blaterando subire. Haec ad caput sextumdecimum armarii septimi referenda sunt, in quo de Magnete, M Theamedea Mercato disseritur . Videtis , Auditores, qua dore, quam arcana , quam dubia, quam multis dissicultatibus implicata. Itaque prudentissimus Assaltus praeter
eundum ratuS, quod nemo unus adhuc
commode explicuit, callida quadam,& eleganti corporis declinatione imam elusit, lectoresque suos ad Cartesium,& Gassendum amandavit. Non est dissilendum, Philosophos istos de totare Physica optime meritos ea vidisse, ac docuisse, quae speciem aliquamis
28쪽
XXIX veritatis praeseserant, & ad praecit puos magnetis effectus explicandos non prorsus inepta videantur. Sed cum illa omnia ad trutinam revocantur, quae ipsi commenti sunt, tanti multis incommodis obnoxia inveniunt tur , ut hoc ipso minus Vera appareant, quod nimis ingeniosa sunt. Et ne a Mercato nostro discedamus, animadverto, cum clarissimum Inte Pretem, tum ceteros omnes , qui de hoc Mercati opere locuti sunt, singulare viri ingenium admiratos es , quod magneticam vim non ad occultas qualitates, ut reliqui ejus aetatis. Philosophi, sed,velut ab inferis excitato Epicuro, ad corpusculorum effluvium referendam existimaverit. J Numquam ego ita desipui, ut Sch lasticorum inania verba mechanicael industriae anteponenda putaverim:
29쪽
XXX sed tamen vehementer opto, ut quoe ties in eos exurgimuS , eorumquoqualitates oppugnamus, ea dicere, &confirmare possimus, quae si non illis , nobis saltem probentur. At vero in praesenti negotio scholasticas nugas ridere facile est, sed veritatem exponere difficillimum . Cedo enim mihi, quomodo illa corpuscula magnetem lapidem in polos dirigant, nec tamen semper recta dirigant, nec oblique semper, nec eodem modo. Recedat Cartesius , & Gassendus, quibuscum mihi pugnandum non est, tametsi hac in acie valde ipsi quoque
inermes sunt . Prodeat Mercatus.
modo , e causa id fiat, Urne mavoris propriam ese dixerim
quia in relus diatis ad univer lana potius, quam ad particuti ria
30쪽
t XXXI ria confugere expedit; cum ratio saepe in primo iamine deficiat. Sane quidem niJu aliud cum variis amborum in uentiis anti Pui voluerunt, quam ut ostenderent quamdam res divinitus ordia nataT , ne GDius earum ratio de duceretur: idque Uinum de fatis
ςuoque inteVexerunt, ne de remenda omnium rerum ratione nramium fouiciti essent. A in' tu, optime vir Θ Ecce igitur qualitates
occultas admittis , quaS ante damnaveras . Addo, quod si Ursa magnetem alliceret, numquam in partes declinaret , quod nuperrime notatum est . Addo etiam , quod idem ma. gnes numquam ad Austrum tenderet, quemadmodum revera tendit, si ut tra AEquinoctialem deferatur . At enim primus magnetis effectus, qui in ferro