Dissertatio epistolaris de glandulis conglobatis duræ meningis humanæ, indeque ortis lymphaticis ad piam meningem productis. Lucæ Schrokio viro clarissimo cæsareoleopoldinæ naturæ curiosorum academiæ præsidi &c. Antonius Pacchionus regiensis, physicu

발행: 1705년

분량: 37페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

21쪽

tes falci contiguos ad corpus usquo callosium pervadit, lymphaticis semper associetur, haec tamen , an Cerebri medullarem substantiam pene trent , quavis vel adhibita diligentia, nondum attigi r probabile tantummodo mihi videtur varias Cerebri protuberantias , atque cavitates ea pepreptare posse , donec in proprium alveum lympham CXonerent. Idcirco haud omnimode certum puto hallucinatos esse magni nominis Viros,Bolinium , & alios , qui eadem in Cerebro observasse testantur: in- Vento quippe eorundem exortu , non absonum reor progressum, &finem reperiri . Et nupef Dn. Bartholomaeus Simoncellus , oculatissimus Anatomicus Romanus , in Theatro

Sapientiae lymphaticum super protuberantias Striatas serpens mihi ostendit. Heertodi pariter in Crocolog.pag. 282.,citatus ab Elim ultero in Colle- Sio practico, refert in Puero , Hydro-B a cepha.

22쪽

ro cephalo mortuo , se vidisse lymphatica cerebri parti in turgida, partim rupta. Ex quibus sane observationibus conijcere possumus, lymphatica, quae

in Cerebro a tot Illustribus Anatomi cis adnotata sunt, propagines esse illorum, quae nos a. Dura per Piam Meningem produci deteximus ; quod quidem eo magis inconcussum apparet , quod a nemine, ex Cerebri lymphaticorum Patronis , horum Vasorum origo indicetur. ἰEx hactenus recensitis satis inferri posse' crediderim Meningis glandulas ad separandum humorem aliquem a toto sanguine diversum, coetera Im more , comparatas esse; in

quem autem finem secretus ab ijsdem humor, seti lympha, a natura determinari possit, non aeque patet: statim ac enim glandularum acervos ad latera primi Sinus detexi , haesitare coepi,an in hujus gratiam constitutae forent, ad refluum nempe sa guinem venosum magis stlxilem ,

23쪽

reddendum , tollendumque mortiferar coagulationis periculum . Hoc dubii genus sicuti non a ratione alienum videbatur , ita no tantum momenti habere comperi,per- speetis arteriolis vividius fluidum in hunc Sinum derivantibus, munusque mox indicatum abundanter explent imbus , & dete, ta lymphaticorum inlsertione, atque cursu ad Cerebrum, non vero ad Sinum conversis ; nullum enim,quod hujus cavitatem respiciat in glandularum dorso excretorij , aut

orificij vestigium apparet , etiam si ab

involvente propria membrana caedem, vi aliqua , denudentur. Non minus necessarium existimaveram investigare , an inter primum s& secundum Durae Meningis fibrosum stratum disseminarentur lymphatica , quae tandem in interiorem ejus superficiem humorem extillarent, ad motuum perennitatem juvandam a . Quamvis hoc non improbabile, immo dari fortasse concedam; fateor ta-

24쪽

men hujusmodi lymphaticorum penetrationem adhuc non esse assequu-

tum , quam liquido per eadem trania fluenti, quin , & Meningum roboriossicere potius dubitari . Probe insuper linteo detersa interiori Meningis superficie , & digito

extra memoratam lymphaticorum in.

sertioliem compressa, vel nihil humoris erumpit , aut , si quidquam , exsudat , morbosum est , & ab interia stilijs fibrarum antea imbibitarum i , potius , quam ab excretorio aliquo, promanare videtur : suspicor enim , quod si hae in superficie excretoria aliqua adessent,prae fibrarum densitate, & contractura quodammodo strangulari possent , ut superius innui. Sed quoniam constat interiorem Durae Meningis superficiem humore aliquo madescere ;& ipsum gelatino sum in Cadauerum , Senum praesertim , sectionibus ex morbo recolligi quod inter plures testatur Famige

25쪽

& t te liquidum in Cerebit ventriculis stagnare deprehendimus, non modo in Hydrocephalo , plerisque Apo- plecticis &c. sed & in Epilepticorum

compluribus , multisque convulsi voeapitis affectu interemptis ; aliquod commercium inter has partes , &lympham, ex naturae pariter instituto, reperiri, necessarium apparet; cujus rationem investigare nonnisi coniectu- .ra, ut ita dicam, palpabili valemus rverosimile namque videtur lymphatica Piam Meningem alluentia rorem quendam tenuissimum continuo exhalare quo utraque ejus superficies, . primo in proprium commodum madefacta, i Durae pariter Meningi ad contactum usque accedenti , & subjecto Cerebri Cortici iubsidium praebeat; ne ista, prae jugi contractione exarescat uti etiam Sagacissimus Val- salua in suo elegantissimo,dcAure Hu omana, tractatu , nuper Bononiae edito,

26쪽

ro , ne compressionum ictibus, ipsius oscula & exsiccentur, & aliquando occludantur , maXima cum suorum , munerum jactura. Probabile est etiam idem evenire in Cerebri Ventriculis , Corporibus Striatis,caeterisque ejusdem concamerationibus,atque protuberantiis, quas praefatus liquor irrigare potest , aut debet, ne ab aere si quidpiam illuc penetret aut a collisu in morbosam siccitatem redigantur. Rationi insuper consonum videtur ad nares internas , & quocumque ad insculptas Cranio cavitates proxime extenditur Dura Meninx, hujusmodi humoris portionem profundi; sicut citatus Valsalva pag. 39. s. 'd internam Τympani membranam a Durata Meninge provenientem , liquidum istud derivare advertit: Audioris verba sunt . Dueant huc que defripti

parietes quodam aqueo humore irrigantur, a membrana eosdem ventienteprobabiliter profecto ; cum bac sit, viscrip

27쪽

tum sit, Dura Matris elongatio Donec expositum fluidum intra naturae limites constiterit , quidquid ab ipso irrigatur intra , & extra cranium, recte procul dubio procedet; quod si vero ipsum quacumque eX

causa exuperare , vel alterari contingat ; quidnam morbosum inde pariter non eveniet ξ Fieri enim potest , ut sanguis materiam lymphae suppeditetichorosam , atque erodentem , qua tenvium ejus vasorum tunicae prope

glandularum , & Piae Meningis insertionem , vetaonge ab ista, quomodolibet lacerentur ; aut torpidam nimis , & opprimentem , canaliculis distendendis, diffringendisve idoneam , ut in Apoplecticis supra notatum est; aut debito uberiorem , quam a vasiS devehi , vel resumi libere possit; aut mille aliis modis noxium glandulis humorem dispenset: quibus quider viiijs, quid non mali imminere verendum , aut ominari non liceat miseris aegrotantibus e . Unum

28쪽

Unum adnectere placet exemplum quod erit instar omnium) ex Clarissimi Malpighii consilijs depromptum, quo non modo recens allata doctrina , verum etiam quidquid alias de Meningum usibus enunciavimus , &deinceps dicturi sumus , adanitissim confirmare videtur ; dum inter varias Epilepsiae causas lympham quandoque morbosam assignat, his verbis . Contingit autem cloquitur de Epilepsia morbosa haec assectio ex Lugnatione lympha circa Cerebri membranas , ut ex cadaverum sectionibus pater : hac amisso motu acida reddita irritationem in me- nivibusparit, qua contractae cerebrum comprimunt, unde violenta succi neruei

expresbio subsequitur, indeque involuntaria musculorum contractis erc. Quae sane verba mox detectae lymphae staturigini, Meningum fabricae, & facultatibus nunquam melius aptari ponsiunt.

Dum haec scribebam repente, C vivis sublatus est Eminentissimus , ac

29쪽

Reverendissimus Vrbanus Cardinalis Sacchetius sexagenario major , qui devia Podagra Epilepticus evaserat,& sedula curandi methodo, praesertim vini abstinentia, sex ultra annos supervixerat. In hujus dextra corticali cerebri parte versus occiput,insignis ovi Columbini molem adaequans inventa est hydatis , quae construi videbatur ex ipsam et Pia Μeningo,

ejusdem dilatatis intempestive lymphaticis; quod ad oculum veniebat ex liquido intus contento; erat enim 'lympha partim subtilis , & flava spartim in crassam veluti gelatinam conversa; ubi quod mirabilius apparuit , id certe fuit, ut istius folliculi

basis, cortex nempe Cerebri, ad talem resistentem consistentiam devenerit , quae plane Scirrhosa videretur.

Vt nulli dubium vel per Pathologiam esse possit , quin supra cerebrum , atque intra Piam Meningem lymphatica perreptent.

Hujus extispicium Principis , pro

se a

30쪽

sua humanitate largitus est , Vir sane omni praeconio dignus , Perspicaci iasimus Lancisius noster , qui servandar. illius valetudini praefuit, & Cadaveris dissectioni sua, qua solet , sedulitate , ac solertia interfuit. Lympha praefata non modo se fluiditate, atque pondere ab apic Cerebri deorsum fertur ; vertim propriorum canalium, & Piae Meningis vi contractiva sollicitatur, & potissimum a circumprimente Dura Menin- iges cujus quidem mutuus accessus,& recessus ad Canales moderatus eX- igitur , ut fluidi iusta mensura, & mo ius promoveatur, atque conservetur, non autem pessum eat unquam. Quod

si ergo hujus Meningis Elater praeter

naturam enervetur, aut intendatur,

morbi, quos jam recensuimus diver- 'sa licet ratione) evenient facile ἱ ino i priori quidem casu Senibus, &esseetis; in secundo vero Epilepticis quibusdam , Phraeneticis, Maniacis, & consimilibus affectis . . '

Inter

SEARCH

MENU NAVIGATION