Rerum Augustan. Vindel. commentarius, ab urbe condita, ad nostra usque tempora. In 2. partes distinctus

발행: 1647년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

331쪽

Rerum Augustas. Vindet Partis II. Cup. LXVm aures eius tantam calamitatem amplius non sustinentes. Augu- sana Confessonis Lutiaravo concio natores eiusde urbis erant

enim ipsi quoque Lutherani in consilij & opis petendae caussa

adierint. Et venerunt quidem nonnulli ex illis Euangelicis praeconibus ad puellam daemoniacam, arbitrati se virtute &efficacia Lutherici euangeli j Satanam illum expulsuros: sed Satanas Satanam non eqcit. Conati tamen sunt aliquid facςre, cui s. isi 'sed securus eos contempsit teter spiritus, quippe qui theri non possunt carnale euangelium flocci pendat. Ne tamen nihil fecisse pu- expelleretarentur, iusserunt parentes diligentem habere puellae curam: dM QRς .posse enim Deum facile rursus liberare puellam, si eius perinmissu id illi acciderit. Porro virgo quaedam Matthia iurati eius urbis quondam Chirurgi filia. Anna nomine, cum famu-Ia Magdalena ex pia quadam commiseratione ad eamdem Puellam inuisendi gratia in hypocaustum venit, perspectaque eius miseria, cum existimaret non posse eam vel unum superuiuere diem, aegre tandem parentes puellae permovere potui , ut accersitum mitterent 'Simonem SS. Theologiae Doctorem& apud D. Mauritium Avavsrae Catholicum Eceles attei Rogatus ille. ut laboranti puellae & summis angoribus comprehensae suam praesentiam non negaret, ad iter se accinxit rcumque haud ita procul ab aedibus daemoniacae abesset, illata miserandum in modum clamitare, minitari sui praefocationem, ni dimittatur, simul etiam magno impetu velut e lecto se

praecipitare velle. Sciscitante vero Anna, quam diximus, e

quid sibi vellet, dicit potum ipsam petere. Tum illa in pomis vis aquae b lo obtulit illi aquam lustralem siue benedictam e qua hausta, dio

mox coepit miserabiliter se agitare, & suri sim deorsum m uere, adeo ut caput inter pedes adigeretur. Quo viso, ii qui circumstabant, cernere dc reipsa comperire se dieebant vim quamdam sacratae illi aquae inesse. Nulla enim deinceps re quie potita est puella, tanta inque vim patiebatur ab illo immundo daemone, qui aquam illam serre non potuit; ut unus Eviris quatuor, qui eam seruabant, testatus sit se ne unam quidem noctem apud illam porro excubare velle, etiamsi urbe eingusam lucraturum se sciret ea opera, nisi parentes illiactu

332쪽

3Μ Rerum Augustin. υinde . partu II. cap. LXVIII.

tum remedium adserri curarent. Adeo namq; tetrum ex Ore

suo exhalasse foetorem, ut omnes sibi pereundu existimarint. Cum sie illa igitur magis magisque exagitata saeuiret de tumultuaretur, memoratus D. Simon Theologus ad limen d mus, ubi ea iacebat, accessit. Tum vero illa barbaricum ilia morem immaniter voci serari, furere, bacchati,, Theologo atrociter maledicere. Missum me facito, inquit, sacrifice . . probe equidem te sentio, praefocare me vis, furcifer, scelus, nequam perditissime. Iis auditis Theologus dixit patri puellae, ut eam liberam ire sinerent. Sed cum immodice saeuiret ac ferociret, clamaretque se anima dc eorpore cessisse in ius dc dominium mali daemonis, idem Theologus petijt, ut pedibus eius vincula inijcerentur. Itaq; ipsus eius parens mantili eius colligauit pedes, percontans interim ex Theologo, velletne eam duriter ligarL Cui ille: Minime, inquit, siquidem frustra. te vincietur, nisi Deus eam vinctam tenuerit. Tum illa misera horrendum in modum ad tabulatum usq; sese efferate imtendens, constrictosque pedes supra eaput adducens, se expoliauit, tantamque vim prae se tulit, ut quatuor illi viri, de quibus ante diximus, alios duos sibi adiungere cogerentur, quod non possent soli eam tenere. Qui simul omnes clamabant ,

IEsus, IEsus: malus daemoneam ab sportat. Postquam vero

Theologus saepe dictus Dei coepit implorare opem, teter spiritus ad quartam fere horae partem continenter in puella, mure furere & maledicere, tum quoque crassa admodum viri v ce multa dc sciscitari& respondere disertis verbis non cessauit. Initio his vocibus usus est : Haha, he, equidem sacrifice non

migro ex hoc domicilio. Simulatq; vero a Theologo di mani est, Pracipio tibi, σc. aliquanto post respondit: Compellorne igitur hine egredi P Ait Theologus: In nomino IESU Iogloria prae is tibi. Tum aliqua interiecta mola, multa nequam spiritus lugubri voce locutus est, de modo sis perius, modo inferius emigrare voluit, donec tandem permissum est illi petis fenestram abscedere. Λntea vero quam id fieret, puella in grabbato se prona inuertit, ducensq; rhonchos ecepit tumultuari oc ferocire, tamquam vomitura: atque interim ex eius

333쪽

Rerum Augu n. tria M. Partu. II. Cf. LXVIII. svore praelonga, immanis, atra lingua longissimὸ pro tensa est,

osque carbonum instar nigrefacturn est, & collum in capitis amplitudinem intumuit, idque sic aliquamdiu perduraui . Deinde sursum mox erectis luminibus,complosisque manibus, Deo laudes, gratesque agens, ita ait: Iani nunc ego agnosco& video Deum meum. Multas quoque Theologo gratias egit: a quo creberrime interrogata, num se sentiret liberatam, sen per illi respondit: Liberata sum, Deo gratia. Sed video quemdam rubicundo capite, tetro vultu, protensa lingua, mihi pedipetim innuentem, ut ad ipsum veniam. Itaque docuit eam Theologus, ut ter sibi imprimens crucis signum, diceret rIEsvs NAZAREMvs REx IvDAEORYM. Cui illa morem gerens, rurssis ab illo interrogata, respondit: Quoties crucem exprimo, daemon evanescit, sed mox reuertitur. Deinde in multis eam Theologus pie & Catholice instituit, utq; abrenunis claret Satanae, & totam se Dilo ac Domino suo addiceret: quq omnia illa se facturam bona fide recepit, & sacrosanctam Eu- eharistiam accipiens, paulatim integrae sanitati restituta est. Hane historiam quisquis sincero perlegit animo, facile videt, apud Sectarios nullam esse daemonum expellendorum potest tem, eamque apud Catholicos in hunc usque diem permanere .

Anno Christi Mn Lxiv. ΛVGUSTANVS Senatus publico edicto promulgato inhibuit ne elues diebus Venetis ae Sabbaisti, sicuti etiam per Quadragesimam, carnibus vescantur. Idem a statibus Saunia Vlma antea quoque factitatum. Anno Christi e Io. II. Lxv. OTHO Card. de Epist. Aug. vlt. Martii Decretum de Catholica fidei & πώιηtina Synodi obseruatione in valuis Ecclesiarum AVGVSTAP asgi iussit imense Augusto cum Capitulo suo consultationem habet; d nique mense Decembri Ramam ad electionem noui Pontificis concessit. Eodem anno obi jt Georgivi se mund- Mid , Augustantia. Iurisconsultus peritissimus, Consiliarius & pr

cancellarius trium Imperatorum: CAROLI V.FERDINANDII.

dc MAxi Mi Li A si II. Vesperia venatione domum properans, incitatis cursu equis, e curru desiliens, lapsu tam grauiter Ia sus est, ut eadem hora expiraret. . .

Catholicus Iacerdos di

bolum ea

pellit.

xlv.

Romam pr. Miscitur.

334쪽

xv I. Comitia Λuatustat. Otho Card.

redit Augustam

xv III.

victoria na

xl x.

xx. ebitus Othonis Ep. Caidina

3οι Rerum Augustan. Vindel. Partis II. Cap. L XIX. Anno Christi cIo. Io. Lxvi. Comitia celebrabat AVGriST E MAXIMILIANVS II. Confirmata est pax Religionis:& bellum Turricum decretum, posteaque susceptum. Au si Saxo investitu Electorali, huius dignitatis de Duratuum suorum inuestituram sub diuo, a nouo Imp. suscepit. Ad eadem Comitia Roma redi jt OTHO Card. mense Februario: exinde Synodu celebrat oliva XV. Iunij. Is deinde XXII.Febr. Anno Christi MnLxvr r i. eum C. Equitibus Monachi' inte est nuptijs Gulielmi, Alberti F. Tauaria Ducis, & Renata nam esei titharicii Ducis F. Postmodum mense Maio rursum Romam proficilcitur. Anno Christi cII. Io. Lxx. In oppido melao Monasteriolum aedificatur pro Monialibus tertiae Regulae S. Francisii, eiectis ex Coenobio filo meder Vortembergica ditionis. Dies VII. Octobr. anni MD Lxxi .insignis dc plane mem rabili, est victoria Christianorum in mari Corinthiaco contra immanissimi tyranni Tur rum Imp. instructissimam classem. Eodem anno AUGUSTAE Fugeri domum pro syphilide laborantibus extruxemiat, de liberaliter dotarunt. Seq. annis ibid. Orphanotrophium in pistorum platea coepit. Anno Christi cII. Io. xxxiii. II. Aprilis obijt OTHO Card. de Episc. AUG. in S. MARI. de Anima, Germanorae templo sepultus: de quo supra pluribus dictum est, quomodo ΛVGVSTAM relatus, ac demum Dilinga sepultus fuerit. E

CAPUT LXIX. De IOAHAE EGO LPHO Episcopo. LVII.

o A N NES EGOLPHVS de Moringen electus est XVIII. Maij. Fuit hie Praesiit etiam Canonicus Ili bi tensis, ae elegantis eopiosaeque elocutionis vir, lubellos quosdam in paternam linguam ex Latino sermone conuertit. Fundauit Bibliothecam Academicam DPMadidi: emit namque varios diuersorum Auctorum libros undique eonquisitos; tum etiam integram de bene instructam illam di

ctissimi de celeberrimi poetae ac Hi Orici Henrici Vuream Biabliothecam

335쪽

Rerum Augustin. Vindel. Partis II. Cap. LXIX. sobliothecam; cuius exemplo & cohortatione factum est, ut eadem doctorum virorum ciencis, Eseetreis, dc Echiorum eodicibus aucta fuerit, &ijs adhuc hodie perfruatur florentissima haee Academia. Memor huius beneficij praefata uniuerstasi grata eidem quotannis parentalia anniuersaria celebrat eum eleganti alicuius Professoris oratione sub diuinis, atque lauto postmodum conuiuio. Extant huiusmodi parentalia a Danne essetis, S S. Theologiae Licentiato, Bibliothecario Aead

mico edita.

Is igitur in Episcopalsis apice iam constitutus, & a S. P. confirmatus,omni conatu in id incubuit, ut creditum sibi mu nus, digne exequeretur; ideo quam primum totum Clerum suum visitari, & in ordinem redigi fecit: usuras, mandato p blico in valuis aifixo, prohibuit; concubinas, incuria, dc illorutemporum dissicultate passim irrepentes, et t. Processionem hebdomadariam cum V. Sacramento singulis quintis feri oliva fundauit: maioraque ac plura id genus designasset. si Dominus Davs.optimo praesuli corporis vires, & vitam longiorem dedisse Nam statim fere, ut post electionem Aucus TAD, ga residentiam Episcopalem intrauit; male habere, ac tor.

minum, necnon membrorum contractione laborare coepi rquo calamitoso affectu, quammmuis adhuc iuuenili aetate . esset, exhaustus, viribusque destitutus, consecrationis munus non est sortitus: sed, eheu, anno regiminis sui secundo, Christi cIo. I . Lxxv. die IV. Iunis obnga in Domino placide obdormiuit, maximo omnium bonorum luctu ac dolore. Ausus TAM deportatu cadauer, ad Chorum occidentalem ante Cappestam S. Agnetu ad columnam magnam, & OTHONis III. Caec Epitaphium, terrae mandatum est. Aiunt, Optimum Principem . a

quadam venefica lingara in Hospitali ibidem degenie in- toxicatum , quando nimirum humanissimus demissi animi Princeps, paremum suum erga pauperes affectum ostendens, in suo primo ingressu,hospitalariis ante fores ordine tunc e Lilentibus, singulis manum porrexit.

Obitum dicti optimi Prasulis M. Morinm Raum arm

336쪽

ιio Rerum Augustiis. ME. Partis II. Cap. LXM. Poeta Laureatus , in Iuspadiensi Universitate Eloquentiae Prosessor ordinarius, hoc Epitaphio cohonestauit: Hic jacet exili Princeps Κ noringus in urna . Et virtute potens, ct Religionis a serum pPrincipibuι gratus, noauis , ataui i super , Omnia cui tribuit laete fortuna, DEV uicquid in humanam fas est contingere sortem,

Hermibus sca datum corpus , mens lucida supra Sidera, conflectu fruitur propiore Deorum. Ava v s Ta vero cum hae inscriptione sepultus est. D. O. M. S.IO ANNI. EGOLPHO. A. ΚNoRINGEN. EPISCOPO. A GUSTANO. PRINCIPI. PIO. DOCTO. ET. BONARvM. ARTIUM. PATRONO. LIBERALISSIMO. IMMATURA. MORTE. INTERCEPTO. AMORIS. EM PERENNIS MEM RIAE. ERGO.

VIX. M. D. IN. IIS. ECCLESIAE. PRAEFvix ΛN. II. D. xvir. D. o. M. o. S. Morborum vitia, ct vita mala maxima fugi, Nunc careo poenis , pace furor placid . EDd. an. quo Episeopus nosser Io. Eoo LPHus electus Iu suit, Gaico stivs Pont. Max. hoc nomine XIII. de cutus laus is ri,M, ' dibus & summis in Germaniam Ecclesiamque uniuersam motudiosorum. ritis nulla umquam aetas contieestet, felicia sui muneris Epiceo palis exordia praeclare de natione Germanica merendo ea-pesiij t. Quippe I v L ii IlI. decessoris sui beneficam in hane

Gentem voluntatem complexus Collegium Germanicum, quod juventuti ad pietatem dc disciplinarum scientiam edu-gendae , tum ad comparanda supplementa haeresibus exti guendis Opportuna excitarat; novis ornamentis circumdedit, etiam tum prope eollapsum erexit, insignique ae prolixa mu-

nificentia sustentauit; de qua quidem Collegii instauratione amplissimum diploma proposuit , quod sub hunc annum

M. D. LxxiII. in Germania lectum, dc magna, uti par erat, b

norum omnium laetitia graculationeque acceptum fuit. Neq; hoc

337쪽

hoe sese uno Religionis propugnaculo in illa terrarum Aree suscitando, GREGoxii liberalitas cotineri passa est: sed praeter alia in Urbe condita dotataque domicilia, ad quae omnes prope gentes ex Oceano, ex Alpibuti ex Felvmnese, ex SInagoga, ex tisina confugerent, per Vermaniam, Galliam, Farmatiam, Ananiams suum singulis paene nationibus Seminarium e struxit, Priatenis de Suecis Transtergensi y minense Lituanis i Bohemis Pragensi; Austria cisiniennense ; Graciense Styriacis; Morauis Olamucensi, Di LINGANvM Germanisi Saxonibus GL dose; Mus Ontanum Scotis 4c Hibernis, Heluet ijs Mediat noste; Rhemense Britannis; Transiluanis Claudio tua πιι ubi procul a parentum transfugarum lare eomplexuque optimis ori . credendi quendique legibus institutu cum suis postea ciuibus, gentilibus, ac necessarijs pedem non vulnerando, sed disputando, beneque vivendo conferrent,ut quos neque Centurio, neque turma subigere valeret, eos sapiens ac pius Sacerdos debellaret, & quo gladius non posset, illuc oratio quouis acunace penetrabilior peruaderet . Eod. an. Esus earnium ferijs sextis di Sabbatinis diebus, tempore item Quadragesimali, denuo inhibetur, communi trium distrii tuum superioris Germania AvGV TAE publico . ebis, siseiri. edicto, xia. Maij per urbem incertis platearum circulis per do inhibetur. Heialem promulgato. Anno Christi cIa Io. Lxx o Hebrei in pago Oberhausin VI. Augusta vicino habitantes, ab Eco Lyno Episcopo Aia. . Iv xi 3, Ep. mense Nouembri, cum liberis & uxoribus ei jciuntur, ac e toto hi '' ipsius& Capituli dominio proscribuntur. Anno Christi clo. II. Lxxv. Ru Do LPMus M AxIMILIA HI vir. II. lmp. primogenitus, in Comitijs Casurgra, Rex TOhemia, & Rudolphus paulo post AususTAE: Rex Romanorum declaratur: inde an. lφseq. Imperiale decus accepit. Eius autoritate Aquensis ad noua 'promptiores in aliquod tempus, ut post patuit, repressi. In magna tumultuum de belloru jactatione Comitijs AususTAE, Rarissona, de alicubi saepenumero indictis, multa salutariter Imperio, reique Chrisiana sanciuit: erebro auxilijs communibus tum aduersus aeternum Gri iam sanguinis hostem, tum

338쪽

orum Augustan. Viindet. Partu II. C p. L XT. Feliea alijsque Prouincijs pacandis euras aduertit. Qui se per ijs praelijs fortunatissimus notatus est, quae contra Or mannicum furorem, Ernesti. ZMaximitano, & AMatthia Gubernatoribus confecit, magna felicitate ac virtute comite gesta, trophaeis monumentisque suis consignata reliquit,dum omnes laudatissimi, vereque mur, & Orthodoxi Caesaris numeros, aduersum tot dissicillimorum temporum acerbitates, ipsos duodequadraginta, quibus Imperium tenuit , annos, magna semper moderatione usus, explicuit: donec tandem sub annulis. DC. XII. die X. Ianuarii mors,eius exulceratione vitalium properata, ipsi vitam abripuit.

A R QV A R D V S de Bere ex nobili & perantiqua

Sueuorum familia oriundus, eiusdemque familiae vltimus, I. V. D. AvavsTANus& Bambergensis summus Praepositus Canonicus Moguntiauia, eligitur per modum inspirationis, XXVI. Iulij. Praefuit An. XV. M, VI. optimε ac utilissime; Celebrauit primum suum sacrum ne GusTAE, ix praesentia Alberii Sau. Ducis, die Dominica I. Ian. Anno C. C I P. I 2. L x x v I i. ac demum consecratus est o P X V. Ian. in Sacello arcis a Iacobo Naturensi Episcopo, Bambergensis Suffraganeo; aschaeis Adrimitano, Augustensis Initiatore, de Hiliam. Phitiis hiensi, Alchfitensis Proepiscopo. Erat MARQvARnvs non tantum in spiritualibus erometiam in teporalibus negotijs apprime diligens paterfamilias: Iustitiae inprimis maximus patronus, quippe,qui dictum illud: FIAT IusTIIi A, ET PEREAT MvNDus; semper in ore versaret: osor vero iniquorum. Viros doctos, quocumque eruditionis genere fulgentes amore ac fauore magno est prosecutus.Summis Principibus gratus, unde saepe ab Imperii statibus petitus fuit Commissarius, pacis conciliandae gratia inter personas principes. Optimus extitit Oeconomus,atque cum temperata frugalitate liberalis. Turrim arcis ruinosam restau-

rauit,

339쪽

raui tinc altiori contignatione dc tecto ornauit, multaque utilia d: heroica designauit pro insigni sua eruditione, dc exporientia in rebus Imperi, Rom. promouendaeq; Religionis aeso, quae hic commemorare omitto. Cumq; ita in Episcopali tiaravitam ad annos XV. dc VI. mentes protraxisset, eamdem DEI

voluntate cum morte commutauit obria, An. C. Cla. D. xcl. i.

xxv I tr. Ian. ibidemque in Sacello aulico sepultus est, cum tali Epigraphe marmori inscript a:

D. o. M.

.' a H lundatur.

Iundauit in usum pauperum aegrotorum.

Sacellum s. SE v xx i si in aedibus DD. B'perorum dc adsto spatioso horto in suburbio Mariano, hoc anno a funda- S. Seuerint mentis erigitur, cum tali inscriptione: Cappella inastauratur.

AEDEM. HIC. D. SEUERINO. A. LUDOVICO. IN. BOI RVM. PR,NCIPE DICATAM. POST. ANNUM. CCC. RUGNAE. PROXIMAM. AC.DUDUM. PROPHANA M. MARCUs. VELSER. AERE. SUO. EMIT. A. FuNDAMENTIS. PAENE. INSTAVRAVIT. CHRlSTIANO. RITU. UETERI. PATRONO. CONSECRAVIT ET. IN. EA. SIBI. MONIMENTI. L C v M. LEGIT. M. D. LXXVIII. Λnno Christi cla. D. xxxiis. feria tertia post octauam RPaschae IV. Kal. Maij, sub Iacobo Abbate SA UDA Laiei & Reliquiae LAFRAE, D. Si MPER Ti E. A. sacra lipsana tertio translata sunt in hune, ubi hodieque religiosissime eoluntur, loeum. Ibi S. 'Episcopus ingenti convenarum multitudine, de religionis emgo concursu celeberrimus, multa aegris hodieque beneficia di- - . .. . uinitus imperiit. Siquidem quotidianis prope beneficijs erga m e nephritieos, herniosos, calculosos, enterocelis, alijsque dein ira clam ploratissimis corporum Symplomatis in mortem affectos inis digenas, exterosque votorum reos, identidem ad se inuitat.

340쪽

vi. Anno Christi cII. II. L x x x I Marem Fuggerem II. Vir Ecclefia S. Aug. construxit in peninsula pro habitatione pauperum ciuia ΜMςι & incolarum deputata Ecclesiam in honorem S. MARCI. vii Anno Christi cIo. Io. Lxxxi I. Imperator Principes ImComitia Au- perij AUGUSTAM ad Comitia vocarat, ut de rebus grauiori-lesiae. bus, atque Imperij incolumitate,communi consensu agerent. Ibi Ioannes Hugo a Scianeburg Archiepiscopus Treuerensis a Christophoro Madrucis Legato Apostolico in Ecclesia S. Crucis consecratus est praesente Imp. & Principibus R. I. Viit. Eodem anno GREGORivs XIII. P.M. anni Tropici quan-

ei: -ἡπ' titatem id quod alij multi ante eum frustra tentaverant) coria texit, abiectisq; statim decem diebus, annum Solis cursui paene adaequauit. Ne autem diuturnitate temporis iterum in s litum errorem incideremus, praecepit idem Pontifex, tribus proximis centesimis annis, qui omnes intercalares esse solent, diem non intercalare, & quarto demum centesimo qui bis millesimus erit, diem interponere. Hunc modum & rationem' anni, Resi, Galli, Poloni, aliaeque nationes Catholica mox gratanter receperunt. At haeretici Caiamiam, Germanis Protestinici, id facere noluerunt: non tam quod ratio iusta non esset, quam quod a Pontifice Romano proficisceretur. IX. Idem seq. statim an. X. Februarij AUGUSTAE coeptum Nouum C 'obseruaria Catholicis: de deinde an. MDLxxxiv. ibidem pub-Austussis Deatum fuit nouum hoc Calendarium. III. Marti; stylo novo, ceptum. anno superiore in Cainera Imperiali Spirens approbatum. X. Eodem anno, Ibidem Templum Societatis Iasu Collegio

August co- consecratum. recratur. Eodem quoque anno magnae controuersiae in negotio

XL Noui Calendarij extiterunt AUGUSTAS , Praedicantibus L Austustis tib theranu, instigante eos D. Georgio Mysio, id recipere recusantia nouum C bus; unde iple cum complicibus decreto Senatus urbe prostri. icturarium. plus est, tumultuante vulgo de profana plebe, ita vires adapertum bellum inclinare videretur. Sed post aliquot dies prudentia Magistratus tumultus ille sedatus est, & alii Praedia cantes in urbem vocati. Extat apologiaMagistratus, typis ex

cula contra calumnias o Gorg3 M l . , Quid

SEARCH

MENU NAVIGATION