장음표시 사용
11쪽
arteriarum aliquot,utrinque in Sinum hunc longitudinalem inseri, cum Uieussenio , adnotavim .as quod non sine aliquo naturae mysterio evenir , inserius manifestum fiet. Sinuum lateralium cavitas non tot anfractibus, ct cellulis distincta est, sed membranacea expansione tantum aequalis cernitur, & ad summum levibus quibusdam plicis signari solet, parum iis absimilibus, quas in Primi
Sinus extremitate reperiri indicavi
Detracto hoc velamine quod fit Sinus jam per longum sectos diligenter ab invicem distrahendo in conspectum veniunt chordulae , superius adnotatis simpliciores, quae se mutuo
decussantes, ab uno ad alterum exinxremum exporriguntur: quapropter non solum Sinuum contractionibus , verum etiam utriusque Interseptorum laminae firmandae eas non partinia conferre arbitramur. Vid. Figuram
12쪽
Perpauca sanguifera in hos cana-Ies laterales saltem donec Intersepta attingunt subintrant;. unde hoc ipsorum spatium Primi, & Quarti Sinus diu Erticulum potius esse videtur. Sed ea hic leuiter tantum delibasse suffciat, quae alias, si Deus dederit, ex professis erunt fusius exponenda. - Hactenus , Vir Doctissime , aliorum experimenta exhibui; nunc ad ea venio, quae propriis conatibus enaturae penu extrahere potui .
In Longitudinati Sinu, immediate
sub membranosis expansionibus, in areolis chordarum V villissianarum , quin & supra easdem chordas consi tae sunt innumerae glandulae congloba tae , propria , & tenuissima membrana, veluti in sacculo concluta; quae racematim ut plurimum coeunt; raro sparsim disponuntur: hae glandulae utrinque ad latera Falcis Messeriae, ab ejusdem apice ad basis usque posticam partem miro propemodum artificio procedentes, dorso lacertorum
13쪽
accumbunt, de partim ab horum, fabris, partim ab jis , quae a chordis emergunt , firmantur , atque invicem alligantur , ita ut nonnisi laceratae acu disiungi possint. Vid. ico. ni . primum . Figuram exhibent subrotundam , quae ex mutua ipsarum compression identidem variat : in noti maceratis Meningibus; ovorum instar bombycinorum apparent: si vero crassa Me-ninx, aqua communi prius detersa , per mensem, & ultra in aceto detineatur quod septiis innovandum nosteteat ) huiusmodi glandulae adeo
cum ipsa Meninge ihtumescunt ut granum milii crassioris a cortice non denudati exaequent, & quando tu superent: in Senibus tamen, & lo go morbo confectis ita conspicuae emergunt, ut sine macerationis, vel microscopii opera discernantur, sorosolum in interiori parte Sinus prominentes,sed & in lacertorum interstitiis, qua Piam Meningem respiciunt, & at
14쪽
tingunt; ut,si membranarum divulsionem leniter instituas , harum glandularum plurimae, Piae Meningi adhaerentes adhuc persistant. Fibris carneis tenuissimis circum- ambiuntur singulae , unde coloremo carneo-pallidulum nancisci videnturi in Senibus vero , in quibus hu)usmodi fibrae enervatae nimis laxantur , & fer me disparent, glandulae albescentes ,& magis turgidae cernuntur: quod, &in hydrocephalicis , comatosis , & id genus ali3s observari posse arbitrarer . Arteriolas habent a ramulis per interiorem Durae Meningis superficiem, non longe a falce , reptantibus; quarum nonnullas a Pia Meninge derivatas,& a venis ad Sinum tendentibus non multum distantes , & quandoque associatas accipiunt. Mirum , & aeque animadversione dignum est , hasce glandulas ad solius Longitudinalis Sinus latera reperiri; cum in lateralibus Sinubus , vel nunquam,vel raro admodum perpauca ea.
15쪽
. . 3:rundem vestigia adnotentur, ubi praesertim praefati canales deorsum inclinare incipiunt, antequam ab Interkptorum dorso discedant. Perspecta insuper totius plani, &laterum Interseptorum densitate, qua Sinubus hisce adhaerent, constat eam textura lacertorum falcis multo com pactiorem esse; ob quam crassitiem neque vasis & glandulis lociis, neque commercium patet: quod ideo a natura factum reor, ne, si Intersepta laxiora, & minus firma alicubi existerent, ab insidente continuo ponderosissima cerebri mole grauata, aut reciproca contractionis, & relaxationis vi tandem enervata, debito citius
conciderent; & glandularum si quae
adessent vasorumque munus obrue
Hanc etiam ob causam interior Sinus Longitudinalis textura validioribus chordis , valvulis, & processi-hus membranosis ad lateralium Sinuum differentiam construitur ;instru-
16쪽
instrumentis videlicet cruori Intra , hunc Sinum retardando , indeque sortius exprimendo inservientibus; ut alternis turgentiae, ac compressionis nixibus intentum a natura secretionis opus , pro re nata , succedat; praesertim in commodum fluidi , quod per substratas glandulas excernendum est, ut infra constabit. Rectius ergo in superna Cerebri parte, scilicet supra utrumque ejusdem limbum Sinus longitudinalis tractui proxime incumbentem, insident glandulae , quae, cum a nullo superstrato gravi corpore premantur, liberius humorem proprium effundere, atque eXcretoria vasa absque rupturae, aut strangulationis, ut ita dicam, metu quaquaversum producere possunt.
Ex praefatis glandulis innumeras
emergunt fila, quae totidem sunt excretoria vascula, quorum existentiam olim non levi conjectura assecutus fueram, tandem vero per autopsiam,
17쪽
sensibus percepi: hu enim lymp
tica a Dura Meninge sanguiferis intime assectata , & implicata , in Piam , Μeningem implantantur , huicquo firmissime adhaerescunt, ope non mOdo sanguiferorum, sed plurium etiam fibrarum a Dura Meninge provenientium ; quae proculdubio vaserum nexum ,& stabilitatem confirmant, n in motibus eam, facile dirumpantur. Per has vero fibras, & vasa it . invicem junguntur Meninges, ut, si hunc ipsarum nexum auferre tentaveris, id nisi diligentissime instituatur, Pia facillime divellatur , intactis remanentibus vasis: si vero caute processeris, Piam Meningem manu leviter deprimendo , lacerantur duntaxat fibrae, & vasa ; ex quorum orificiis diversas, & distinctas liquoris guttulas decidere conspicies;cruoris scilicet, & lymphae pellucidae.
Ut autem haec commodius obser- Ventur, cavendum primo in sectione eranti, ne Dura Meninx , quantum
18쪽
fieri potest, serra laedaturi deinde Crainnium ab ipsa attente diducendum , &, si possibile sit , Meninx manu, Vel instrumento tenuiori versus cerebrum deprimenda , ne ob morbosam adhaesionem si haec adsit vel fortem conatum Cranio consentiens , subjectavasbrum connexio prius , quam Observari possit, divellatur: inde eadem Meninge forcipe circum Cranium , &trapsversim per medium secta , &paulatim ad Cerebri summitatem is inversa, vasorum nexus , diversitas , et reliqua hactenus exposita , plane
An omnia lymphatica sub praefatis
vasorum plexibus contineantur, non sine ratione dubitaveram scum saepissime in tollendo nexu Durae cum Pia Meninge , glandulae quamplurimae huic quoque innixae, ac veluti con- natae animadvertantur; clupeopter eX quodam insuper rore , ac Deluti albis-sma nebula , qu ci, persa remanet Pia Μcilinx , sortiori conjectura ,
19쪽
ultra notatas insertiones , & ligaturas, minima pariter lymphatica inseri deducebam. Attentius ergo investigando extra expositam vasorum complicationem , unam ab altera lente diducendo membranam , adverti utramque simul ulterius connecti veluti per tenvia quaedam flamentata, quae a glandulis Durae Meningis emergunt. Haec ad certam usque mensuram protrahuntur , deinde fractM ,
appositum digiti apicem limpido humore perfundunt. Horum lymphaticorum progressum, intra Piam Meningem saltem , non valde arduum est assequi ; quippe canalium sanguifluorum lateribus haerendo , ipsorum commeatum , &divaricationes quascumque minimas sequuntur: apparent enim , & inis superficie Piae . Meningis , & in ejusdem separatis portionibus , cerebri anfractus quos non mediocriter humectant vestientibus ; hae nam qu
lumini objecti vasa e ilissima albi
20쪽
cantia, Meningis substantiae non parum dissimilia, satagiriseris ut plurimum implicita exhibent. Inter innumera Capita , qua disse- cui , unum in Archiospitali Sancti Spiritus in Saxia reperi , cuius in vald firma Pia Meninge , haec vasa conspicua satis occurrebant: itaque ipsorum lymphaticorum alterum tenuissimo lanceolae cuspide adaperui,quod, praesentibus multis Anatomiae Ministris, styli per quam minuti portionem, exiguam tamen, admittebat. Memini in Apoplecticis quibusdarmi, quorum Cerebrum lympha scatebat, Piam Meningem triplo naturali cras sorem non semel observasse , cui,&demptus erat omnis fere vasorum nexus , & pellucidae admodum hyda lides hinc inde inspergebantur , tot veluti exiguae lymphaticorum Vari-
Quamvis ubicumque Pia Meninx Cerebrum investit, ejusque corticales gyros , interstitia , atque parie